← 奥维德

变形记

§4.320-4.395

萨耳玛喀斯与赫尔玛佛洛狄忒斯的结合

赫尔玛佛洛狄忒斯拒绝了萨耳玛喀斯的求爱,但在水潭游泳时遭到宁芙的突袭并被紧紧纠缠;在宁芙永不分离的祈愿下,两人肉体融合为不分雌雄的结合体,该泉水亦被赋予消解男子阳刚之力的诅咒。故事告终之际,仍蔑视巴克科斯节日的弥纽埃斯之女们的织机突然奇迹般地生出常春藤与枝叶。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
320

​Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi

于是她开始这般言说:“哦,最堪被相信是神明的少年啊,

​esse deus,1 seu tu deus es, potes esse Cupido,

如果你是神,你或许就是丘比特;

​sive es mortalis, qui te genuere, beati,

如果你是凡人,生育你的父母是幸福的,

​et frater felix, et fortunata profecto,

你的兄弟是快乐的,若是你有姐妹,

​siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:

她委实幸运,曾予你乳汁的乳母亦然;然而在所有人之中,

325

​sed longe cunctis longeque beatior illa,

最幸福、远远更幸福的,

​siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.

则是那女子——如果你已有新娘,或者你认为谁配得上婚仪火炬。

​Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,

倘若你已拥有这样的人,愿我能享有隐秘的欢愉;

​seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.”

倘若尚无,愿我就是那人,让我们步入同一间新房。”

​Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit

水泽宁芙言毕遂默。少年面上泛起红晕(因他不知何为爱),

330

(nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.

但面红之态也十分相称。

​Hic color aprica pendentibus arbore pomis

这色泽宛如挂在向阳树上的苹果,

​aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,

或经染色的象牙,亦或在辅助的青铜器徒劳鸣响时、

​cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.2

明辉之下透着赤红的明月。

​Poscenti nymphae sine fine sororia saltem

面对这无休止地乞求哪怕是姐妹般亲吻、

335

​oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti

且已将双手伸向象牙般颈项的宁芙,少年说道:“你停不停?

“desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.”

不然我就逃走,把你连同这地方一起丢下。”

​Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado,

萨耳玛喀斯大惊失色,说道:“异乡人,

​hospes” ait, simulatque gradu discedere verso,

我把这些地方任由你自由支配。”

​tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva

她装作转身离去的样子,却仍频频回顾,

340

​delituit, flexuque genu submisit. At ille,

藏身于灌木丛林之中,屈膝跪倒潜伏起来。而他,

​scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,

自以为身处空无一人的草地且无人窥探,

​huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis

在这儿走走,又从这儿走到那儿,

​summa pedum taloque tenus vestigia tingit;

在嬉戏的水波中浸润脚面直至脚踝;

​nec mora, temperie blandarum captus aquarum

随即,被温和诱人的水温所吸引,

345

​mollia de tenero velamina corpore ponit.

他脱下了柔嫩身躯上的轻柔衣衫。

​Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae

此时他真正令人倾心,

​Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae,

萨耳玛喀斯因对这赤裸形貌的欲念而如火如荼;

​non aliter quam cum puro nitidissimus orbe

宁芙的双眸亦在燃烧,

​opposita speculi referitur imagine Phoebus.

正如晴空中最灿烂的福玻斯映照在对面的镜面上反射出的光芒。

350

​Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,

她几乎难以忍受延宕,几乎无法再推迟自己的欢愉,

​iam cupit amplecti, iam se male continet amens.

此刻只想拥抱,疯狂中几乎无法自持。

​Ille cavis velox adplauso corpore palmis

少年用凹起的手掌击打身躯,

​desilit in latices, alternaque bracchia ducens

敏捷地跃入水中,交替摆动双臂,

​in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis

在澄澈的水中透出光华,

355

​signa tegat claro vel candida lilia vitro.

宛如有人用明净的玻璃覆住象牙雕像或洁白的百合。

“Vicimus et meus est!” exclamat nais et omni

“我们赢了,他是我的了!”

​veste procul iacta mediis inmittitur undis,

水泽宁芙高呼,将所有的衣衫远远掷去,

​pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit,

纵身跃入波心,抱住抗拒的他,

​subiectatque manus invitaque pectora tangit,

夺取挣扎的亲吻,将双手探入下方,

360

​et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;

触碰不情愿的胸膛,时而在青年的这边,

​denique nitentem contra elabique volentem

时而在那边将他环绕缠覆;最终,

​inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales

她将反抗着想要滑脱的他紧紧缠住,

​sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque

正如被猛禽擒获并掠向高空的蛇:

​adligat et cauda spatiantes inplicat alas:

悬挂的蛇捆住猛禽的头与双爪,

365

​utve solent hederae longos intexere truncos,

用尾巴缠住伸展的双翼;又如常春藤惯常交织于长长的树干,

​utque sub aequoribus deprensum polypus hostem

如深水之下的章鱼,

​continet, ex omni dimissis parte flagellis.

