← 奥维德

岁时记

§6.240-6.320

门斯神殿的奉献与维斯塔节的起源

在叙述了门斯女神神殿的誓愿与奉献缘起之后,叙事转向六月九日的维斯塔节。诗人借助神圣灵感,阐释了神殿的浑圆形制、作为不灭之火的无神像崇拜、处女祭司执役的原由,并说明了面包师与毛驴在节日中受尊奉的风俗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
240

​quique tegunt parvis aera recurva cibis,

对于那些用微小诱饵掩盖弯曲铜钩的人而言,亦是如此。

​Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus

理智女神(门斯)亦享有一席神位。我们得见理智女神的神殿,

​vota metu belli, perfide Poene, tui.

狡黠的迦太基人啊,那是在对你的战事恐慌中所许下的誓愿。

​Poene rebellaras, et leto consulis omnes

迦太基人啊,你曾重燃战火,执政官阵亡,众人皆

​attoniti Mauras pertimuere manus.

惊惶失措,深畏摩尔人的兵马。

245

​spem metus expulerat, cum Menti vota senatus

恐惧驱逐了希望,值此之际,元老院向理智女神

​suscipit, et melior protinus illa venit.

立下誓愿,女神旋即降下转机。

​aspicit instantes mediis sex lucibus Idus1

向女神还愿的那一日,

​illa dies, qua sunt vota soluta deae.

隔着六天的时光,正遥望着逼近的十五日(伊杜斯)。

​Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,

维斯塔啊,赐予恩佑吧!如今我等向你奉献,开启歌喉,

250

​ad tua si nobis sacra venire licet.

若我等蒙允得近你的神圣之祭。

​in prece totus eram: caelestia numina sensi,

我全神贯注于祈祷:我感受到了天界的神性,

​laetaque purpurea luce refulsit humus,

欢欣的大地在紫红的光华中辉耀照澈。

​non equidem vidi (valeant mendacia vatum)

诚然,我未曾见过你,女神啊(且让诗人的虚妄退去!)

​te, dea, nec fueras aspicienda viro;2

你本就不是凡夫男子所当瞻仰的;

255

​sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,

然而昔日我所不知、曾深陷其中的困惑,

​cognita sunt nullo praecipiente mihi.

在无人点拨之下,已尽为我所明晓。

​dena quater memorant habuisse Parilia Romam,

相传罗马度过了四十载牧神节之时,

​cum flammae custos aede recepta dea est,

这位烈焰的守卫女神被迎入神殿,

​regis opus placidi, quo non metuentius ullum

此乃一位仁厚之君的功绩,萨宾大地所出之人中,

260

​numinis ingenium3 terra Sabina tulit.

未曾有谁比他的心性更为敬畏神明。

​quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,

今人所见之青铜,昔日所见皆为茅草覆盖,

​et paries lento vimine textus erat.

墙垣亦是由柔韧的柳条编织而成。

​hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,

如今支撑着维斯塔庭院的这片寸土,

​tunc erat intonsi regia magna Numae.

彼时原是蓄发未剃的努马巍峨的王宫。

265

​forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse

然而神殿那至今留存的形制,相传

​dicitur, et formae causa probanda subest.

自古便是如此,且其形制自有其令人信服之因由。

​Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:

维斯塔与大地无异:永不熄灭的火焰伏于二者之内;

​significant sedem terra focusque suam.

大地与炉灶皆表征着各自安居之所。

​terra pilae similis nullo fulcimine nixa,

大地宛如圆球,不倚靠任何支柱,

​et quantum a summis, tantum secessit ab imis

距绝顶之高与深渊之底皆一般无二;

280

​terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,

其浑圆之形使之得以如此稳固。

​par facies templi: nullus procurrit in illo

神殿的外貌亦然:其中未有任何

​angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.

棱角突显;圆拱穹顶庇护其免受骤雨倾盆之苦。

​cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?

你若问,为何女神由处女仆役奉侍?

​inveniam causas hac quoque parte suas.

在此节上我亦当找出适切的缘由。

285

​ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas

相传奥普斯由萨图恩之种诞育了

​semine Saturni, tertia Vesta fuit;

朱诺与刻瑞斯,第三位便是维斯塔;

​utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,

前二者皆已出嫁,相传皆曾育有后嗣,

​de tribus impatiens restitit una viri.

三姐妹中唯有一人不容男子亲近,执意抗拒。

​quid mirum, virgo si virgine laeta ministra

处女之神喜得处女仆侍,将纯洁之双手

290

​admittit castas ad sua sacra manus?

