← 奥维德

变形记

§15.161-15.235

毕达哥拉斯谈前世记忆与万物流转

毕达哥拉斯通过回忆自己前世为欧福耳玻斯证明灵魂转世之说,并以天体、四季更迭及人生由幼至老的衰变为例,阐述万物皆流而绝无永灭的哲理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
161

​Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam

我曾是潘托奥斯之子欧福耳玻斯,

​haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:

昔日阿特柔斯幼子的重矛曾刺入我的前胸;不久前,

​cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,1

在阿巴斯的阿尔戈斯,在朱诺的殿堂中,

​nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.

我认出了那面曾佩带在我左臂上的盾牌。

165

​Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc

万物皆在变迁,无物真正消逝:灵魂四处流转,

​huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus

自彼至此,自此至彼,占据任意的肢体,

​spiritus eque feris humana in corpora transit

从野兽进入人体,我们的灵魂也进入野兽,

​inque feras noster nec tempore deperit ullo;

且在任何时候都不曾磨灭;

​utque novis facilis signatur cera figuris

正如柔软的蜂蜡被印上崭新的形相,

170

​nec manet ut fuerat nec formas servat easdem,

既不复旧貌,亦不保留相同的轮廓,

​sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem

然而其本身始终如一:同样,我教导你们,

​esse, sed in varias doceo migrare figuras.2

灵魂始终如一,却迁徙于不同的形相之中。

​Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,

因此,为免虔敬之心被肠胃的贪欲所压倒,

​parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda

我预言:请住手,

175

​exturbare animas,3 nec sanguine sanguis alatur!

切莫以可憎的屠戮驱逐同族的灵魂,切莫以血滋养血!

​Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis

既然我正漂行于浩瀚的大洋,已将满帆交予风,

​vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.

那么,在整个世间便没有任何稳固持存之物。

​Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;

万物皆流,一切形相皆在漂泊中铸成;

​ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,

光阴本身亦在不息的运动中流逝,

180

​non secus ac flumen, neque enim consistere flumen

恰如奔流的江河:因为无论是江河还是飞逝的时辰,

​nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda

皆不可能停驻;正如波浪被波浪推动,

​urgeturque eadem veniente urgetque priorem,

既被继起之波相催,

​tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur

又催促着前方的波浪,时光亦同样逃逸,同样相续,

​et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,

且永远常新;因为先在之物已被抛弃,

185

​fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.

未有之事得以生发,每一个瞬间皆焕然一新。

​Cernis et emensas in lucem tendere noctes,

你亦见到,度过长程的黑夜正奔向破晓,

​et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.

这明媚的光华紧接着漆黑的夜色而至。

​Nec color est idem caelo, cum lassa quiete

当万物疲惫地横卧于安歇的深夜之中,

​cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit

与明亮的启明星乘着白马昂然而出时,

190

​clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis

天宇的色彩绝非同一;而当光的先驱帕拉斯之女将即将转交予福玻斯的天界染上色彩时,

​tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.

天色又自不同。

​Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,

当神明本身的圆轮升自大地深处,

​mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima,

晨间呈猩红之色;当隐入大地深处时,亦现猩红之色;

​candidus in summo est, melior natura quod illic

而在天顶时则澄澈明白,

195

​aetheris est terraeque procul contagia fugit.

盖因彼处的以太本性更为纯美,远远避开了尘世的玷染。

​Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae

夜间狄安娜的形象亦绝无可能始终均等或同一,

​esse potest umquam, semperque hodierna sequente,

若她渐盈,今日之形必小于明日;

​si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

若她收缩圆盘,今日之形必大于明日。

​Quid? non in species succedere quattuor annum

怎么?

200

​adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?

难道你未曾见到一年流转于四季之中,完美摹拟着我们的一生?

​Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo

初春之际,它娇嫩、吮乳,极似孩童的时节:

​vere novo est: tunc herba nitens et roboris expers

那时青草虽乏力气,却光泽葱郁,

​turget et insolida est et spe delectat agrestes.

渐渐饱满却尚不坚实,以希望取悦农人。

​Omnia tunc florent, florumque coloribus almus

万物彼时盛开,丰美的田野在繁花的色彩中嬉戏,

205

​ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.

