← 奥维德

变形记

§2.399-2.474

朱庇特诱逼卡利斯托与狄安娜的逐黜

朱庇特巡视阿耳卡狄亚时看中了狄安娜的侍从卡利斯托,便化作狄安娜的容貌将其强暴。怀孕之事在沐浴时败露后,卡利斯托被逐出侍从队伍并诞下男童阿尔卡斯,引来了朱诺的严厉报复。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
399

​Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:

福玻斯因悲痛而用刺棒与皮鞭向马群发泄怒火;

400

​saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.

他确实暴怒异常,向它们责难并归咎于其害死了儿子。

​At pater omnipotens ingentia moenia caeli​circuit et ne quid labefactum viribus ignis

与此同时,全能的天父巡视着巍峨的天界城垣,

​corruat explorat. Quae postquam firma suique​roboris esse videt terras hominumque labores

探查是否有哪一处因大火的肆虐而松动坍塌。在查验出城垣坚固并保全了原有的力量后,

405

​perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi

他审视着大地与凡人的劳绩。然而,

​cura suae: fontes et nondum audentia labi

他对属于自己的阿耳卡狄亚怀有更为深切的关怀:

​flumina restituit dat terrae gramina, frondes

他使泉水与尚不敢流动的江河恢复如初,赐青草予大地,

​arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

赠绿叶予树木,命受损的林木再度苍翠。

​Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina

当他频繁地往来穿行时,目光停留在一位诺那克里斯的少女身上,

410

​haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.

受纳的情焰在骨髓深处炽热燃烧。

​Non erat huius opus lanam mollire trahendo

她的职责并非牵引羊毛使其松软,

​nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

亦非变换发式以自妆点;只消一枚饰扣别住衣裳,

​vitta coercuerat neglectos alba capillos,

一条白带束起未经梳理的长发,手中时而持着轻捷的投枪,

​et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

时而执起弓箭,她便是福柏的侍从卫士;

415

​miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

迈纳罗斯山上,

​gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.

三岔路女神对任何女仙的宠爱皆未胜过对她。然而任何得宠皆非长久之计。

​Ulterius medio spatium sol altus habebat,

高悬的烈日已越过中天,

​cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.

这时她步入了一片任何岁月皆未曾砍伐的幽林。

​Exuit hic umero pharetram lentosque retendit

在此处,她自肩头卸下箭囊,

420

​arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat

松开张弛有度的弓弦,躺卧在绿草覆被的地面上,

​et pictam posita pharetram cervice premebat.

把卸下的颈项枕在绘有花纹的箭囊上歇息。

​Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

朱庇特见她疲惫不堪且身旁并无看守,便道:

“hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,

“这件隐秘的风流事,我妻子定然不知;纵使她察知,那些争吵——哦,

“aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”1

为了这般美事,挨顿争吵也是完全值得的。”

425

​Protinus induitur faciem cultumque Dianae

随即他化作狄安娜的容颜与装束,

​atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,

开口道:“啊,少女,我侍从队伍中的一员,

​in quibus es venata iugis?” De caespite virgo

你方才在哪些山峦中狩猎?”

​se levat et “salve numen, me indice”, dixit

少女自草皮上起身,说道:“向您致敬,

“audiat ipse licet maius Iove.”2 Ridet et audit,

依我之见胜过朱庇特的女神——哪怕他本人亲耳听见也罢。”他含笑倾听,

430

​et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit

乐于见到自己被置于自己之上,

​nec moderata satis nec sic a virgine danda.

便献上了既不甚克制、亦非少女之间该有的亲吻。

​Qua venata foret silva, narrare parantem

正当她欲陈述曾在何处丛林狩猎时,

​impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.

他以拥抱打断了她的话语,若不行苟且之罪,便不肯显露真身。

​Illa quidem contra, quantum modo femina possit

少女固然全力抗拒,极尽一个女子所能(萨图尔努斯之女啊,

435

(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses!),3

但愿你当时看在眼里:你定会变得更宽容仁慈!)

​illa quidem pugnat: sed quem superare puella,

,她确实拼力搏斗;

​quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor

然而一个少女能战胜何人,又有谁能战胜朱庇特?

​Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.

——朱庇特作为胜者重返苍穹高处;对少女而言,这片树林以及知晓丑事的森林皆变得面目可憎。

​Unde pedem referens paene est oblita pharetram

自彼处归去时,她几乎忘记拾起带矢的箭囊,

440

​tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

以及曾悬挂于树上的弓箭。

​Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

看哪,狄克廷娜率领着自己的侍从队伍,

​Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

昂首穿行于高耸的迈纳罗斯山,因猎获野兽而满怀骄矜;

​adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit,

她望见了这位少女,既见便出声召唤。

​et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa.

