- 底本
- Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:15.81-15.160
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
毕达哥拉斯论述了素食的正当性与黄金时代的和谐,强烈谴责屠杀动物与食肉的罪孽,随后转向阐示关于灵魂不灭与轮回转世的宇宙哲学。
prodiga divitias alimentaque mitia tellus
慷慨的大地供给着财富与温和的食粮,
suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
提供无需杀戮与流血的宴饷。
Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
野兽以肉食平息饥饿,然而并非尽然如此:
quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
马、羊与牛群便以青草为生。
At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
但那些天性未驯且凶悍之物——亚美尼亚的猛虎、
Armeniae tigres iracundique leones
暴怒的雄狮,
cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
以及与恶狼为伴的灰熊——则因带血的盛宴而喜悦。
Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
唉,将内脏埋入内脏之中,
congestoque avidum pinguescere corpore corpus
贪婪的肉身以堆积的肉身使其肥硕,一个生灵借由另一个生灵的死而苟活,
alteriusque animantem animantis vivere leto!1
这是何等深重的罪孽!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
难道在至善的母亲大地所孕育的如此丰饶之物中,
terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
除了用残暴的牙齿撕咬凄惨的创口、
vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
重现独目巨人的习俗之外,竟无一物能使你快慰?
nec, nisi perdideris alium, placare voracis
若不毁灭另一个生命,
et male morati poteris ieiunia ventris?
难道就无法平息贪得无厌且缺乏教养的胃肠的饥饿吗?
At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
然而,被我们赋予黄金之名的那个古昔时代,
fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
得益于树木的硕果与土地滋养的百草,
fortunata fuit nec polluit ora cruore.
并不曾用鲜血玷污双唇。
Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
那时,飞鸟安然在空中振翅,
et lepus impavidus mediis erravit in arvis,
野兔在原野正中无畏漫步,
nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
鱼儿也不曾因自身的轻信而被鱼钩悬起:
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
万物皆免于圈套,不惧任何欺诈,
plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
充满了和平。其后,
victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum
一个百害无利的肇始者——无论他是何人——妒忌神祇的食粮,
corporeasque dapes avidam demersit in alvum,
将肉类的宴飨咽入贪婪的腹中,为罪恶开辟了道路。
fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
最初的铁刃或许是因屠戮野兽而沾满鲜血并发热(而这本已足矣):
incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
我们承认,
(idque satis fuerat), nostrumque petentia letum
将图谋致我们于死地的躯体置于死地并不失虔敬;
corpora missa neci salva pietate fatemur:
然而,正如它们该当受死一样,
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.2
也同样绝不该被当作美餐。
Longius inde nefas abiit, et prima putatur
自那以后,罪孽愈演愈烈;
hostia sus meruisse mori, quia semina pando
人们认为野猪是第一个理当受死的牺牲品,
eruerit rostro spemque interceperit anni.
因为它用弯曲的嘴鼻拱出种子,断送了一年的指望。
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
公山羊据说因啃食了葡萄藤而在复仇者巴克科斯的祭坛前被宰杀:
dicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus!
自身的过错害了它们二者!
Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos
然而温顺的羊群啊,为了护卫凡人而生,
natum homines,3 pleno quae fertis in ubere nectar,
在饱满的乳房中盛着甘泉,
mollia quae nobis vestras velamina lanas
将你们的羊毛作为柔软的覆被提供给我们,
praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
以生命而非死亡对我们裨益良多,你们又何罪之有呢?
Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
牛,这毫无欺诈与诡计、无辜而质朴、
innocuum, simplex, natum tolerare labores?
生来承受劳苦的动物,它们又有何罪?
Inmemor est demum nec frugum munere dignus,
那个在刚刚卸下弯曲犁铧的重负时,
qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
便能宰杀自己耕作田地之伙伴的人,
ruricolam mactare suum, qui trita labore
那个用利斧砍碎因劳作而磨损之颈项的人——正是凭借这颈项,
illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
它曾无数次翻新坚硬的田野,给予了无数收成——此人全然忘恩负义,
tot dederat messes, percussit colla securi.
根本不配享用谷物的恩赐。
Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
犯下如此罪孽尚嫌不足,
inscripsere deos sceleri, numenque supernum
他们竟将众神本身也列入这一恶行,
caede laboriferi credunt gaudere iuvenci.
