← 奥维德

岁时记

§2.315-2.394

卢佩尔卡利亚裸奔渊源与双胞胎被弃

通过法乌努斯夜袭误认变装的赫拉克勒斯而受挫的传说,以及罗慕路斯与雷穆斯赤身追夺战利品的故事,解释了卢佩尔卡利亚节裸奔的渊源,并由此展开双胞胎被弃于台伯河的历史传说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
315

​antra subit tofis laqueata et pumice vivo;

她走进由凝灰岩与天然浮石砌成拱顶的洞穴;

​garrulus in primo limine rivus erat.

在最前端的门槛处有一股潺潺流淌的溪流。

​dumque parant epulas potandaque vina ministri,

当下人们备办筵席与待饮的美酒之时,

​cultibus Alciden instruit illa suis.

她用自己的服饰装扮起阿尔喀得斯。

​dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,

她递给他染着盖图利亚贝紫的轻薄短袍,

320

​dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.

递给他刚才自己还束在腰间的圆润腰带。

​ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,

腰带小于他的腰腹;他松开短袍的束带,

​ut posset magnas exeruisse manus,

以便能够伸出粗壮的双手;

​fregerat armillas non illa ad brachia factas,

他撑断了并非为这般粗臂打造的臂镯,

​scindebant magni vincula parva pedes.

庞大的双足撕裂了狭小的鞋带。

325

​ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis

她自己则拿起沉重的木棒和狮皮,

​conditaque in pharetra tela minora sua.

以及他盛在箭袋中的较小箭矢。

​sic epulis functi sic dant sua corpora somno,

就这样享用完了宴席,他们就这样让身躯沉入睡眠,

​et positis iuxta secubuere toris;

并在并排安放的卧榻上各自安歇;

​causa, repertori vitis quia sacra parabant,

缘由是他们正为葡萄的发现者准备祭礼,

330

​quae facerent pure, cum foret orta dies.

待天色破晓时,他们将以纯洁之躯去行祭。

​noctis erat medium, quid non amor improbus audet?

时值子夜;放肆的情欲又有何事不敢为?

​roscida per tenebras Faunus ad antra venit,

法乌努斯穿过昏暗来到了湿漉漉的洞穴,

​utque videt comites somno vinoque solutos,

当他看到侍从们已被沉睡与美酒消解,

​spem capit in dominis esse soporis idem.1

便心生指望,主人们也同样处于这般酣眠之中。

335

​intrat, et huc illuc temerarius errat adulter

他走了进去,鲁莽的私通者在各处游荡,

​et praefert cautas subsequiturque manus,

小心翼翼地把双手探在前面,身子紧随其后;

​venerat ad strati captata cubilia lecti

他来到了那张早已窥视停当的铺就的卧榻床前,

​et felix prima sorte futurus erat.

并且本可在初次尝试中获得幸运。

​ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis

当他触碰到黄褐色的狮子那鬃毛丛生的

340

​vellera, pertimuit sustinuitque manum

皮毛时,吓得心惊胆战并收回了手,

​attonitusque metu rediit, ut saepe viator

惊恐失措地缩了回来,就像行路人

​turbatus viso rettulit angue pedem,

因看见毒蛇受惊而常常抽回脚步一样;

​inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit

随后他抚摸到与此相邻的卧榻那柔软的

​mollia, mendaci decipiturque nota.

床罩,便被这虚假的标志所蒙骗。

345

​ascendit spondaque sibi propiore recumbit,

他爬了上去,在靠近自己的床沿边躺下,

​et tumidum cornu durius inguen erat.

那肿胀的下体已比坚角还要坚硬。

​interea tunicas ora subducit ab ima:

与此同时,他从最底下的下摆处撩起短袍:

​horrebant densis aspera crura pilis,

粗糙的小腿上密布着倒竖的浓毛;

​cetera temptantem subito Tirynthius heros

当他企图进一步摸索其余部位时,提林斯英雄猛然

350

​reppulit: e summo decidit ille toro.

将他推开:他从高高的卧榻上跌落下去。

​fit sonus, inclamat comites et lumina poscit

声响骤起,迈奥尼亚女人呼唤同伴并索要灯火:

​Maeonis: inlatis ignibus acta patent.

随着火光照入,所发生的一切昭然若揭。

​ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,

他从高高的床榻上被重重摔下,痛苦呻吟,

​membraque de dura vix sua tollit humo.

勉强从坚硬的地面上支起自己的四肢。

355

​ridet et Alcides et qui videre iacentem,

阿尔喀得斯笑了,那些看见他躺倒在地的人也笑了,

​ridet amatorem Lyda puella suum.