但枝叶间尚无丝毫刚劲。

​Transit in aestatem post ver robustior annus

春日之后,日渐健壮的岁序过渡为夏日,

​fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas

化为精壮的青年:盖因没有任何年龄更为强健,

​ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.

更为丰茂,亦无任何年龄燃烧得更为炽烈。

​Excipit autumnus, posito fervore iuventae

秋日继之而起,抛却了青年的狂热,

210

​maturus mitisque, inter iuvenemque senemque

成熟而温和,在青年与老年之间处于中和的气度,

​temperie medius, sparsus quoque tempora canis.4

双鬓亦点缀着斑白。

​Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,

随后,老迈的冬日带着颤巍的步伐森然来临,

​aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.5

要么头发脱尽,要么仅存的发丝已然皓白。

​Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla

我们自身的躯体亦在毫无停歇中永远流变,

215

​corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve,

明日的我们绝非过去或现在的我们;

​cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum

曾几何时,

​spesque hominum primae matrisque habitavimus alvo.

我们不过是人类最初的种子与希望,居于母腹之中。

​Artifices natura manus admovit et angi

巧夺天工的自然施展双手,

​corpora visceribus distentae condita matris

不愿藏在胀大母腹中的身躯遭受窒息与痛苦,

220

​noluit eque domo vacuas emisit in auras.

便将其从那居所释放到清虚的大气之中。

​Editus in lucem iacuit sine viribus infans;

初见天日,婴儿虚弱无力地卧着;

​mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,

不久便如野兽般四肢着地爬行;渐渐地,

​paulatimque tremens et nondum poplite firmo

带着颤抖与尚未稳固的膝弯,

​constitit adiutis aliquo conamine nervis.

凭借某种努力支撑起筋骨,直立站定。

225

​Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae

继而变得强健敏捷,度过了青春的年华,

​transit et emeritis medii quoque temporis annis

在中年时期的岁月也度尽之后,

​labitur occiduae per iter declive senectae.

顺着下倾之途滑入西沉的残年。

​Subruit haec aevi demoliturque prioris

老年掏空并瓦解了昔日岁月的健力;

​robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes(illos, qui fuerant solidorum mole tororum

年迈的米隆看着自己曾因结实肌肉的隆起而宛如赫拉克勒斯的那双手臂,

​Herculeis similes!) fluidos pendere lacertos;

如今空瘪松弛地垂挂着,不禁潸然泪下;

​Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

廷达瑞俄斯之女从镜中瞥见老妇的皱纹,

​Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.

亦哀泣不已,自问为何会两次被掠。

​Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,

吞噬万物的时光啊,以及你这令人妒恨的衰老,

235

​omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi

你们摧毁着一切,被岁月的利齿所啮损——

语法注5 条
  1. 15.163laevae gestamina nostrae

    与 clipeum 构成同位语。中性复数名词 gestamina(意为“佩戴的装备/武具”)在此作单数意义使用;诗意复数 nostrae 等同于 meae,修饰 laevae(左手/左臂)。

  2. 15.171animam sic semper eandem / esse, sed in varias doceo migrare figuras

    由主动词 doceo 引导的带不定式的宾格结构(AcI)。主语宾格为 animam,与不定式 esse 和 migrare 搭配;承接前文 utque novis facilis signatur cera figuris... sed tamen ipsa eadem est 的比喻,sic... doceo 引出主句结论。

  3. 15.174parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda / exturbare animas

    动词 parco 在此后接不定式 exturbare,为诗歌用法,表示禁止或劝阻(“切莫驱逐”)。vaticinor(“我预言”)作为插入成分。

  4. 15.211sparsus quoque tempora canis

    tempora 为依存受动态分词 sparsus 的所谓“希腊式宾格”(关系宾格/指定宾格),意为“在太阳穴处”。canis 为名词化形容词 canus 的夺格(“以白发”),表示手段或工具。

  5. 15.213aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos

    spoliata 为与主语 hiems 一致的阴性主格分词,suos capillos 是伴随被动态分词的希腊式宾格/关系宾格(“头发被剥夺”)。后半句对应的 alba capillos 中,capillos 同样作为关系宾格修饰 alba(“在其仅有的头发上显出斑白”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:15.161-15.235