← 奥维德

变形记

§7.636-7.711

密耳弥多涅斯人的诞生与刻法罗斯的标枪

埃阿科斯讲完了群蚁化身为人成为密耳弥多涅斯人的奇迹,并向刻法罗斯承诺提供军援。次日清晨,刻法罗斯与埃阿科斯之子福科斯相会,因被问及所携神奇标枪的由来,便引出了有关其妻普罗克里斯的悲剧追忆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
636

​et ramos totidem totidemque animalia ramis

其枝头承载着同样数量的分枝与同样数量的生灵,

​ferre suis visa est pariterque tremiscere motu

栎树仿佛正如此负荷,并同样伴着震动而摇曳,

​graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;

将运载谷物的队列播撒在下方的田野;

​crescere quod subito1 et maius maiusque videri

而此队列骤然膨胀,看似愈发庞大,

640

​ac se tollere humo rectoque adsistere trunco

且从地上立起,挺直躯干驻足而立,

​et maciem numerumque pedum nigrumque colorem

褪去瘦削之躯、繁复之足与漆黑之色,

​ponere et humanam membris inducere formam.

为四肢披上了人形。

​Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque

睡眠消逝:醒来时我怨叹自己的幻象,悲叹

​in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens

天神之中毫无助益。然而宫殿之中却有巨大的

645

​murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar

低语回荡,我仿佛听见了那对我而言

​iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni

已久不闻的人声。正当我疑心这也是梦境所致时,

​esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis

忒拉蒙疾驰而来,推开门户

“speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis:

说道:“父亲,您将看到超越希望与信念的伟迹: 快出来吧!”

​egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni

我走将出去,正如我在梦中幻象里

650

​visus eram vidisse viros, ex ordine tales

仿佛望见的那些男子,我依次 目睹并辨认出来。

​adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.

他们走上前向君王致敬。

​Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem

我向朱庇特还愿,将城市分给新生的民众,

​partior et vacuos priscis cultoribus agros,

并将失去昔日耕作者而荒芜的田野赐予他们,

​Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.

称他们为密耳弥多涅斯人,未在命名上剥夺其本源。

655

​Corpora vidisti; mores quos ante gerebant,

你已见过他们的体魄;他们昔日所秉持的习性,

​nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum

如今依然存续:这是一个俭朴的部族,耐得艰劳,

​quaesitique tenax et quod quaesita reservet.

执着于所获之物,善于保藏所得。

​Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,

这些年龄与胆魄相当的人将追随你奔赴疆场,

​cum primum qui te feliciter attulit, eurus”

只待那将你顺遂送来的东风,”

660

(eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.”

(盖因确实是东风送来了他)“转为南风之时。” 借由如此及其他的交谈,他们

​Talibus atque aliis longum sermonibus illi

打发了漫长的一日。

​implevere diem. Lucis pars ultima mensae

白昼的残余留给了筵席,

​est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol

黑夜留给了酣眠。金色的太阳升起了光辉

(flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat):

(东风仍在吹拂,阻留着将要返航的帆船):

665

​ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,

帕拉斯的后裔走向较为年长的刻法罗斯,

​ad regem Cephalus simul et Pallante creati

刻法罗斯与帕拉斯的骨肉一同前往拜见君王, 聚集而来。

​conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.

但沉沉的睡眠仍笼罩着君王。

​Excipit Aeacides illos in limine Phocus:

埃阿科斯之子福科斯在门槛前迎候他们:

​nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.

因忒拉蒙与其弟正在挑选应征入伍的勇士。

670

​Phocus in interius spatium pulchrosque recessus

福科斯将刻克罗普斯的子嗣引向内院

​Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.

与秀美的内室,并同他们一道落座。

​Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum

他瞧见埃俄罗斯的后代手中握着一柄

​ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.

由不知名木料制成的标枪,其尖端乃是黄金。

​Pauca prius mediis sermonibus ille locutus

他先在交谈之中说了寥寥数语,

675

“sum nemorum studiosus” ait “caedisque ferinae:

说道:“我素来嗜好林薮与捕杀野兽:

​qua tamen e silva teneas hastile recisum,

然而你所持的长矛究竟是从何方树林伐取, 我久存疑惑。

​iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset,

若它确是梣木,

​fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.

