← 奥维德

岁时记

§2.395-2.473

母狼哺育双子与卢佩尔卡利亚的鞭笞仪式

本节记述了被弃置于台伯河的孪生子罗慕路斯与雷穆斯获母狼拯救并哺育的经过,罗马妇人因不育之苦求得朱诺·卢喀娜的神谕并借助羊皮鞭打得以繁衍的卢佩尔卡利亚节渊源,以及水瓶座西落、曾从堤丰手中解救狄奥涅母子而升为星座的双鱼座升起的天象神话。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
395

‘at quam sunt similes! at quam formosus uterque!

「啊,他们是多么相像!啊,两人又是多么俊美!

​plus tamen ex illis iste vigoris habet,

然而他们之中,这一个拥有更多的活力;

​si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,

若血统可由面容断定,只要容貌不曾欺瞒,

​nescio quem in vobis suspicor esse deum—

我猜想在你们之中必有某位神明——

​at si quis vestrae deus esset originis auctor,

然而,若有哪位神明是你们出身的始祖,

400

​in tam praecipiti tempore

在如此危急的时刻,

​ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,

他本该带来救援;若母亲不需要救援,他定会施以援手,

​quae facta est uno mater et orba die.

那同一天成为母亲又沦为丧子者的母亲啊。

​nata simul, moritura simul, simul ite sub undas

同生者,亦将同死,一起走向波涛之下吧,

​corpora!’ desierat deposuitque sinu.

躯体!」他说罢,便从怀中将他们放下。

405

​vagierunt ambo pariter: sensisse putares,1

两人同样啼哭起来:你会以为他们已然懂得;

​hi redeunt udis in sua tecta genis,

这些人满面泪痕地返回各自的屋宇。

​sustinet impositos summa cavus alveus unda:

中空的木盆托载着置于其上的婴儿漂浮在水面:

​heu quantum fati parva tabella tulit!

唉,小小的木板承载了多么宏大的命运!

​alveus in limo silvis adpulsus opacis

木盆被冲至幽暗树林边的淤泥之中,

410

​paulatim fluvio deficiente sedet.

随着河水逐渐消退而搁浅下来。

​arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur

曾有一棵树:至今留有遗迹;如今被称为

​Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

鲁米那的无花果树,曾是罗慕路斯的无花果树。

​venit ad expositos (mirum!) lupa feta gemellos:

一只刚刚分娩的母狼来到了(奇迹啊!)被遗弃的孪生子身旁:

​quis credat pueris non nocuisse feram?

谁能相信野兽竟未伤害孩童?

415

​non nocuisse parum est, prodest quoque: quos lupa nutrit,

未曾伤害尚且不足为奇,她甚至予以相助:母狼哺育的孩子,

​perdere cognatae sustinuere manus,

同族亲人的双手却忍心予以毁灭!

​constitit et cauda teneris blanditur alumnis

她停下脚步,用尾巴抚慰娇嫩的养子,

​et fingit lingua corpora bina sua.

并用自己的舌头舔抚塑弄两具身躯。

​Marte satos scires: timor afuit, ubera ducunt

你会看出他们是玛尔斯的后裔:全无恐惧;他们吮吸乳房,

420

​nec sibi promissi lactis aluntur ope.

并借由并非许诺予己的乳汁援助获得滋养。

​illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis.

她为该地赋予了名字,而该地本身又赋予卢佩尔库斯诸祭司以名;

​magna dati nutrix praemia lactis habet,

养母因所给予的乳汁而享有崇高的报偿。

​quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?

又有何妨碍认为卢佩尔库斯之名源于阿卡狄亚的群山?

​Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.

吕凯俄斯的法乌努斯在阿卡狄亚建有神殿。

425

​nupta, quid expectas? non tu pollentibus herbis

新妇啊,你还在等待什么?

​nec prece nec magico carmine mater eris;

你绝非依靠灵验的草药, 亦非借由祈祷或巫术符咒而成为母亲;

​excipe fecundae patienter verbera dextrae,

耐心地承受那赋予生殖之右手的鞭笞吧,

​iam socer optatum nomen habebit avi.

公公很快就将拥有梦寐以求的祖父名号。

​nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae

因为曾有那样的一天,在残酷的命运下,妻子们

430

​reddebant uteri pignora rara sui.

极少交出她们腹中的誓约信物。

​quid mihi clamabat prodest rapuisse Sabinas,

「掠夺萨宾妇女对我究竟有何益处,」 罗慕路斯大声喊道

​Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit)

(这发生在他执掌王杖之时),

‘si mea non vires, sed bellum iniuria fecit?

「如果我的不义之举未能造就力量,反而带来了战争?

​utilius fuerat non habuisse nurus.’2

倒不如当初不曾拥有儿媳更为有利。」

435

​monte sub Esquilio multis incaeduus annis

在埃斯奎利诺山脚下,有一片多年未被砍伐的、

​Iunonis magnae nomine lucus erat.

