← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§132

喀耳刻的责罚与对自身无能的申斥

恩科尔庇乌斯因再度阳痿而遭到喀耳刻下令羞辱痛打并驱逐出门;回到房中,他愤而斥责自己不争气的器官,随后又反思自责,并作诗为自然的坦率与肉体欢愉辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§132

​Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat ad venerem. Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant Manifestis matrona contumeliis verberata1 tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.2 Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisque extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit Itaque pensatis vicibus3 animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.4 Quod solum igitur salvo pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat: “ ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum. Nec iam poteram, quod modo conficere libebat; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis. Ita non potui supplicio caput aperire, sed furciferae mortifero timore lusus ad verba, magis quae poterant nocere, fugi. ” Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? Ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi, “ illa solo fixos oculos aversa tenebat,5 nec magis incepto vultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo. ” Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt: “ Quid me constricta spectatis fronte Catones damnatisque novae simplicitatis opus? Sermonis puri non tristis gratia ridet, quodque facit populus, candida lingua refert. Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit? Quis vetat in tepido membra calere toro? Ipse pater veri doctos Epicurus amare iussit, et hoc vitam dixit habere te/los6 ”” “Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec ficta severitate ineptius”..

她本人在肉体之美将我向她召唤之际,引我步入欢爱。由于接连不断的亲吻,双唇相碰作响;缠绕在一起的双手已探寻出各种爱抚的方式;彼此环抱而紧紧相扣的肉躯,也已实现了灵魂的交融……贵妇因遭受这般明目张胆的羞辱而痛苦万分,终于诉诸复仇:她唤来侍寝仆人,命人将我扛在肩上鞭打。这妇人犹嫌予我的这记重创不够解气,又召集了所有的纺线女奴和全家最下等的奴仆,命众人朝我吐唾沫。我用双手遮住眼睛,未曾吐露半句求饶之辞,因为我深知自己咎由自取;就这样,我在鞭挞与唾沫的交加下被撵出了门外。普洛塞勒诺斯也被驱逐出去,克律西斯挨了打,合府仆役皆面带愁容地彼此交头接耳,打听是谁扫了女主人的兴致。因此,我权衡了境况后,振作起精神,巧妙地掩饰起鞭痕,免得欧摩尔普斯因我的耻辱而幸灾乐祸,或是吉同为此更加伤心。因此,在保全颜面的前提下,我唯一能做的事便是假装身体虚弱,蜷缩在卧榻上,将满腔狂怒的烈火全数倾泄到那曾作为我一切祸根的器官上: “我三次用手紧握可怕的双刃巨斧, 三次又骤然软弱如卷心菜的茎秆, 害怕起那未曾好好为颤抖之人效力的刀刃。 方才我还欣然想完成的事,如今却已无能为力; 因为它因恐惧而比严冬还要冰冷, 早已逃遁到藏于千层褶皱之下的脏腑深处。 如此一来,我未能将其头颅袒露出来施以极刑, 反而被这该上绞架之物的致命恐惧所戏弄, 转而诉诸言辞——那本可造成更深伤害的言辞。” 于是我用胳膊肘支撑起身子,大致用这样的一番话痛斥这冥顽不化的东西:“你还有何话说,”我说道,“你这全人类和诸神的耻辱?因为在严肃的场合中,甚至连指称你的名字都是大不敬的。难道我待你有亏,竟至于让你把我从天堂拖入地狱?竟至于让你败坏我正值初盛生机的岁月,把垂暮残年的委顿强加在我身上?我求求你,哪怕给我一份敷衍了事的证明也好。”当我愤怒地倾吐了这些话后: “它背过身去,双眼紧盯着地面, 听了这番开场的言辞,其面容的动容程度, 并不超过柔韧的柳枝或是垂下花颈的罂粟。” 这通丑陋的斥责刚一结束,我也同样开始为自己的言辞感到悔恨,并在暗中羞红了脸,因为我忘却了自己的羞耻心,竟然同身体的那个部分对话,而稍有正经名声的人通常是连提及都不屑于提及它的。不久,我长久地揉了揉前额,说道:“可是,如果我藉由一种自然的斥责宣泄了自己的痛苦,我又犯了什么错呢?抑或在人体之中,我们惯常痛骂肚子,或是嗓子,乃至在频繁作痛时痛骂头颅,又是为什么呢?怎么?难道尤利西斯不也曾同自己的心争辩,某些悲剧人物不也曾责备自己的双眼、仿佛它们能听见似的吗?患足痛风者咒骂自己的双脚,患手痛风者咒骂双手,患眼疾者咒骂双眼,而那些经常碰伤脚趾的人,无论有何痛苦,也都归咎于双脚: ‘ 加图们啊,你们为何紧皱双眉头注视着我, 并谴责这部展现崭新质朴的作品? 纯正语言的明朗雅趣正带着微笑, 凡百姓之所为,皆由坦率的舌头如实述说。 究竟有谁不知鱼水之欢,有谁不知维纳斯的欢愉? 又有谁禁止肢体在温热的床榻上发烫? 真理之父伊壁鸠鲁亲自吩咐智者去爱, 并称这便是生命的终极目标。’ 世上没有什么比人们荒谬的成见更虚假,也没有什么比矫揉造作的严苛更愚蠢了。”

语法注6 条
  1. 132Manifestis matrona contumeliis verberata

    紧接文本残缺处(lacuna)的主语与分词短语。verberata 在此并非指身体上“挨打”,而是比喻性地表示“受到(侮辱的)沉重打击”。matrona 指喀耳刻,contumeliis 为原因夺格,指恩科尔庇乌斯再次阳痿所构成的昭然若揭的屈辱。

  2. 132iubet catomidiari

    源自希腊语动词 catomidiare(来自 κατωμίζω,“扛上肩头”)的被动不定式结构。指古罗马的一种体罚习俗,即将奴隶或受罚者驮在另一人的肩头露出背部,以便施加鞭笞。

  3. 132pensatis vicibus

    独立夺格结构,意为“权衡了时运的转折(境况的变迁)之后”。vicibus 指境遇的更迭与立场的反转,表现出恩科尔庇乌斯从受宠的情人猝然沦为被逐并受鞭刑的弃儿后,冷静估量处境的心态。

  4. 132ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton

    由 ne 引导的否定目的从句。比较级形容词 hilarior 与 tristior 形成鲜明对照,谓语动词 fieret 通过并提法(zeugma)同时支配后半句的主语 Giton,表达了向两位同伴隐瞒自己所受屈辱的意图。

  5. 132illa solo fixos oculos aversa tenebat

    对维吉尔《埃涅阿斯纪》第6卷469-470行(狄多在冥府背对埃涅阿斯、不为所动的名句)的戏拟。佩特罗尼乌斯在此将崇高的史诗诗句滑稽地套用在恩科尔庇乌斯萎靡不振的下体上。

  6. 132vitam dixit habere te/los

    将希腊词 τέλος(终极目标,至善)直接植入拉丁语诗句的宾格加不定式结构。指涉伊壁鸠鲁学派将快乐(voluptas)视作人生终极目的(τέλος)的伦理学命题。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:132