吕底亚姑娘嘲笑着她的求爱者。

​veste deus lusus fallentes lumina vestes

因衣服而受戏弄的神明,不喜爱那些

​non amat et nudos ad sua sacra vocat,

欺瞒双眼的衣饰,并召唤赤身者前来参加他的祭仪。

​adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,

我的缪斯啊,请在异邦的缘由上添入拉丁的因由,

360

​inque suo noster pulvere currat equus,

让我们自己的马儿奔跑在自家的沙尘之中吧。

​cornipedi Fauno caesa de more capella

按照习俗为蹄足的法乌努斯宰杀了小母山羊后,

​venit ad exiguas turba vocata dapes,

受召的众人来到简朴的宴席前;

​dumque sacerdotes veribus transuta salignis

当太阳行至中天,祭司们正在柳木签上

​exta parant, medias sole tenente vias,

备办穿好的内脏之时,

365

​Romulus et frater pastoralisque iuventus

罗慕路斯与兄弟以及牧人青年们,

​solibus et campo corpora nuda dabant;

正把赤裸的身躯交给烈日与旷野;

​caestibus et iaculis et misso pondere saxi

他们借由拳套、投枪和掷出的沉重石块,

​brachia per lusus experienda dabant:

在游乐之中展示并考验着双臂:

​pastor ab excelso ‘per devia rura iuvencos,

一位牧人从高处喊道:「罗慕路斯,还有雷穆斯,

370

​Romule, praedones, et Reme,’ dixit agunt.

强盗们正赶着牛犊穿过荒僻的原野!」

​longum erat armari:2 diversis exit uterque

穿戴铠甲耗时太久:两人各自从不同的

​partibus; occursu praeda recepta Remi.

方向奔出;雷穆斯的迎击夺回了战利品。

​ut rediit, veribus stridentia detrahit exta

当他归来时,从烤签上拔下滋滋作响的内脏,

​atque ait haec certe non nisi victor edet.

并说道:「唯有胜利者才配享用这些。」

375

​dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc

他言出必行,法比乌斯族人亦随之如此;罗慕路斯徒劳地赶到那里,

​Romulus et mensas ossaque nuda videt;

只看到了餐席和啃光的骨头;

​risit et indoluit Fabios potuisse Remumque

他笑了,却也因法比乌斯族人和雷穆斯能够

​vincere, Quintilios non potuisse suos.

获胜,而自己的昆克提利乌斯族人未能获胜而感到懊恼。

​fama manet facti: posito velamine currunt,

此事的声名流传至今:人们褪去衣裳奔跑,

380

​et memorem famam, quod bene cessit, habet,

而这件事因结局完满,至今享有流传不绝的声誉。

​forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,

或许你还会探问,为何那处地方被称为卢佩尔卡尔,

​quaeve diem tali nomine causa notet.

又是什么缘由用这样的名字来标识这个日子。

​Silvia Vestalis caelestia semina partu

维斯太贞女西尔维亚在其叔父

​ediderat patruo regna tenente suo.

执掌王权之时,分娩诞下了天神的血脉。

385

​is iubet auferri parvos et in amne necari:

叔父下令将幼童抱走并溺死在河中: 你在做什么?

​quid facis? ex istis Romulus alter erit.

他们之中有一人将成为罗慕路斯!

​iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,

侍从们满怀悲泣,不情愿地执行着命令,

​flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.

然而他们一边痛哭,一边把孪生子带往受命的地点。

​Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis

那曾溺死提贝里努斯而由此改名为台伯河的阿尔布拉河,

390

​reddidit, hibernis forte tumebat aquis:

恰好因冬日的雨水而暴涨:

​hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,3

在这里,在如今广场所在之处,你本可见到小船漂荡游弋,

​quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.

而在你的低谷所延伸之处亦是如此,大竞技场啊。

​huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt

当他们来到此处(因为他们无法再向前

​longius), ex illis unus et alter ait:

推进得更远),他们中的一人与另一人说道:

语法注3 条
  1. 2.334soporis idem

    中性代词宾格 idem 作不定式 esse 的主语,支配部分属格 soporis,意为「同样程度的熟睡」。

  2. 2.371longum erat armari

    拉丁语中表示时间、适宜、必要性的非人称表达(如 longum est/erat)在表达虚拟或潜势含义时,惯常使用直陈式未完成过去时 erat 而非连接法,意为「穿戴铠甲耗时太长(来不及披甲)」。

  3. 2.391videres

    第二人称单数未完成过去时连接法 videres 表示过去的潜势用法(conjunctivus potentialis),针对泛指的观察者,意为「人们/你当时本能看见」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:2.315-2.394