← 奥维德

变形记

§2.319-2.398

哀悼法厄同与赫利阿得斯等人的变形

法厄同坠落身亡,其母与众姐妹悲恸悼念,姐妹们化为白杨树,挚友库克诺斯则化为天鹅。悲怒交加的太阳神索尔拒绝驾车巡天,最终在朱庇特与众神的劝解威逼下收拢了烈马。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
319

​At Phaethon rutilos flamma populante capillos,

然而法厄同的红发被烈焰吞噬焚毁,

320

​volvitur in praeceps longoque per aera tractu

他头朝下载落,在空中拖着长长的轨迹

​fertur, ut interdum de caelo stella sereno

飞坠而下,正如有时在晴朗无云的天空中,一颗流星

​etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.1

即便并未真正陨落,却宛如陨落一般。

​Quem procul a patria diverso maximus orbe

在远离故土的另一方土地上,伟大的埃里达诺斯河

​excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

接纳了他,并洗净了他冒烟的面容。

325

​Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

西方的泉水仙女们将他那被三叉雷火烧焦冒烟的

​corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

遗体安葬于墓穴之中,并在石碑上铭刻了诗句:

​HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:

“这里安息着法厄同,他父亲战车的御者;

​QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.

他虽未能驾驭那辆战车,却在伟大的壮举中陨落。”

​Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro

因为那位父亲因深切悲恸而蒙蔽了形容,

330

​condiderat vultus: et, si modo credimus, unum

痛苦不堪地遮掩了面孔;若传说足堪凭信,

​isse diem sine sole ferunt: incendia lumen

据说曾有一整天未经太阳照耀:大火提供了

​praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

光亮,在那场灾祸之中倒也显出了一丝益处。

​At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt

然而克吕墨涅在痛陈了置身如此巨灾之中

​in tantis dicenda malis, lugubris et amens

所能言尽的一切之后,神情凄怆,神智昏乱,

335

​et laniata sinus2 totum percensuit orbem,

撕裂了衣襟,踏遍了整个大地,

​exanimesque artus primo, mox ossa requirens

起初寻觅他毫无生气的肢体,继而找寻他的白骨;

​repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),

她终于找到了(但白骨却葬在异乡的河岸上!)

​incubuitque loco nomenque in marmore lectum

, 便扑倒在那墓地上,读出大理石上铭刻的名字,

​perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

泪如雨下,袒露胸膛将其紧紧贴抚。

340

​Nec minus Heliades lugent et inania morti

赫利阿得斯姊妹们的哀恸亦毫不逊色,她们向死者奉上

​munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis

虚妄的赠礼——无尽的眼泪;她们用双掌捶打胸口,

​non auditurum miseras Phaethonta querellas

日夜呼唤着那无法听见

​nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.

凄凉哀怨的法厄同,俯卧在坟墓之上。

​Luna quater iunctis implerat cornibus orbem:

月亮四度合拢双角盈满圆轮:

345

​illae more suo (nam morem fecerat usus)

她们依着日常的惯例(因为长期的习惯已成常态)

​plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum

继续悲泣哀号。其中,众姐妹中最年长的

​maxima, cum vellet terra procumbere, questa est

法厄图萨正欲匍匐于地,却哀诉

​deriguisse pedes. Ad quam conata venire

自己的双脚已经僵化硬结。白皙的兰珀提厄正欲

​candida Lampetie subita radice retenta est.

走近她,却被突生的根须阻绊在原地。

350

​Tertia cum crinem manibus laniare pararet,

第三个姐妹正欲举手撕扯自己的头发,

​avellit frondes; haec stipite crura teneri,

扯下的却是树叶;这位悲叹双腿被树干束缚,

​illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.

那位哀怨双臂变成了修长的枝桠。

​Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,

正当她们惊骇万分之际,树皮裹挟了腰胯,

​perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

逐步蔓延覆盖了腹部、胸膛、肩膀与双手,

355

​ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.

仅仅露出口唇呼唤着母亲。

​Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,

母亲又能如何?

​huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?

除了任由狂乱的冲动牵引, 四处奔走,并在力所能及之时献上亲吻?

​Non satis est; truncis avellere corpora temptat,

这仍嫌不够;她试图将女儿们的身躯从树干中撕扯出来,

​et teneros manibus ramos abrumpit; at inde

用双手折断稚嫩的枝条;然而从断口处

360

​sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.

竟如伤口一般淌出殷红的血滴。

“Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,

“求求你住手,母亲!”

“parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.

每一个被伤及的女儿都哭喊着, “求求你住手:树木中被撕裂的正是我们的身躯!

