← 老塞内卡

论争集

§1.1.15-1.1.19

辩护儿子的诸修辞学家之立论基调与情感论点

本节概述了拉特罗、富斯库斯、塞斯提乌斯及阿尔布基乌斯等修辞学家为赡养生父的养子辩护时所运用的多种立论基调(color)与情感论点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.15

​Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?

拉特罗极力强调了这一点:“我并非出于理性而为,而是被情感所征服。当我看到穷困潦倒的父亲时,我神志不清;你禁止了什么,我浑然不知。”他说这不应作为争点来处理,然而它比任何争点都更有力量。老阿雷利乌斯·富斯库斯在最后将此作为争点提出:“我想,尽管你禁止,你仍然希望兄弟得到赡养:你禁止时面带那样的表情,或者在我看来是如此。”塞斯提乌斯更为大胆,他不满足于说“我想你希望”,而是补充道:“你过去希望,今天也依然希望。”并用他特有的修辞风格说出了他本应希望的所有理由:“那么你为何剥夺〔我的〕继承权?

§1.1.16

​puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur.1 Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.

我想,你是为你尽责任的机会被抢先而感到愤懑。”拉特罗为这名年轻人采用了一种质朴的辩护立论:他拥有的不是用以开脱的理由,而是用以自豪的理由。“我无法忍受那凄惨的景象,”他说。“难道你以为我只是忘掉了对你的触犯吗?我心智丧失,神志不能自主,双腿不足以承担支撑身体的职能,双眼因突如其来的昏黑而发木:否则,若我当时神智清醒,难道我会等到他来向我祈求吗?”富斯库斯引入了他经常习惯使用的敬虔与信仰立论:“自然触动了我,”他说,“孝道触动了我,在如此昭彰的实例中所证实的人世遭遇的变幻莫测触动了我。命运女神仿佛站在眼前说道:‘这些就是不赡养自己亲人的人。’”

§1.1.17

​ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui. BLANDVS colore diuerso: uenit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.

阿尔布基乌斯采用了这种立论:“父亲走向我,”他说,“并没有用谦卑的言辞交谈;他没有哀求,而是以对待儿子应当采取的方式命令我赡养;他背诵了法律,而我向来认为这法律对叔父也同样适用。”随后他说:“我所提供的,不是我本应当提供给父亲的全部数额,而是我能从加以阻拦的养父那里偷偷拿出的数额。”布兰杜斯采用了不同的立论:“他突然出现,因污垢和泪水而面目全非。命运女神啊,你的无常转变是何等沉重!那个方才还富足傲慢的人,竟乞求食物,向他自己的儿子乞求,向他自己剥夺了继承权的儿子乞求。你问他乞求了多久?愿神明不容许出现他哀求许久的罪孽;然而,他乞求得比你更久。你们问我做了什么?做了我一贯做的事。”

§1.1.18

​SILO POMPEIVS hoc colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego uero non expectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si fiant facere oporteat? nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.2

庞培乌斯·西罗采用了这种立论:“触动我的是,”他说,“他没有凭自己的权利提出要求,没有凭父权提出要求,而是像一位叔父那样走来。我确实没有等待言辞,没有等待祈求:我拥抱并亲吻了父亲,给予了他口粮。我残忍做下的唯一一件事,就是我说是兄弟给的:我看起来不像是在赡养,而像是在责备。”特里阿里乌斯采用了这种立论:“我害怕,”他说,“如果我不赡养,我会被父亲剥夺继承权;我知道我是如何讨得他欢心的。”阿尔根塔里乌斯采用了这种立论:“父亲走向我,”他说,“满身污垢,四肢乏力而颤抖;他乞求口粮。审判官们,我问你们,如果发生这些事,我应当做什么?因为我不会去问那个人:他知道我打算做什么。难道你们容忍我伤害一个父亲,又给另一个父亲招来怨恨吗?当他禁止我提供食物时,如果还有任何诚意可言,我认为他并非真心禁止;我说:‘他在诱导我的荣耀,好让我显得即便在被禁止时也赡养了父亲。’”

§1.1.19

​MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui facere?3 perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare

马鲁卢斯采取了崭新的立论:“一个须发脏乱的老人跪倒在我的脚下。我说:‘不知何处的这个人晓得我的仁慈。’我在不知他是谁的情况下将他扶起:难道你们希望我因为他是父亲而将他推开吗?”塞斯提乌斯采用了这种立论:“我心中自忖:‘他是我的父亲;兄弟看到他陷入穷困:他不怜悯,不提供口粮;我说,这意味着他不愿抢先夺去儿子的职责,他知道在我家族的这一命运中,如今这成了我的分内之事。’在这点上我犯了过错——我没有主动前往父亲那里;但我曾说:‘我不想为这个人提供超过我曾向那个人提供的一切。我等待着,直到叔父来到我这里,而如今我仍将等待。’父亲来到了我这里:我又能做什么呢?把他领到养父那里去吗?我没有这样做:他感到愤怒是合情合理的。因为他若是曾提供赡养,本可以减轻他的痛苦。”

语法注3 条
  1. 1.1.16habere non quo excuset sed quo glorietur

    动词 habere 的宾语被省略,由夺格关系代词 quo 引导的虚拟式从句(excuset, glorietur)充当表示特征、理由或目的的从句,意为“他拥有的不是用以开脱的凭借,而是足以夸耀的凭借”。

  2. 1.1.18lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse

    lenocinatur 支配与格(gloriae meae),具有“逢迎、促进、逢迎挑动”的比喻义。随后的 ut 从句表示目的或预期的结果,支配虚拟式 uidear,主格分词 prohibitus 与主语一致(意为“使我看起来即便在被禁止时也赡养了父亲”)。

  3. 1.1.19quid habui facere?

    habeo 与不定式(facere)连用,是表达必要性/义务(“我该做什么/本应做什么?”)或可能性(“我能做什么?”)的惯用句式。在此处,直陈式完成时 habui 表示过去面对特定处境时应采取的行动。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.1.15-1.1.19