← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§117-118

假扮富豪的计谋与尤莫尔普斯的诗论

为了欺骗克罗顿人,众人商定让尤莫尔普斯假扮无嗣的巨富主人,其余人充当奴隶,并在雇工科拉克斯的抱怨声中启程赶路。途中,尤莫尔普斯就诗歌创作的艰难与史诗的真谛阐发了自己的文学见解。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§117

​prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram” “Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari,1 et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus,2 iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris stomachi cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent. His ita ordinatis, “quod belle feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumentum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur “Multos iuvenes carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus,3 ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum”

较为精明的尤莫尔普斯把心思转向了这桩新鲜事,并承认这种卜算对他而言并非不合心意。我还以为这老头是以诗人的轻浮在开玩笑,他却说道:“但愿有一套更宏大的排场就足够了,也就是说,有更像样的衣服、更体面的用具,能给谎言提供可信度:凭赫拉克勒斯起誓,我绝不会推迟那份奖赏,而会立刻带领你们奔向巨额的财富。”然而我答应,只要那件劫掠得来的衣服以及吕库古的庄园提供给我们这伙强盗的一切合他的意,凡是他所需的我都提供。“因为,”我说,“众神之母凭着她的信誉,定会为眼前的开销偿付金钱。”“那么,”尤莫尔普斯说,“我们还迟疑什么,不快把这出滑稽戏编排起来?如果这笔买卖合意,就让我来当主人吧。”没有人敢贬低这一不费分文的计策。因此,为了使这个安全的谎言在所有人之间贯彻到底,我们按照尤莫尔普斯的词句立下了誓言:甘受火焚、捆绑、鞭挞乃至剑刃斩杀,以及尤莫尔普斯命令的任何其他事情。就如名正言顺的角斗士一般,我们极其虔敬地将肉体与灵魂都交托给了主人。誓约完成之后,我们装扮成奴隶向主人致敬,并共同记熟了这套说辞:尤莫尔普斯埋葬了自己的儿子,那是一个极有口才且大有前途的青年;正因如此,这位万分凄凉的老人才离开了自己的城邦,免得每天看见儿子的门客和同伴,或是看见那引人落泪的坟墓。雪上加霜的是最近的那场海难,他在其中损失了两百万塞斯退斯以上;然而他并未因钱财的损失而动容,只是由于失去了侍从仆役而无法维持自己的尊严。此外,他在阿非利加还有通过田产和借贷存放的三千万塞斯退斯;而在努米底亚田野间分散的奴隶家眷极其庞大,甚至足以攻占迦太基。按照这一方案,我们要求尤莫尔普斯经常咳嗽,并不时装出肠胃虚脱泄泻的样子,公开贬损所有的食物;口中要常谈金银、靠不住的地产和土地无休止的荒歉;此外每天都要伏案查账,每个月都要重新更换遗嘱账板。为了使这出排场不失任何细节,每当他试图呼唤我们中的某人时,都要张冠李戴地喊出另一个人的名字,以便让人很容易看出主人甚至还惦记着那些不在场的人。把这些事情安排妥当后,我们祈求神灵“让一切美好而顺利地进行”,便踏上了旅途。然而吉同在不习惯的重负下支撑不住,而雇工科拉克斯厌弃服役,频繁放下行囊,咒骂急着赶路的人,并声称自己要么把行李扔掉,要么带着担子逃跑。“怎么,”他说,“你们以为我是驮畜还是运石船?我出租的是人的劳力,不是劣马的。即便我父亲留给我的是清贫,我也不比你们少半分自由。”他不满足于谩骂,还不时把一只脚高高抬起,用下流的声响和恶臭充斥整条道路。吉同嘲笑着他的抗拒,用同样响亮的声音回应他的每一声响屁。“诗歌蒙骗了许多青年人。因为任何人只要按照格律安排了诗句,在修辞的周折中织入了一点细腻的情思,便以为自己立刻登上了赫利孔山。因此,那些在法庭事务中受过磨砺的人,常常逃向诗歌的宁静之中,宛如避入更幸福的港湾,坚信构筑一首诗比构筑一篇饰有闪烁警句的辩论辞更加容易。然而,高贵的精神并不喜欢空虚,头脑若非被巨大的文学洪流所淹没,便无法孕育或产出成果。必须远离言辞的一切所谓‘卑俗’,采用远离平民的词汇,做到‘我憎恶世俗的群氓并将其拒之门外’。此外,必须留意不要让警句凸出于文体肌体之外,而要像织入织物的色彩一般生辉。荷马便是明证,抒情诗人们、罗马的维吉尔以及贺拉斯精雕细琢的巧思亦然。其余的人要么没有看到通向诗歌的道路,要么看到了却不敢踏足。看哪,凡是着手于‘内战’这一宏大主题的人,若非饱读诗书,必将在重负下倾倒。因为历史事实不应被硬塞进诗行中——这本是历史学家做得远为出色的事情——而必须通过曲折的铺陈、神明的介入以及对警句构思的奇幻淬炼,将自由的精神向前猛掷,使其呈现为狂放情怀的神谕式预言,而非证人宣誓下诚恳陈述的真确:且看这股激流是否合你心意,哪怕它尚未经过最后的润色。”

语法注3 条
  1. 117uri, vinciri, verberari ferroque necari

    与前文的 sacramentum(誓约)构成同格的解释性不定式(epexegetical infinitive)。这四个并列的被动现在时不定式套用了古罗马角斗士入行时向主人宣誓完全交托肉体处置权的传统誓词范式(auctoramentum gladiatorium)。

  2. 117elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus

    由动词 condiscimus(共同记熟)引出的一段较长的不定式宾语从句(间接引语)。分词 elatum 之后省略了不定式 esse(即 elatum [esse] filium),并以此为开端,与后文的 accessisse ... naufragium 以及省略了主语代词宾格的 [illum] habere 顺次并列,罗列出整套伪造的背景故事。

  3. 118per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus

    句子的核心是被动迂说法 praecipitandus est liber spiritus(自由的精神必须向前猛掷),由共用介词 per 的三个方式/手段短语(per ambages“通过迂回曲折”、[per] deorum ministeria“通过神明的介入”、[per] fabulosum sententiarum tormentum“通过对警句构思的奇幻淬炼/扭转”)并列修饰。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:117-118