← 奥维德

岁时记

§6.161-6.239

卡尔娜的仪式与六月初诸祭

克拉涅驱逐夜鸟的仪式得以完成,随后阐释了六月初一食用咸肉与蚕豆的古老习俗,列述了朱诺·莫内塔、柏洛娜与赫拉克勒斯神庙的由来,并转述了祭司之妻关于待维斯塔神庙净扫后方可行婚礼的规诫。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
161

​cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.

“以心换心,我祈求,以脏腑换脏腑。

​hanc animam vobis pro meliore damus.’1

我们为你们献出这一生命,以替代那更宝贵的生命。”

​sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,

当她如此奠酒完毕,便将切下的脏腑置于露天之下,

​quique adsint sacris, respicere illa vetat;

并严令在场参祭之人不得回头张望;

165

​virgaque Ianalis de spina ponitur alba,

一根用白荆制成的雅努斯之枝被安放在

​qua lumen thalamis parva fenestra dabat,

曾有一扇小窗为内室引入光亮之处。

​post illud nec aves cunas violasse feruntur,

自此之后,相传怪鸟再未侵犯摇篮,

​et rediit puero, qui fuit ante, color,

幼童亦恢复了他先前拥有的面色。

​pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,

你问,为何在那个初一日要品尝肥美的咸肉,

170

​mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?

温热的二粒小麦粥中要混入蚕豆?

​prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat,

她是一位古老的女神,以昔日习惯之物为养,

​nec petit ascitas luxuriosa dapes,

绝不奢侈地索求外来之佳肴。

​piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,

彼时的民众面前,鱼儿尚不知机巧圈套而畅游,

​ostreaque in conchis tuta fuere suis.

牡蛎亦安全地闭合在自己的甲壳之中。

175

​nec Latium norat, quam praebet Ionia dives,

拉提乌姆既不知富庶伊奥尼亚所供之珍禽,

​nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;

亦不知那喜啜皮格米人鲜血之飞鸟;

​et praeter pennas nihil in pavone placebat,

孔雀身上除羽毛外别无所好,

​nec tellus captas miserat ante feras,

大地此前亦未送来捕获的猛兽。

​sus erat in pretio, caesa sue festa colebant:

猪在当时备受珍视,人们宰猪欢庆节日:

180

​terra fabas tantum duraque farra dabat.

土地只产出蚕豆与坚硬的小麦。

​quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis

凡在六月初一同时吃下这两样混和之物的人,

​ederit, huic laedi viscera posse negant.

人们相传其脏腑绝无受损之虞。

​arce quoque in summa Iunoni templa Monetae

在卫城之巅,亦记述有为朱诺·莫内塔所立之神庙,

​ex voto memorant facta, Camille, tuo:

卡米卢斯啊,乃依你的誓愿而建;

185

​ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam

此前那里曾是曼利乌斯的宅邸,他昔日曾

​a Capitolino reppulit arma Iove.

将高卢军械从卡庇托尔的朱庇特身旁击退。

​quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa,

伟大的众神啊,若他当时倒在那场战斗中该有多好,

​defensor solii, Iuppiter alte, tui!

崇高的朱庇特啊,作为你宝座的守卫者!

​vixit, ut occideret damnatus crimine regni:2

他活了下来,却只落得因谋求王位之罪名被诛:

190

​hunc illi titulum longa senecta dabat.

漫长的余生赋予他的竟是这般名号。

​lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra

同一天亦是战神马尔斯的节日,卡佩纳门

​appositum Tectae porta Capena viae.

从外侧俯瞰着他那座坐落于覆道旁的殿宇。

​te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,

风暴女神啊,我们也承认你理应得享庙宇,

​cum paene est Corsis obruta classis aquis.

当年舰队险些倾覆于科西嘉的海水之中。

195

​haec hominum monumenta patent, si quaeritis astra

这些皆是凡人的纪念碑;若你们探寻星宿,

​tunc oritur magni praepes adunca Iovis.

彼时大朱庇特利爪疾飞的雄鹰便已升起。

​Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,

次日唤出牛额之角的毕宿星群,

​evocat, et multa terra madescit aqua.

大地因充沛的雨水而湿润。

​Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus

当清晨两度降临,福波斯两度重升,

200

​factaque erit posito rore bis uda seges,

谷物因降下的甘露两度湿润之时,

​hac sacrata die Tusco Bellona duello

相传柏洛娜便在这一天于托斯卡纳战争中受奉,

​dicitur et Latio prospera semper adest.