以伟大的朱诺之名命名的圣林。

​huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique

当他们来到此处,新妇与丈夫们同样

​suppliciter posito procubuere genu,

屈膝跪地,谦恭俯伏, 忽然间,林木震颤,树冠摇晃,

​cum subito motae tremuere cacumina silvae

女神穿过她的圣林道出了惊人的话语:

440

​et dea per lucos mira locuta suos:

「让神圣的公山羊,」

​Italidas matres inquit sacer hircus inito.3

她说, 「进入意大利的母亲们体内。」

​obstipuit dubio territa turba sono.

惊恐的众人因这晦涩莫测的声音而目瞪口呆。

​augur erat (nomen longis intercidit annis,

曾有一位占卜官(其名已随漫长岁月湮没,

​nuper ab Etrusca venerat exul humo),

他是不久前从伊特鲁里亚大地流亡而来的),

445

​ille caprum mactat, iussae sua terga puellae

他宰杀了一只公山羊;受命的少妇们

​pellibus exsectis percutienda dabant,

献出自己的脊背,任由割下的毛皮鞭打。

​luna resumebat decimo nova cornua motu,

月亮在第十次运转中重新挽起新角,

​virque pater subito nuptaque mater erat.

丈夫骤然成为父亲,新娘亦成为母亲。

​gratia Lucinae! dedit haec tibi nomina lucus,

感谢卢喀娜!是圣林赐予了你这般名号,

450

​aut quia principium tu, dea, lucis habes,

抑或因你这位女神掌管着光芒的开端。

​parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis

仁慈的卢喀娜啊,我祈求你,怜恤怀胎的少妇,

​maturumque utero molliter aufer onus.

温柔地从子宫中卸去成熟的重负。

​orta dies fuerit, tu desine credere ventis:

待到白昼破晓,你休要再信任风向:

​perdidit illius temporis aura fidem;

那一时节的微风早已失去信誉;

455

​flamina non constant, et sex reserata diebus

气流飘忽不定,大开达六日之久的

​carceris Aeolii ianua lata patet,

埃俄罗斯牢狱的宽阔大门敞开无阻。

​iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:

轻盈的水瓶座已带着倾斜的水瓶隐没:

​proximus aetherios excipe, Piscis, equos.

双鱼座啊,接下来接纳天界的神马吧。

​te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis

人们相传,你与你的兄弟(因为你们作为相连的

460

​signa) duos tergo sustinuisse deos.

星座闪耀)曾将两位神明背负在身上。

​terribilem quondam fugiens Typhona Dione,

从前狄奥涅为躲避可怕的堤丰,

​tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit,

正当朱庇特为保卫天庭而操起兵器之时,

​venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo

她在幼小丘比特的陪伴下来到幼发拉底河,

​inque Palaestinae margine sedit aquae.

坐在巴勒斯坦水域的岸边。

465

​populus et cannae riparum summa tenebant,

白杨与芦苇占据着河岸的高处,

​spemque dabant salices hos quoque posse tegi.

垂柳给予希望,使他们二人亦能得到遮蔽。

​dum latet, insonuit vento nemus; illa timore

当她潜藏之时,树林在风中沙沙作响;她因恐惧而

​pallet et hostiles credit adesse manus,

面色苍白,误以为敌人的军队已然逼近,

​utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,

她将孩子抱在怀中,说道:「宁芙们啊,快来搭救,

470

​et dis auxilium ferte duobus!’ ait.

给两位神明带来援助吧!」

​nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:

毫不迟延,她飞跃而出。孪生的鱼儿自下方承托:

​pro quo nunc dignum sidera munus habent,4

为此,它们如今拥有星辰作为相称的奖赏。

​inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis

从此,人们认为将这一水族摆上餐桌乃是不敬神之举;

语法注4 条
  1. 2.405sensisse putares

    第二人称单数的未完成过去时虚拟式 putares 表示过去时间里针对假想观察者的潜在可能(「人们本会以为」)。完成时不定式 sensisse 表示婴儿们当时「理解了/察觉到了」自身的处境。

  2. 2.434utilius fuerat non habuisse nurus

    直陈式过去完成时 fuerat 在与过去事实相反的条件句主句中取代了虚拟式过去完成时 fuisset。在拉丁语中,utilius, melius 等中性比较级作表语时,习惯上用直陈式语气断定本该更为有益的虚拟事态。

  3. 2.441sacer hircus inito

    inito 是动词 ineo 的第三人称单数主动语态将来命令式(意为「应当进入/交配」),支配宾格 Italidas matres 作为直接宾语。神谕这一费解而暧昧的表达令众人震惊,后被伊特鲁里亚占卜官解释为以割取的公山羊皮抽打背部的象征性仪式。

  4. 2.472pro quo nunc dignum sidera munus habent

    语境中的主语是前述的 pisces gemelli(孪生的双鱼)。sidera 为宾格复数,与名词短语 dignum munus(相称的奖赏)形成同位语或谓语性宾语关系(「作为相称的酬报,它们如今拥有星辰」)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:2.395-2.473