纳引入其圣礼之中,这又有何可惊异?

​nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,

你切莫将维斯塔理解为有别于鲜活烈火之物,

​nataque de flamma corpora nulla vides.

你也未曾见过任何肉身孕育自烈火之中。

​iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit

是以她理所当然身为处女,既不发出

​nec capit et comites virginitatis amat.

亦不受纳种子,且深爱保持童贞的同伴。

295

​esse diu stultus Vestae simulacra putavi,

我曾愚钝地长久以为维斯塔存有神像,

​mox didici curvo nulla subesse tholo:

不久始知那弯曲的圆顶之下别无一物:

​ignis inextinctus templo celatur in illo,

不灭之火秘藏于那神殿之中,

​effigiem nullam Vesta nec ignis habet,

维斯塔与烈火皆无任何具象之形像。

​stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,4

大地凭其自身之力而挺立:因力挺立故名维斯塔,

300

​causaque par Grai nominis esse potest.

希腊之名亦当有其相似之根由。

​at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;

而炉灶(focus)因烈焰及煦育(fovet)万物而得名;

​qui tamen in primis aedibus ante fuit.

然而昔日它原置于宅邸的最前方。

​hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando

我想门厅(vestibulum)亦由此得名;因此在祈求中

​praefamur Vestam, quae loca prima tenet.

我等首先称颂占据首位的维斯塔。

305

​ante focos olim scamnis considere longis

昔日人们惯于在炉灶前的长凳上围坐,

​mos erat et mensae credere adesse deos;

并坚信众神降临于餐席之旁;

​nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,

即便在今日,当举行古老瓦库娜女神之祭时,

​ante Vacunales stantque sedentque focos,

人们仍伫立或端坐于瓦库娜的炉灶前。

​venit in hos annos aliquid de more vetusto:

古风之遗迹已传入当今之岁月:

310

​fert missos Vestae pura patella cibos,

洁净的浅盘盛放着奉献给维斯塔的美馔。

​ecce coronatis panis dependet asellis,

看哪,头戴花冠的毛驴身上垂挂着面包,

​et velant scabras florida serta molas,

鲜花织就的花环遮覆着粗粝的石磨。

​sola prius furnis torrebant farra coloni (

从前农夫仅在烤炉中烘烤二粒小麦

​et Fornacali sunt sua sacra deae):

(烤炉女神亦自有其专奉之祭典):

315

​suppositum cineri panem focus ipse parabat,

炉灶本身便可烤熟埋于灰烬下的面饼,

​strataque erat tepido tegula quassa solo.

温热的地面上铺展着破碎的瓦片。

​inde focum observat pistor dominamque focorum,

因此面包师敬奉炉灶及炉灶的女主人,

​et quae pumiceas versat asella molas,

亦敬奉那转动浮石制的石磨的母驴。

​praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,

红脸的普里阿普斯啊,我当略过还是道出 你的丑事?

320

​dedecus? est multi fabula parva loci.

这是一桩篇幅虽短却流传甚广的掌故。

语法注4 条
  1. 6.247aspicit instantes mediis sex lucibus Idus

    mediis sex lucibus 为表示时间或差距的夺格(“其间相隔六日”),说明门斯女神神殿还愿日与接踵而至的十五日(伊杜斯,即6月13日)之间的历法间隔。主动态动词 aspicit 将“那一日(illa dies)”拟人化,生动地表现该日遥望着即将临近的十五日。

  2. 6.253non fueras aspicienda viro

    viro 为动形容词 aspicienda(“当被看见”)所支配的行为者与格(dativus auctoris)。助动词使用过去完成时 fueras,强调在诗人经历祈祷与神启之时,身居圣所深处的处女神对于凡人男子而言是绝对不可瞻视的。

  3. 6.259quo non metuentius ullum / numinis ingenium

    quo 为比较夺格,其先行词为前文温和的国王努马(regis placidi)。中性比较级分词 metuentius 修饰名词 ingenium(性情、秉性),并保留其及物动词性,支配宾格性属格 numinis(“敬畏神明”)。

  4. 6.299vi stando Vesta vocatur

    vi 为方式夺格,修饰动名词夺格 stando(“凭力量挺立”),共同构成表示手段与原因的短语。此处反映了古代常见的词源学拟解(etymologia),作者将女神之名 Vesta 归因于 vi 与 stare 的结合,并以此比附希腊语词源。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:6.240-6.320