从四面伸展触腕,紧紧缚住擒获的猎物。

​Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae

阿特拉斯的后裔坚持不从,

​denegat. Illa premit, commissaque corpore toto

拒绝宁芙期盼的欢愉。她紧逼不舍,全身贴合紧紧攀附,

370

​sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe”3 dixit,

说道:“恶劣的人啊,任你挣扎,

“non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum

终究逃脱不掉。诸神啊,但愿你们如此裁决!

​nulla dies a me nec me diducat ab isto.”

愿任何日子都不能使他离开我,也不能使我离开他。”

​Vota suos habuere deos: nam mixta duorum

誓愿得到了倾听的神明:

​corpora iunguntur, faciesque inducitur illis

两人的躯体交融结合,一种容貌被赋予他们,

375

​una, velut, siquis conducat cortice ramos,

宛如有人以树皮接合树枝,

​crescendo iungi pariterque adolescere cernit.

看到它们因生长而结合并一同长大。

​Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,

这样,当肢体在紧密的拥抱中合为一体时,

​nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici

它们既不是两个,形体又是双重的,以至于既不能被称为女人,

​nec puer ut possit:4 neutrumque et utrumque videntur.

也不能被称为少年:它们看起来非此非彼,却又兼具两者。

380

​Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas

因此,当他看到自己以男儿身踏入的澄澈水波已将自己化为半雄半雌,

​semimarem fecisse videt, mollitaque in illis

四肢在其中变得柔弱无力时,

​membra, manus tendens, sed non iam voce virili,

赫尔玛佛洛狄忒斯伸出双手,

​Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,

却已不再用男子的声音说道:“父亲与母亲啊,

​et pater et genetrix, amborum nomen habenti:

赐予承袭你们二人之名的孩儿一份礼物吧:

385

​quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde

凡以男儿身步入此泉者,愿他离去时皆成不男之躯,

​semivir et tactis subito mollescat in undis.”

在触碰的水波中骤然变得柔弱。”

​Motus uterque parens nati rata verba biformis

动容的双亲使这双形之子的祈愿成为定局,

​fecit et incesto fontem medicamine tinxit.”

用不洁的药物玷污了泉水。”

​Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles

故事至此告终。然而弥纽埃斯之女们依然催赶着劳作,

390

​urget opus spernitque deum festumque profanat,

蔑视神明并亵渎节日,

​tympana cum subito non adparentia raucis

这时隐匿无形的鼓声突然以沙哑的声响喧嚣而起,

​obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu

弯角的管笛与清脆的青铜器鸣响;

​tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,

没药与藏红花散发出芳香,

​resque fide maior, coepere virescere telae

更有一件超越凡俗信念的奇事发生:织机开始变绿,

395

​inque hederae faciem pendens frondescere vestis.

垂挂的布帛宛如常春藤般抽芽吐绿。

语法注4 条
  1. 4.320Puer o dignissime credi esse deus

    dignissime 为呼格。dignus 在古典散文中通常接夺格或 qui 引领的虚拟语气,但在诗歌中常仿效希腊语语法(ἄξιος 接不定式)接被动不定式 credi。esse deus 充当依附于 credi 的表语从属结构,受呼格主语吸引而保留主格 deus。

  2. 4.333cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae

    lunae 是与格(占有与格,与前文的 pomis 和 ebori 并列,承接 Hic color ... est)。此处指古代在发生月食时敲击青铜器具以解救月亮的民间习俗。aera auxiliaria 为 resonant 的主格主语短语,意为“提供援助的青铜器”。

  3. 4.370pugnes licet, inprobe

    licet 在此作为让步连词使用,接虚拟语气 pugnes(“尽管你反抗”)。源自非人称动词 licet 与虚拟语气的并列结构,用以表达让步从句。

  4. 4.378nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit

    结果从句(ut ... possit)依附于前面的表述:nec duo sunt(“并非两个”)与 forma duplex [est](“形态是双重的”),由此导向“以致于既不能称其为女性也不能称其为少年”的结果。后一句 neutrumque et utrumque videntur 概括了这一悖论。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:4.320-4.395