​iamque vale” —cortex in verba novissima venit.

如今永别了”——树皮迅速合拢,淹没了最后的遗言。

​Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt

泪水自此流淌不竭,在日光下滴落,从新生的

365

​de ramis electra novis, quae lucidus amnis

枝条凝固成琥珀,清澈的河流

​excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

接纳了琥珀,并将其送往拉丁新娘的手中佩戴。

​Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,

斯忒涅罗斯之子库克诺斯目睹了这一奇迹;

​qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,

他虽因母系血脉与你相连,

​mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto

但在情谊上,法厄同啊,却与你更为亲近。他抛弃了

370

(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

(因他曾统治利古里亚的部族与庞大城池)王权,

​imperio ripas virides amnemque querellis

让哀声回荡在碧绿的岸边、埃里达诺斯河水,

​Eridanum implerat silvamque sororibus auctam,

以及因姐妹们变身而扩大的丛林之中。

​cum vox est tenuata viro,3 canaeque capillos

此时他的声音变得纤细尖锐,灰白色的羽毛

​dissimulant plumae, collumque a pectore longe

遮蔽了他的头发,颈项自胸前远远地

375

​porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,

伸展而出,红色的脚趾被蹼膜相连,

​penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

羽翼遮覆了腰肋,毫无锐气的喙嘴占据了面庞。

​Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique

库克诺斯化为一种崭新的飞鸟,因牢记朱庇特不公正掷下的烈火,

​credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:

既不信任苍穹,亦不信任朱庇特;

​stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus

他寻觅沼泽与开阔的湖泊,厌恶烈火,

380

​quae colat elegit contraria flumina flammis.

选择栖息在与烈焰相反的水流之中。

​Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

与此同时,法厄同的父亲邋遢颓唐,

​ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

失去了原有的荣光,正如他在日食之时

​esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,

常常呈现的面貌,他憎恶光明、自身与白昼,

​datque animum in luctus; et luctibus adicit iram

沉湎于悲恸之中;他在悲痛之上更添狂怒,

385

​officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi

拒绝向世界履行职责。“自开天辟地以来,”他说,

​sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

“我的命运便已足够劳碌不息,如今我已厌倦了

​actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.4

这永无止境、毫无尊严的苦役!

​Quilibet alter agat portantes lumina currus!

任由别的什么人去驾驭那载运光芒的战车吧!

​Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

若无人敢当,且众神皆承认力不能及,

390

​ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,

便让他自己去驾驭吧,好让他在试弄我们的缰绳之际,

​orbatura patres aliquando fulmina ponat.

至少能暂时放下那令无数父亲痛失爱子的雷霆。

​Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,

届时他在体会过火蹄烈马的威势之后,

​non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”

便会明白:未能妥善驾驭它们的人,绝不应当遭受死罪。”

​Talia dicentem circumstant omnia Solem

当太阳神吐露这番言语时,所有神祇都环绕在他身旁,

395

​numina, neve velit tenebras inducere rebus,

用哀求的声音恳请他不要将黑暗引降给世间;

​supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes

朱庇特亦为自己投下的雷火辩解,

​excusat precibusque minas regaliter addit.

并以帝王之尊在恳求中夹杂威吓。

​Conligit amentes et adhuc terrore paventes

太阳神于是收拢了那些惊魂未定、仍在恐怖中颤抖的烈马。

语法注4 条
  1. 2.322etsi non cecidit, potuit cecidisse videri

    potuit 为直说式完成时,表示过去的潜能或可能性(“本可以显得/看起来”)。在拉丁语中,possum 等情态动词表示过去的可能性时,通常使用直说式过去时态(未完成或完成时)而非连接法。cecidisse 为完成时不定式,依附于 videri,表示“看起来已经坠落”。

  2. 2.335laniata sinus

    laniata 为完成时被动分词,但支配宾格 sinus,属于“希腊式宾格”(关系宾格)或具有中动含义的分词用法,意为“撕裂了胸襟”。

  3. 2.373cum vox est tenuata viro

    典型的倒置 cum 句(cum inversum):在过去完成时(implerat)铺垫背景之后,主干动作与突变由 cum 连词搭配直说式完成时(est tenuata)引出。viro 为关涉与格或受损与格(“对这男子而言/这男子的声音”)。

  4. 2.386pigetque actorum sine fine mihi, sine honore, laborum

    非人称动词 piget 通常接表感受者的宾格和表原因的属格;在此处,受影响者以与格 mihi 形式诗意地呈现,引起厌烦的事物则按常规使用属格 actorum... laborum(“我对无休无止且毫无荣誉的劳苦感到厌倦”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:2.319-2.398