- 底本
- Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:7.560-7.635
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
埃阿科斯国王讲述了瘟疫肆虐的惨烈绝顶与神殿祈祷的徒劳,并诉说自己在绝望中向朱庇特呼求,在雷鸣祥兆中见到了圣栎树上成群的蚂蚁。
corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
大地未能使身体变冷,反而是大地因身体的热量而沸腾。
Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
既无统管约束之人,残暴的灾祸亦席卷了行医之人,
erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:
医术反而加害了施治者;
quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
谁与病人走得越近、照料得越忠诚,
in partem leti citius venit. Utque salutis
便越迅速地分得一份死亡。 当康复的希望彻底断绝,
spes abiit finemque vident in funere morbi,
人们发觉疾病的终点唯有死亡时,
indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
他们便听任欲望摆布,再不顾虑何为有益;
utile enim nihil est. Passim positoque pudore
因为已别无任何有益之物。人们抛弃羞耻,在各处
fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
紧紧附着于泉源、河流与广阔的水井,
nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
在以畅饮熄灭生命之前,渴意竟未能先被平息。
Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
由此而病势沉重者众多,再无法爬起,径直死在水中;
inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas.
然而仍有人从这水中汲取饮用。
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:
可怜的人们对令人厌恶的床榻感到极度的厌烦,
prosiliunt, aut si prohibent consistere vires,
他们从中跃起,或者若体力不支无法站立,
corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates
便将躯体滚落在大地上;每个人都逃离自己的家园,
quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
每个人的家宅在自己眼中皆成凶兆,
et quia causa latet, locus est in crimine parvus1
而由于起因隐蔽,场所本身便承受了责咎。
Semianimes errare viis, dum stare valebant,
你能看到垂死之人只要尚能站立便游荡于街巷,
adspiceres, flentes alios terraque iacentes
另一些人在地上痛哭倒卧,以最后的挣扎转动疲惫的眼眸;
lassaque versantes supremo lumina motu:membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
他们向着低垂的苍穹与星辰伸展肢体,
hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
在死亡捕获他们的每一处地方吐尽最后的叹息。
Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,
那时我心境如何?
ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
难道不正如理所应当的那样, 痛恨生命,渴望成为我那死去同胞的一分子吗?
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
无论目光转向何处,那里的平民都横卧倒毙,宛如被摇动的树枝上
vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
落下的腐烂苹果,
poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
又如摇晃的冬青栎上跌落的橡实。
Templa vides contra gradibus sublimia longis:
你看到对面高耸于长长石阶之上的神殿:
Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis
朱庇特居于其间。有谁不曾在那些祭坛上献过徒劳的香火?
inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx,
有多少次,当妻子为丈夫、父亲为儿子祈祷发愿之际,
pro gnato genitor dum verba precantia dicit,non exoratis animam finivit in aris,
竟在未能动容的神坛前断送了性命,
inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
而手中犹留存着未燃尽的残香!
Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
有多少次,当公牛被牵至神庙,祭司刚念诵誓愿
concipit et fundit purum inter cornua vinum,
并在牛角之间倾倒纯酒之时,
haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
它们便不待预期的创伤而轰然倒地!
Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
当我亲自为自己、祖国与三个儿子向朱庇特献祭时,
cum facerem natis, mugitus victima dirosedidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
祭牲发出了可怖的哀鸣,未受任何击打便骤然瘫倒,
exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
仅以微量的鲜血染红了垫在下方的祭刀。
Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
病态的内脏亦丧失了真实的预兆与诸神的告诫:
perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
阴郁的病魔已深深侵入肺腑。
Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
我在神圣的门柱前见到了抛掷的尸首,
ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
甚至就在祭坛本身的正前方,仿佛死亡借此更添怨毒。
Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
一些人用套索勒绝咽喉,以死亡驱散对死亡的恐惧,
morte fugant ultroque vocant venientia fata.