相信天上的神灵会因屠杀负劳的牛犊而欢喜。
Victima labe carens et praestantissima forma(nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
毫无瑕疵、形态极尽完美的牺牲(因为悦人耳目反受其害),
sistitur ante aras auditque ignara precantemimponique suae videt inter cornua fronti,
佩戴着发带与金饰被陈列于祭坛之前,茫然地聆听着祈祷者的话语,
quas coluit, fruges4 percussaque sanguine cultros
看着自己耕作得来的谷物被置于额上双角之间;被击中时,
inficit in liquida praevisos forsitan unda.
鲜血玷污了或许早已映现在清亮水中的利刃。
Protinus ereptas viventi pectore fibras
人们随即从活生生的胸膛中掏出内脏加以检视,
inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis:
并在其中窥探众神的心意。
unde (fames homini vetitorum tanta ciborum!)
凡人啊,你们究竟从何而来这般的胆量(人类对禁忌食物的饥渴竟至如此!)
audetis vesci, genus o mortale? Quod, oro,
,胆敢以此为食?
ne facite, et monitis animos advertite nostris!
我祈求你们,切莫如此行事,请将心思放在我们的训诫上!
Cumque boum dabitis caesorum membra palato,
当你们把被宰杀的牛的肢体送入口中时,
mandere vos vestros scite et sentite colonos.
请明白并感知到,你们正在咀嚼的是你们自己的农夫。
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
既然神明触动了我的双唇,
rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
我便依礼顺从那触动双唇的神明,
aethera et augustae reserabo oracula mentis.
洞开我的德尔斐与苍穹本身,启示崇高心智的神谕。
Magna nec ingeniis investigata priorum
我将歌唱未被先辈智者探明、
quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
长久深藏的伟大真理;漫游于高耸的群星之间令人欣喜;
astra, iuvat terris et inerti sede relicta
抛离大地与迟钝的居所,乘着云彩前行,
nube vehi validique umeris insistere Atlantis
伫立于健硕的阿特拉斯肩头,
palantesque homines passim ac rationis egentes
居高临下俯瞰四处流浪、缺乏理性的人群,
despectare procul trepidosque obitumque timentes
以这般言辞勉励那些战战兢兢、畏惧死亡的众人,
sic exhortari seriemque evolvere fati:
并揭开命运的序列,实乃乐事:哦,
O genus attonitum gelidae formidine mortis,quid Styga, quid manes et nomina vana timetis,
为冰冷死亡的恐惧所惊骇的族类,你们为何畏惧斯提克斯,
materiem vatum, falsique pericula mundi?
为何畏惧幽灵与虚妄的名号——这些不过是诗人的素材与虚妄世界的危险?
Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas
无论是火葬堆用火焰带走了肉体,还是岁月以腐朽将其消解,
abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!5
你们当知肉体绝不可能再遭受任何苦难!
Morte carent animae, semperque priore relicta
灵魂免于死亡,它们总是离开先前的居所,
sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
被新的宅第接纳,并在其中生活与栖息。
Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
我本人(因为我还记得)在特洛伊战争时期——
- 15.90alteriusque animantem animantis vivere leto
宾格 animantem 作不定式 vivere 的逻辑主语,而属格 animantis 修饰表示方式的夺格 leto(“借由另一生灵的死”)。这与前两行中的 in viscera viscera condi 以及 corpore corpus 形成并列,通过同词异格反复(polyptoton)在句法上强调了同类生灵相互吞食的荒谬与反常。
- 15.110sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt
相关句式 quam... tam... 连接了两个带有动形词的被动态迂回表述 danda fuerunt 与 non epulanda fuerunt,构成严密的对照:“正如它们理应被处死那样,它们也同样绝不该被享用”。句法清晰界定了出于自卫的杀戮与将其作为肉食消费之间的伦理界线。
- 15.116inque tuendos natum homines
介词 in 支配动形词短语 tuendos homines 以表示目的(“为了保护人类”)。附着连词 -que 直接后置于介词 in(即 in-que tuendos homines),而 natum 为中性单数呼格,与同位语 pecus 保持一致。
- 15.133imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges
关系从句 quas coluit 穿插在句子中间,位于其先行词 fruges 之前;fruges 作为被动不定式 imponi 的逻辑主语被后置于分句末。由 suae... fronti 与 fruges 构成的倒错错置(hyperbaton),在句法结构上鲜明地烘托出牺牲品目睹自己所耕作的谷物被置于自己额头之上的悲剧性讽刺。
- 15.157mala posse pati non ulla putetis
动词 putetis 是表示劝告或劝诫的现在虚拟式(“你们应当认为”)。non ulla 等同于 nulla,用于否定不定式短语中的宾格 mala(由 putetis 支配宾格加不定式结构 Corpora... mala posse pati non ulla);主语 Corpora 则跨越条件从句 sive... seu... 被置于句首以示强调。