色泽当呈微黄;若是山茱萸,必生节疤。

​Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto

它出自何处,我全然不知。但我眼未曾见过

680

​viderunt oculi telum iaculabile nostri.”

比那更俊美的投掷兵刃。”

​Excipit Actaeis e fratribus alter, et “usum

来自阿克泰的兄弟之一接过话头,说道:

​maiorem specie mirabere” dixit “in isto.

“在那兵器之上,你更当惊异其实用远甚于外观。

​Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum

它所击求的目标无不命中,射出之后绝非凭运气

​non regit, et revolat nullo referente cruentum.”

驱遣,无需人拾取便染血飞回。”

685

​Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,

于是这位涅柔斯后裔的青年详加追问,

​cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.

何故赐予、从何而来、谁又是如此重赐的施主。

​Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est!),

对方依其所问一一相告。然而(道出此事令其羞愧!)

​qua tulerit mercede silet;2 tactusque dolore

, 他隐瞒了是以何种代价换来;并为痛失爱妻的

​coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:

哀痛所触动,泪水涌出,如是说道:

690

“Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum

“女神之子啊,(谁人能信?)

​flere facit facietque diu, si vivere nobis

正是这支标枪令我 痛哭,且将使我长久哀泣,若命运允准我们

​fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara

享尽永年。它将我与我的挚妻一同

​perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

毁于一旦:但愿我从未得到这件恩赐!

​Procris erat (si forte magis pervenit ad aures

曾有名叫普罗克里斯的女子(若俄瑞堤亚

695

​Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae),

碰巧更能入你之耳,她便是被掳之俄瑞堤亚的姊妹),

​si faciem moresque velis conferre duarum,

若你愿将二者的容貌与品性加以比拟,

​dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,

她自身才更配被神祇掳夺。其父厄瑞克透斯将她许配于我,

​hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.

爱情将她与我相连。我被称作幸福之人,且我确曾如是。

​Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.

天神却不以为然,否则我如今或许亦然。

700

​Alter agebatur post sacra iugalia mensis,

婚典圣礼之后刚度过第二个月,

​cum me cornigeris tendentem retia cervis

当我在繁花常开的伊梅托斯山

​vertice de summo semper florentis Hymetti

极巅之上为有角的鹿群张网之际,

​lutea mane videt pulsis Aurora tenebris

晨曦中驱散幽暗的茜黄曙光女神望见了我,

​invitumque rapit. Liceat mihi vera referre

逆我心愿将我掳去。但愿容我陈述实情

705

​pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,3

而不触怒女神。纵然她以玫瑰色的容颜引人注目,

​quod teneat lucis, teneat confinia noctis,

纵然她统摄光明与黑夜的交界,

​nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam:

纵然她受着甘露琼浆的滋养,我——我只爱普罗克里斯:

​pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.

我心中所念是普罗克里斯,我唇边常含是普罗克里斯。

​Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes

我不断倾诉着婚床的圣约、新结的情好、未褪温存的新房,

710

​primaque deserti referebam foedera lecti.

以及被遗弃的婚榻最初的誓言。

​Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas:

女神为之触动,说道:“停下你的怨诉吧,负心人:

语法注3 条
  1. 7.639crescere quod subito

    关系代词 quod 用作连接性关系词(相当于 et id agmen),指代前文的 graniferum agmen(运粮队列),并充当后接一系列历史不定式(crescere、videri、tollere、adsistere、ponere、inducere)的主格主语,生动地延续对梦境的叙述。

  2. 7.688qua tulerit mercede silet

    动词 silet 通常作不及物动词(“保持沉默”),此处作及物动词使用,直接支配间接疑问从句 qua tulerit mercede(“以何种代价换来”)作为宾语。短语 qua... mercede 是表示代价的夺格。

  3. 7.705Quod sit roseo spectabilis ore

    连词 quod 与虚拟式(sit、teneat、alatur)搭配,引导表示让步的从句(“纵使她……”、“哪怕她……”)。刻法罗斯借让步句承认曙光女神的容貌与神格,随后通过包含换辙(anacoluthon)的主句 ego — Procrin amabam 形成鲜明的转折与对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:7.636-7.711