← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§115-116

埋葬利卡斯与克罗顿的风气

恩克尔皮奥斯等人在残骸中救出沉迷于作诗的尤莫尔普斯后,在岸边发现了昔日死敌利卡斯的尸体,恩克尔皮奥斯感叹凡人野心的虚妄并将其火化。随后一行人前往克罗顿,并从当地管家口中得知该城已被无子富豪与遗产猎子之间畸形的钻营体系所支配。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§115

​Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere,1 extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et “Sinite me” inquit “sententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem. Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem2 inspicere et “Hunc forsitan” proclamo “in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater; utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.” Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et “Ubi nunc est” inquam “iracundia tua, ubi impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam, animo suo fixit. Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangulavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit,3 periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?” Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit ​Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri,4 recta ad lucrum curritis. In hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia campos,5 in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant”

我们听到了异样的响动,并在船长舱房底下听到了仿佛野兽急于脱身般的呻吟。于是我们顺着声音寻找,发现尤莫尔普斯正坐着,往一张巨大的羊皮纸上奋笔疾书诗句。因此,我们惊异于他在这濒临死亡之时竟有闲暇赋诗,便一边拉出叫喊着的他,一边嘱咐他放宽心思。但他被这一打断便勃然大怒,说道:“容我把这意思表达完;这首诗在结尾处正难产呢。”我按住这个疯子,吩咐吉同过来,一起把这头咆哮的诗人拖到陆地上去。在这项艰难的劳作终于完成之后,我们悲伤地走进了一间渔民的棚屋,用被海难泡坏的食物勉强果腹,度过了一个极其凄凉的夜晚。 第二天,当我们正在商量该前往哪个地区投奔时,我突然看到一具人尸在微弱的漩涡中打转,被冲上了海滩。于是我悲痛地停下脚步,含着泪水开始审视大海的信义,高呼道:“也许在世上的某个地方,一位无忧无虑的妻子正在等待着他,也许是他那对风暴一无所知的儿子或父亲;无论如何,他总留下了一位临行前亲吻过的人。这就是凡人的谋划,这就是宏大抱负的祈愿!看哪,人是怎样漂浮的!”当我还像对着一个陌生人那样为他痛哭时,波涛把他那毫无损毁的面孔转向了陆地,我认出了不久前还凶狠残酷、不可一世的利卡斯,几乎就倒在我的脚下。因此,我再也抑制不住泪水,反而一再用双手捶打胸膛,说道:“你如今的愤怒何在?你的暴戾何在?你终究沦为了游鱼和水怪的口粮;不久前你还在夸耀自己权力的威力,如今作为遭难者,你从这么大一艘船上连一块木板都没能留下。去吧,凡人们,用宏大的思绪填满你们的胸膛吧!去吧,精明的人们,去筹划用欺诈掠夺来、可用上一千年的财富吧!想必此人在昨天清晨还查阅了自家遗产的账目,想必他心中还确立了回到故乡的确切日期。诸神与诸女神啊,他躺卧之处离他的目的地是多么遥远!然而,大海并不是唯一对凡人显出这种信义的。武器在作战时辜负了战士;自家宅第的倒塌将向诸神还愿的人掩埋。有人从车辆上摔落,震出了匆促的性命;食物噎死了贪婪者,节制夺去了朴素者的性命。如果你仔细算一笔账,就会发现触礁沉船无处不在。然而有人会说,被波涛淹没的人无法获得埋葬!仿佛真有什么区别似的,不管是什么方式吞噬了注定要毁灭的躯体——是火,是波涛,还是岁月的流逝。无论你做什么,这一切都将走向同一个归宿。‘然而野兽会撕碎尸体。’仿佛烈火接收它就会更好似的;相反,每当我们对奴隶发怒时,都把火焚视为最严厉的惩罚。那么,费尽一切心思只为了让埋葬不给尸身留下任何残余,这究竟是怎样的疯狂呢?” 于是,一堆由仇人之手堆起的柴火焚烧了利卡斯的尸体。而尤莫尔普斯在为死者作墓志铭时,却把目光投向远方以搜寻灵感。欣然尽了这项职责之后,我们踏上了预定的旅程,片刻之间便汗流浃背地爬上了一座山,从山上望去,不远处一座建在崇山卫城之上的城镇映入眼帘。我们在流浪中不知道那是什么地方,直到从一位庄园管家那里得知那是克罗顿,一座极其古老且曾一度为全意大利之冠的城市。随后,当我们更仔细地打听是什么样的人居住在这片高贵土地上、在频繁战乱耗尽财富之后他们主要从事何种营生时,他说:“啊,我的客人们,如果你们是商人,请改变你们的打算,去寻找另一种谋生手段吧。但如果你们属于更有教养的一类人,能够忍受永远说谎,那你们就是在直奔财富而去。因为在这座城市里,文学的研究不受推崇,雄辩没有立足之地,节俭和纯洁的道德不会因赞誉而结出果实;但是你们在这座城市里看到的无论什么人,要知道他们都被分成了两派:他们要么正在被猎取遗产,要么正在猎取遗产。在这座城市里没有人抚养子女,因为凡是有自己继承人的人,都不得参加宴会,不得观看公共演出,被剥夺了一切特权,潜藏在受耻辱者之中。然而那些从未娶妻、也没有近亲的人,却登上了最高的荣耀;也就是说,只有他们被视为真正的军人,只有他们被认为最勇敢,甚至无可指摘。你们将要进入的这座城镇,”他说,“就宛如瘟疫流行时期的田野,其中除了被撕裂的尸体,就是撕裂尸体的乌鸦,再无别物。”

语法注5 条
  1. 115quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere

    由连词 quod 引导的从句充当分词 Mirati(感到惊异)的对象/原因从句。非人称动词 vacat 带与格(illi)和不定式(poema facere),意为“某人有做某事的闲暇”。

  2. 115maris fidem

    maris 是依附于 fidem 的主格性属格(大海所表现出的信义/守信)。此处带有强烈的反讽意味,指大海无情吞噬并抛弃人命的冷酷做派。

  3. 115Tanquam intersit

    Tanquam 连接现在时虚拟式 intersit,构成假设/比较句,含有反讽的虚构语气(“仿佛有什么区别似的”)。非人称动词 interest 以间接疑问从句 quae ratio consumat 作为其主语从句。

  4. 116sustinetis semper mentiri

    动词 sustineo 支配不定式 mentiri,构成“耐得住做某事”、“忍心/敢于做某事”的习惯用法(“如果你们能忍受始终说谎”)。

  5. 116Adibitis oppidum tanquam in pestilentia campos

    在 tanquam 引出的比较短语中,省略了主句谓语动词 adibitis,宾格 campos 与主句宾语 oppidum 形成平行结构(“你们将进入这座城镇,宛如[进入]瘟疫时期的田野”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:115-116