← 奥维德

变形记

§4.396-4.479

弥纽埃斯之女的变形与朱诺降入冥界

弥纽埃斯之女被变为蝙蝠;因伊诺借巴克科斯之威傲慢自得,朱诺愤而降入冥府,命复仇女神毁灭阿塔玛斯与伊诺。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
396

​Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,

一部分织物化作葡萄藤,

​palmite mutantur; de stamine pampinus exit;

刚才还是细线的丝缕转变成了葡萄幼枝;经线中生出了葡萄叶;

​purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.

紫红色的染料为织就的葡萄串增添了光辉。

​Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,

此刻白昼已经过尽,那既不可被称为黑暗、

400

​quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,1

又不可被称为光明的时刻正悄然来临,

​sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:

它虽伴有光明,却已是晦暝难辨的黑夜边缘。

​tecta repente quati pinguesque ardere videntur

房屋突然仿佛震颤起来,油亮的火把熊熊燃烧,

​lampades et rutilis conlucere ignibus aedes

厅堂在赤红的火焰中映照得通明,

​falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.2

凶残野兽虚幻的魅影在狂嚎。

405

​Fumida iamdudum latitant per tecta sorores,

姐妹们早已藏身于烟雾弥漫的房舍各处,

​diversaeque locis ignes ac lumina vitant;

在不同角落躲避火焰与光亮;

​dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus

正当她们寻觅黑暗时,皮膜伸展过细小的肢体,

​porrigitur tenuique includit bracchia pinna.​Nec qua perdiderint veterem ratione figuram

以轻薄的翼膜包裹起双臂。

410

​scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit,

黑暗使她们无法知晓自己究竟是如何丧失旧有容貌的。并没有羽毛使她们飞升,

​sustinuere tamen se perlucentibus alis;

然而她们却借着半透明的双翼支撑住自身;

​conataeque loqui minimam et pro corpore vocem

她们试图言说,却只能发出与体型相符的极其微弱的声音,

​emittunt, peraguntque leves stridore querellas.

用细碎的尖叫声倾诉着轻浅的抱怨。

​Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae

她们流连于房舍而非丛林,憎恶光明,

415

​nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.

在夜间飞翔,并从晚暮中获得了自己的名字。

​Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis

此时,巴克科斯那值得铭记的威能传遍整个忒拜,

​numen erat, magnasque novi matertera vires

这位新神明的姨母四处传扬他伟大的力量,

​narrat ubique dei, de totque sororibus expers

在众多的姐妹中,唯有她免于痛苦,

​una doloris erat, nisi quem fecere sorores.

除非是姐妹们给她带来的那份悲伤。

420

​Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem

朱诺见她因儿女、因与阿塔玛斯的婚姻以及身居神位的养子而心高气傲,

​sublimes animos et alumno numine Iuno,

便再难容忍,

​nec tulit, et secum “potuit de paelice natus

暗自说道:

​vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas

“一个私生子竟能改变迈奥尼亚水手的形体并将他们沉入大海,

​et laceranda suae nati dare viscera matri

能将儿子的肉身交予生母撕碎,

425

​et triplices operire novis Minyeidas alis:

能用奇异的翅膀覆裹弥纽埃斯的三位女儿;

​nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?

难道朱诺就只能为未报复的伤痛哭泣吗?

​idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?

这对我难道就足够了吗?这就是我们仅有的力量吗?

​ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),3

他亲自教导了我该如何行事(向敌人学习亦属正当),

​quidque furor valeat, Penthea caede satisque

狂乱能有多大作为,他已通过彭透斯的屠戮展现得充份有余。

430

​ac super ostendit: cur non stimuletur eatque

为何伊诺不该受到驱策,在自身的狂乱中,

​per cognata suis exempla furoribus Ino?”

循着亲族的典范前行呢?”

​Est via declivis funesta nubila taxo,

有一条顺坡而下的幽径,

​ducit ad infernas per muta silentia sedes.

被阴郁致死的紫杉所笼罩,穿越死寂引向幽冥的居所。

​Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes

迟滞的斯堤克斯吐出雾气,

435

​descendunt illac simulacraque functa sepulcris.

新到的鬼魂与受过安葬的幻影自那里降下。

​Mille capax aditus et apertas undique portas

那座宽广的城市拥有千条通路与四面洞开的门户;

440

​urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,

正如海洋接纳来自全地的江河,

​sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli

那地方接纳了所有的亡魂,

​exiguus populo est, turbamve accedere sentit.