并始终临在,赐福拉提乌姆。

​Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata

阿庇乌斯乃其创立者,他拒绝与庇禄斯讲和,

​multum animo vidit, lumine captus erat.3

双目失明,心中却洞见深远。

205

​prospicit a templo summum brevis area Circum,

自神庙望去,一片狭小的空地俯瞰着大竞技场的尽头,

​est ibi non parvae parva columna notae:

那里矗立着一根名声非小的矮柱:

​hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti,

每逢决意对君王与异邦用兵之时,

​in regem et gentes cum placet arma capi.

宣告战事的标枪便惯于由此手掷而出。

​Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est:

竞技场的另一侧在护卫者赫拉克勒斯庇护下安然无恙;

210

​quod deus Euboico carmine munus habet.

神明依欧波亚的歌谣(西比拉神谕)掌有此项职司。

​muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est:

此职司的祭期正是初五前一天的晨星之日;

​si titulum quaeris, Sulla probavit opus.

若你探问题铭,乃是苏拉核准了这项工程。

​Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,

我曾探究,初五之日究竟该归于桑库斯,还是菲狄乌斯,

​an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:

抑或归于你,塞摩父亲?彼时桑库斯对我说:

215

‘cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:

“无论你献与其中何者,我都将领受其祭:

​nomina terna fero: sic voluere Cures.’

我身兼三名,这正是屈莱斯人的意愿。”

​hunc igitur veteres donarunt aede Sabini

因此古老的萨宾人以神庙奉献与他,

​inque Quirinali constituere iugo.

并将他安置在奎里纳尔的山脊之上。

​Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)

我有一个女儿(我祈愿她比我的年岁更为长久),

220

​filia, qua felix sospite semper ero.

只要她平安无事,我便永远幸福。

​hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis

当我欲将她托付给乘龙快婿时,便探寻

​apta requirebam, quaeque cavenda forent:

宜于结缡的吉时,以及何日应当回避:

​tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus

彼时有人指点我,神圣的十五日(伊杜斯)之后的六月

​utilis et nuptis, utilis esse viris,

对新娘有益,对新郎亦同样有益,

225

​primaque pars huius thalamis aliena reperta est;

而本月的前半段被认定不宜婚配;

​nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:

因朱庇特神圣的祭司之妻曾如此告诫我:

‘donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta

“在平静的提伯河以其黄澄澄的流水,将伊利昂维斯塔的扫除尘秽

​detulerit flavis in mare Thybris aquis,

送入大海之前,

​non mihi dentosa crinem depectere buxo,

我不可用有齿的黄杨木梳整饬秀发,

230

​non ungues ferro subsecuisse licet,

不可用铁剪修剪指甲,

​non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,

不可触碰我的丈夫,纵使他是朱庇特的祭司,

​quamvis perpetua sit mihi lege datus.

纵使他是永恒律法赋予我的夫君。

​tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,

你切莫操之过急;你的女儿将结得更好良缘,

​ignea cum pura Vesta nitebit humo.’

当那烈火的维斯塔在洁净的地面上辉耀之时。”

235

​Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe

初五之后的第三天,相传菲碧驱退了吕卡翁,

​fertur,4 et a tergo non habet Ursa metum,

大熊星座身后不再存有恐惧。

​tunc ego me memini ludos in gramine Campi

那时我忆及自己在战神广场的草地上观看竞技,

​aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.

滑行流淌的提伯河啊,那竞技相传冠以你的名号。

​festa dies illis, qui lina madentia ducunt,

对于牵引湿漉漉钓丝的人而言,这是一个节日,

语法注4 条
  1. 6.162hanc animam vobis pro meliore damus

    表替代的介词短语“pro meliore”中,省略了名词 anima,结合语境指代人类婴儿的生命;它与前半句指称幼猪生命的“hanc animam”相对照,构成了古罗马辟邪仪式中的替代诅咒式祈祷语。

  2. 6.189vixit, ut occideret damnatus crimine regni

    此处连词 ut 引导接续法未完成过去时 occideret 构成的结果从句,带有强烈的讽刺意味(“他活下来,却只落得死于……”),深刻突出了曾拯救卡庇托尔山的英雄曼利乌斯最终反因谋逆罪被处决的悲剧性命运。

  3. 6.204lumine captus erat

    此句中与被动过去分词 captus 连用的离格 lumine 构成了固定表达,意为“被夺去视力(失明)”,指代著名的盲人阿庇乌斯·克劳狄乌斯;它与前半句的“multum animo vidit”(心中洞见甚多)形成鲜明的修辞对照。

  4. 6.235Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe / fertur

    被动语态动词 fertur 支配主格与不定式结构(Nominative with Infinitive),其中 Phoebe(月神/夜神)作不定式 removere 的主语,Lycaona 带有希腊语单数宾格词尾 -a,作其宾语,指代牧夫座(吕卡翁)的西沉。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:6.161-6.239