主动召唤迫近的末日。
Corpora missa neci nullis de more feruntur
被遣往死亡的尸骨未依习俗举行任何葬仪,
funeribus: neque enim capiebant funera portae.
因为城门已无法容纳如此众多的出殡之列。
Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
它们要么未经安葬重压着大地,
indotata rogos. Et iam reverentia nulla est,
要么毫无陪饰被抛向高耸的柴堆。 如今再无敬畏之心,
deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
人们为争夺柴堆而厮杀,在借自他人的烈火中焚烧。
Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur
已无人去哀哭;未蒙哀悼的魂魄四处游荡,
matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque:
包括母亲、新妇、青年与老者;
nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
既无立坟之隙,亦无供火之柴。
Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
我被如此悲惨的灾祸狂澜所震慑,
“Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquuntur
说道:“朱庇特啊!
dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
若传说并非虚妄,言你曾与阿索波斯之女埃阿吉娜相拥合欢,
nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
而你,伟大的父亲,若不以作为我们的父祖为耻,
aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.”
要么将我的子民还给我,要么亦将我深葬于坟墓。”
Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
他以闪电与吉利的雷声赐予了昭示。
“Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis
“我领受此兆,祈求这成为昭示你心意的祥瑞,”
signa tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.”2
我说道,“你赐予我的征兆,我当作信物收下。”
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
恰巧近旁有一株极罕见的枝叶广布的栎树,乃是多多那神木的后裔,
sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
供奉予朱庇特:
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
在此处,我们望见收集谷物的群蚁排成长列,
grande onus exiguo formicas ore gerentes
微小的口中衔着巨大的负载,
rugosoque suum servantes cortice callem.
在布满皱褶的树皮上守着自辟的小径。
Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi,
我惊叹于其数量,说道:“至善之父啊,
“tu mihi da cives et inania moenia supple.”
赐给我同样数量的公民,填补这空虚的城垣吧!”
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis
高大的栎树微微震颤,
alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore
树枝在无风之际摇动出声。 由于惊恐,
horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae
我的肢体颤栗,毛发直竖。 然而我仍亲吻了大地与栎木;
roboribusque dedi; nec me sperare fatebar:
我未曾承认自己心怀希冀,
sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
但我确在希冀,并在心中温养着我的祈愿。
Nox subit, et curis exercita corpora somnus
黑夜降临,睡眠笼罩了被忧虑折磨的躯体:
occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse3
在我眼前,同样的栎树仿佛赫然在立,
- 7.576locus est in crimine parvus
“locus est in crimine”意为“处所遭受指责/承担罪责”。“parvus”在校勘上虽有争议,但在本语境下指代具体的居所或狭小立足点(“狭隘之所承担了罪责”),与前句“sua cuique domus funesta videtur(各人皆视其家宅为凶兆)”以及“quia causa latet(因病因隐蔽)”紧密相连,表现人们归咎于居所本身的迷茫心理。
- 7.621Quod das mihi, pigneror omen
“pigneror”为异相动词,原义为“收取作为抵押/确证”,在此引申为“确信地接受神谕作为保证”。先行词“omen”与关系从句“Quod das mihi”形成同位,意即“你所赐予我的前兆,我视作信物/保证而领受”。
- 7.635ante oculos eadem mihi quercus adesse
该句为受后文第7.637行显式主句动词“visa est”支配的“主格加不定式”结构。“eadem ... quercus”为阴性单数主格,不定式“adesse”与下文的并列不定式共同从属于“visa est”(意为“仿佛出现在我眼前”)。
- 7.560nec fit corpus humo gelidum
承接前文的“nec fit”:动词“fit”构成系表结构,主语为“corpus”,表语形容词为“gelidum”,而“humo”为表示原因或手段的夺格。此句意为“大地未能使身体变冷”,并与后半句“大地因身体的热量而沸腾(humus de corpore fervet)”形成鲜明对照。
未在正文中定位