被呼唤的少女仓皇逃避,起初唯恐朱庇特附身于她〔女神〕体内。

445

​Sed postquam pariter nymphas incedere vidit,

但当她看到众女仙并排而行,

​sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

方觉其中并无诡诈,遂加入了她们的队伍。

​Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!

唉,要使面容不流露罪迹,是何等艰难!

​Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat,

她几乎不敢将目光从地面抬起,

​iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima,

不再如往昔那般紧随女神身侧,亦不再位居整个队伍的前列,

450

​sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

而是保持沉默,以受损羞耻的红晕显露出迹象;

​et nisi quod virgo est poterat sentire Diana

若非狄安娜身为处女,

​mille notis culpam;4 nymphae sensisse feruntur.

本可从千万种痕迹中察觉这过犯;据说女仙们早已有所察觉。

​Orbe resurgebant lunaria cornua nono,

月轮的尖角在第九度循环中再度升起,

​cum dea venatu, fraternis languida flammis,

这时女神在狩猎与胞兄日光烈焰的炙烤下疲惫不堪,

455

​nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens

寻得了一片清凉的树林,

​ibat et attritas versabat rivus harenas.

林中一条小溪潺潺流淌,翻卷着冲刷光滑的细沙。

​Ut loca laudavit, summas pede contigit undas:

她赞赏了这一处胜地,用足尖轻触水面;

​his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis;

在赞赏了泉水后,她说道:“一切窥视者皆在远方,

​nuda superfusis tingamus corpora lymphis.”

让我们褪去衣衫,用漫溢的清泉洗涤身躯。”

460

​Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt:

帕耳哈西亚的少女羞红了脸庞。众女仙纷纷解去衣衫,

​una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est;

唯独她一人寻借口拖延。在犹疑之际,她的衣裙被强行剥除;

​qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

衣衫褪去,罪迹便随着赤裸的身躯暴露无遗。

​Attonitae manibusque uterum celare volenti

面对惊惶失措、企图用双手遮掩腹部的少女,

“i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes”

库恩提亚厉声喝道:“速速离开这里,

465

​Cynthia; deque suo iussit secedere coetu.

切莫玷污神圣的清泉!”并勒令她脱离自己的队伍。

​Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

伟大的雷神之元配早已察知此事,

​distuleratque graves in idonea tempora poenas.

并将严厉的惩罚推延至适当时机。

​Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum

如今再无拖延的由头,那名唤阿尔卡斯的男童(正因如此朱诺更为痛恨)

​indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

已由那情妇生下。

470

​Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,

朱诺一将凶狠的目光与心神投向那处,

“scilicet hoc etiam restabat, adultera” dixit,

便开口道:“荡妇,看来真真还留着这一桩——你居然受孕产子,

“ut fecunda fores, fieretque iniuria partu

使受到的屈辱因生产而昭然若揭,

​nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.

令我那朱庇特的丑行昭彰于世!

​Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram,

你休想不受惩处:我定要剥夺你那副形体,”

语法注4 条
  1. 2.424sunt o sunt iurgia tanti

    tanti 为价值属格(genitivus pretii),表示承受与妻子的争吵这一代价是完全值得的。

  2. 2.429audiat ipse licet maius Iove

    licet 搭配虚拟式 audiat 构成让步从句(“纵使他本人亲耳听见”);Iove 为比较夺格(ablativus comparationis),修饰 maius(“胜过朱庇特”)。卡利斯托在向假扮狄安娜的朱庇特表达敬意时,无意中将眼前的化身置于朱庇特本人之上。

  3. 2.435adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses

    utinam 搭配未完成过去时虚拟式(adspiceres)表达与过去事实相反的愿望(“但愿你当时看在眼里”),mitior esses 则为其反事实条件句的结论部分(“你也会更加宽容”)。

  4. 2.444et nisi quod virgo est poterat sentire Diana / mille notis culpam

    nisi quod(“若非……”)引导陈述事实的限制性从句。主句动词 poterat 使用未完成过去时直陈式而非虚拟式,这是拉丁语中表示能力、义务的动词(如 possum, debeo)在反事实虚拟句结论中惯用直陈式过去的典型语法现象(“本能够察觉”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:2.399-2.474