← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§129-131

与喀耳刻的信件往来及巫术疗愈

波吕埃诺斯为自己的阳痿而苦恼,收到喀耳刻夹杂着嘲弄与建议的来信,并回信辩解。随后,他在一位老巫妇的巫术调治下重获元气,并在悬铃木林中与喀耳刻再度幽会。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§129

“Crede mihi, frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.1 Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt.. itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est.”

“相信我,兄弟,我既不觉得自己是个男人,也感觉不到这一点。曾经让我成为阿喀琉斯的那个身体部位,如今已经死去毁灭了。”少年唯恐在私密处被撞见而招致流言蜚语,便抽身冲出,逃往府邸的内室。这时克律西斯走进了我的卧室,将她女主人的便笺交给了我,上面写着如下的话: “喀耳刻致波吕埃诺斯问好。我若是个纵欲的女人,定会抱怨受了欺骗;但如今,我甚至对你的委顿软弱心存感激。我在欢愉的阴影中嬉戏得更久了。然而我仍想问你近况如何,你是否凭着自己的双脚走回了家;因为医官们说,人若是没有筋脉(活力),是无法行走的。年轻人,我告诉你:当心瘫痪。我从未见过哪个病人处于如此巨大的危险之中;凭诚实之神起誓,你已经死了。若是这同样的寒意侵袭了你的双膝和双手,你大可以去召请吹号手(丧葬乐工)了。那么究竟如何呢?即便我遭受了严重的冒犯,我仍不吝惜向可怜的人施予救治之法。你若想痊愈,便去求求吉同吧。我敢说,只要你三天不与兄弟同眠,你就能重获你的筋力。至于我,我倒不担心能找出觉得我不够悦目的人。镜子和传闻都未曾欺瞒我。若是你还能保全自己,便珍重吧。” 克律西斯见我通读了这通斥责,便道:“这种事常有发生,尤其是在这座连妇人都能把月亮拉将下来的城池里……因此这桩事也会得到调治的。你只需更温柔地给女主人写封回信,用坦率的善意挽回她的芳心。实情必须坦陈:自打她受了冒犯那一刻起,便已心神不宁了。”

§130

​Libenter quidem parui ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam ea maior fieri possit,2 quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.

我欣然依从了侍女,在便笺上写下了这般字句:“波吕埃诺斯致喀耳刻问好。女主人,我承认自己屡屡犯过;因为我既是凡人,且仍属年轻。然而在今日之前,我绝未犯下这般致死的大罪。您面前正站着认罪的囚徒:凡您所吩咐的惩罚,皆是我咎由自取。我犯下了叛国之罪,我杀戮了人命,我亵渎了神殿:请为这些滔天罪行降下惩罚吧。若是您意欲赐死,我便自带利刃前往;若是您满足于鞭笞,我自赤身奔赴女主人驾前。唯请记牢这一件事:犯错的不是我,而是我的器具。作为一个装备停当的战士,我却失去了武器。是谁扰乱了这一切,我不得而知。或许是心神抢先于身体的迟疑,或许是在我贪求一切之际,过早地耗尽了欢愉。我寻不出自己究竟做了什么。然而您吩咐我当心瘫痪:仿佛那夺走了使我得以占有您之凭藉的残疾,还能变得更为严重似的。不过,我所有辩解的归结便是:只要您准许我弥补过失,我定会令您称心如意。” 以这般承诺打发了克律西斯后,我更为细致地调理起我这罪孽深重的身躯。我略去了沐浴,只施以适度的涂油,随后进食了更有滋补效力的食物,即鳞茎植物与不带肉汁的蜗牛颈肉,并且极节制地饮用了纯酒。此后,我在睡前藉由极轻柔的漫步调和了身心,未带吉同便步入了卧室。想要取悦女主人的心事如此沉重,以致我唯恐兄弟会损耗我的腰肋之力。

§131

​Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit, “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit... Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?”3 “ Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus. Has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo vexabat rore lapillos. Dignus amore locus: testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant ” Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum... verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?” ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?” Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor

次日,当我毫无身心不适地起身,便下到了同一处悬铃木林中,尽管我心怀对这不祥之地的恐惧,并在树影间等候起带路的克律西斯。在昨日驻足之处漫步坐下未久,她便从里面走出,身旁还带着一个老妇作为同伴。她向我致意后便道:“怎么啦,傲慢的人,你可曾开始明白点事理了?” 那老妇从怀中掏出一根由各色细线绞成的带子,系在我的脖颈上。随后她用中指蘸起唾液和匀的尘土,在我抗拒的额头上画上印记。……念罢这段咒语,她命我吐唾三次,并三次将她亲自施了咒、裹以紫布的小石子投进怀中,随后把手贴近,开始探查我下体的力量。筋脉奉命而动,迅逾言辞,以巨大的勃然之势充盈了老妇的手掌。那老妇欣喜若狂地喊道:“看到了吗,我的克律西斯,你看到我为别人赶出了野兔吗?” “高贵的悬铃木洒下夏日的浓荫, 饰以浆果的达佛涅(月桂)与摇曳的翠柏, 以及四周经过修剪、树梢颤动的松树。 在林木之间,一条翻着白沫的溪流以蜿蜒的碧水嬉戏, 以低吟的水花激荡着卵石。 此地宜于爱情:林间的夜莺, 与城邦的普罗克涅为之作证,她们散布在青草 与柔嫩的紫罗兰四周,以歌声赞颂她们私密的幽会。” 她斜倚在黄金床榻上,大理石般皎洁的颈项舒展着,用盛开的香桃木枝抽打着宁静的……因此,她一见到我,念及昨日的冒犯,面颊微微泛起红晕;随后,待闲杂人等尽皆退去,我顺着她的邀请在身旁坐下,她将一根枝条横在我的眼前,仿佛隔了一堵墙般变得更为大胆,说道:“怎么啦,瘫痪的人?今天可是完完整整地来了?”“您宁可发问,”我说道,“也不去查验吗?”我全身投入她的怀抱,尽情享用着无需念咒的亲吻,直至心满意足。

语法注3 条
  1. 129licet ad tubicines mittas

    非人称动词 licet(可以)直接接续虚拟式 mittas 的句式。tubicines(号手)指罗马葬礼上吹奏乐器的乐工,因此该短语是“你可以准备后事了/召请丧葬乐工了”的委婉与习惯表达。

  2. 130tanquam ea maior fieri possit

    tanquam(仿佛、好似)接续虚拟式 possit 的假设比较从句。承接前文喀耳刻“当心瘫痪”的警告,带有强烈的反问与修辞意味:“那夺走了让我能够拥有您的器官的瘫痪,难道还能变得更严重不成?”

  3. 131vides, quod aliis leporem excitavi

    在表示知觉的动词 vides 之后,未采用古典标准的宾格加不定式结构(或间接问句),而是使用了通俗口语拉丁语连词 quod 引导的直陈式从句(excitavi)。“为他人惊起野兔”为一句谚语,意指自己未能享受猎物,却为他人(指喀耳刻)准备好了猎物(恢复元气的男子)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:129-131