它对任何民众都不嫌狭小,亦感受不到人群的涌入。

​Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,

苍白无血的幽灵在没有肉体与骨骼的状态下游荡,

​parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,

一部分聚集在广场,一部分聚集在深渊暴君的宫殿,

445

​pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.​Sustinet ire illuc caelesti sede relicta

一部分操持着某些技艺,模仿着往昔的生活。

(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.

萨图尔努斯之女朱诺竟甘愿离开天界居所前往该地(她全然顺从了憎恨与愤怒)。

​Quo simul intravit sacroque a corpore pressum

她刚一踏入,神圣的身躯压得门槛发出呻吟,

450

​ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

刻耳柏洛斯便探出三个头颅,

​et tres latratus semel edidit. Illa sorores

同时发出了三声咆哮。

​Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen.

她呼唤从黑夜中诞生的姐妹们,那严酷而不可化解的神灵。

​Carceris ante fores clausas adamante sedebant

她们正坐在以坚金闭锁的牢狱门前,

​deque suis atros pectebant crinibus angues.

梳理着头发中的黑蛇。

455

​Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,

她们在阴霾的暗影中一认出她,

​surrexere deae. Sedes scelerata vocatur:

女神们便站起身来。那地方被称为“罪恶之座”:

​viscera praebebat Tityos lanianda novemque

提堤俄斯献出任人撕扯的内脏,

​iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae

身躯横陈伸展九亩之地;坦塔罗斯啊,你抓不到任何水流,

​deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;

悬在你头顶的果树亦退避逃开;西绪福斯啊,

460

​aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum;

你或是追逐或是推动那注定滚回的巨石;

​volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;

伊克西翁在转动中既追逐着自身又逃离着自身;

​molirique suis letum patruelibus ausae

而胆敢谋害堂兄弟的伯罗斯之女们,

​adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.4

则不断重新汲取她们注定要泼洒流失的水。

​Quos omnes acie postquam Saturnia torva

萨图尔努斯之女以严酷的目光扫视过所有人之后,

465

​vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo

首先注视了伊克西翁,

​Sisyphon adspiciens “cur hic e fratribus” inquit

随后又从他望向西绪福斯,说道:“为何这对兄弟中的一人要承受无休止的刑罚,

“perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum

而富有的王宫却拥戴着傲慢的阿塔玛斯,

​regia dives habet, qui me cum coniuge semper

他和他的妻子一向轻蔑于我?”

​sprevit?” et exponit causas odiique viaeque,

于是她陈述了仇恨与行程的原由,

470

​quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi

以及她所期冀之事。她所期冀的,是卡德摩斯的王宫不能矗立,

​staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.

让姐妹们将阿塔玛斯拖入罪恶之中。

​Imperium, promissa, preces confundit in unum

她将命令、许诺与祈求混为一体,

​sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta,

催逼着女神们。朱诺这番言罢,

​Tisiphone, canos ut erat turbata capillos,5

提西福涅便保持着那般模样,

475

​movit et obstantes reiecit ab ore colubras

摇晃起纷乱的灰发,拂开遮挡面容的毒蛇,

​atque ita “non longis opus est ambagibus” inquit:

说道:“无须长篇曲折的辞令;凡你所吩咐的,

“facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum

皆当作已然成就。离开这不可爱的幽冥国度,

​desere teque refer caeli melioris ad auras.”

回到那更美善之天的微风中去吧。”

​Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem

朱诺欣然而归,正当她准备踏入天界时

语法注5 条
  1. 4.400quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem

    possis 为带有泛指第二人称(即“任何人”)主语的潜在虚拟式现在时,意为“人们既不能称其为黑暗也不能称其为光明的(时刻)”。

  2. 4.402tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.

    videntur 为人称构式(直陈式被动语态),以 tecta、lampades、aedes 和 simulacra 为并列主语,统辖并列不定词 quati、ardere、conlucere 与 ululare,描绘出一连串异象。

  3. 4.428fas est et ab hoste doceri

    非人称结构 fas est(“……是合乎天理/正当的”)统辖被动不定词 doceri;ab hoste 为被动语态的施动者夺格。

  4. 4.463adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

    quas perdant 为带有虚拟式 perdant 的关系从句,表示目的或特征,修饰 undas,指她们“注定要白白泼洒流失的水”。

  5. 4.474canos ut erat turbata capillos

    capillos 为依附于被动分词 turbata 的“希腊式宾格(关系宾格/指定宾格)”,表示身体部位(“灰发蓬乱”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:4.396-4.479