← 奥维德

变形记

§14.1-14.77

喀耳刻的嫉恨与斯库拉变形为怪

格劳克斯向喀耳刻求取能赢得斯库拉芳心的巫术,喀耳刻却劝他转而爱慕自己并遭其拒绝。恼怒的喀耳刻在斯库拉常去的浴池中下毒,使斯库拉下半身异化为咆哮的群犬,斯库拉日后残害了奥德修斯的船员,最终化为险恶的礁石。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen

此时,那汹涌水域的优卑亚栖居者,

​arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri

已将压在巨人之喉上的埃特纳火山,

​nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,

以及不知耙犁为何物、

​liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,

不借牛轭耕作的独眼巨人田野抛在身后;

5

​liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi

他也将赞克勒、对岸的留基翁城墙,

​navifragumque fretum, gemino quod litore pressum

以及夹在双岸之间、

​Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.

界分奥索尼亚与西西里之地的折船海峡抛在身后。

​Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus

随后,格劳克斯以巨大的威能穿行于第勒尼安海面,

​herbiferos adiit colles atque atria Glaucus

来到了草木丛生的丘陵,

10

​Sole satae Circes, variarum plena ferarum.

进入了太阳之女喀耳刻满是各色野兽的宫殿。

​Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,

他一见到她,互致问候之后便说道:

“diva, dei miserere, precor! nam sola levare

‘女神啊,请怜悯一位神明,我恳求你!

​tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!1

因为唯有你能够解救我的这般热病,只要我被认为配得上这恩典!

​Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli

提坦之女啊,草药拥有何等神威,

15

​quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.

无人比我体会更深,因为正是它们改变了我的形体。

​Neve mei non nota tibi sit causa furoris:

为了不使你不知晓我狂热的缘由:

​litore in Italico, Messenia moenia contra,

在意大利的海岸边,正对着墨塞尼亚的城垣,

​Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque

我见到了斯库拉;述说我的诺言、祈求、

​blanditiasque meas contemptaque verba referre.

谄媚以及被鄙视的话语,实在令我羞愧。

20

​At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen

但你若在咒语中拥有无上权能,

​ore move sacro, sive expugnantior herba est,

就请以神圣之口诵出咒文;若草药的攻伐之力更甚,

​utere temptatis operosae viribus herbae.

就请运用那功效昭彰的药草之力。

​Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,

我并非嘱咐你治愈我、抚平这些创伤,

​fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”

也无需让这相思终结:只愿她能分担这烈焰的一角。’

25

​At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla

然而喀耳刻(因为没有任何女子的秉性比她更容易被这般烈火点燃,

​talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,

无论缘由在于她自身,

​seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)

还是维纳斯因其父的告密怀恨使然)

​talia verba refert. “Melius sequerere volentem

回应道:‘你不如去追求一位顺从心意、

​optantemque eadem parilique cupidine captam.

同怀所愿并被同等渴求所捕获的女子。

30

​Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,2

你本配得上受人主动求欢(你确有此资本),

​et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.

只要你稍赐希望,请相信我,定会有佳人主动相求。

​Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:

不要怀疑,对你自己的容姿当抱有信心:

​en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,

你看,我虽为神祇,虽为灿烂太阳之女,

​gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,

虽在草药与咒术上拥有如此神力,

35

​ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti

却甘愿起誓归属于你;鄙弃那轻慢你的人,

​redde vices unoque duas ulciscere facto!”

回报那追随你的人,以一举而报复二人!’

​Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes”

面对如此诱惑,格劳克斯答道:‘海水之中生出绿叶、

​Glaucus “et in summis nascentur montibus algae,

崇山之巅长出海藻,

​sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”

也必定先于斯库拉安然在世之时我的爱恋发生改变!’

40

​Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum

女神怒不可遏;

​non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,

既然她无法伤害他本人(深爱之中她亦不愿如此),

​quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa

便迁怒于那个被置于自己之上受宠的女人;因爱情受挫而愤懑,

​protinus horrendis infamia pabula sucis

她立即研碎带有可怖毒汁的恶名之草,

​conterit et tritis Hecateia carmina miscet

并在研碎的草浆中掺入献给赫卡忒的咒文;

45

​caerulaque induitur velamina perque ferarum

她披上蔚蓝色的斗篷,

​agmen adulantum media procedit ab aula,

穿过满堂谄媚的兽群,步出内殿。

​oppositumque petens contra Zancleia saxa

她径直奔向与赞克勒礁石相对的留基翁,

​Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas,

步入波涛翻腾的激流之中,

​in quibus ut solida ponit vestigia terra

在海面上迈步如履坚石,

50

​summaque decurrit pedibus super aequora siccis.

双足不湿地掠过水面。

​Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,

有一处狭小的水湾,弯曲成弧形,

​grata quies Scyllae; quo se referebat ab aestu

是斯库拉惬意的休憩之地;当太阳运行至天穹中央、

​et maris et caeli, medio cum plurimus orbe

最为炽烈,并将顶上的阴影缩至最短时,

​sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.

她便退居此处躲避海与天的暑气。

55

​Hunc dea praevitiat portentificisque venenis

女神预先败坏了这处水湾,以奇异的毒液将其污染;

​inquinat, hic pressos latices radice nocenti

她在此洒下自毒根榨取的汁液,

​spargit et obscurum verborum ambage novorum

用施展魔法的嘴唇低声念出由晦涩新词织就的咒语,

​ter noviens3 carmen magico demurmurat ore.

连念三次九遍。

​Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,

斯库拉来了,身子沉入水中深至腰部,

60

​cum sua foedari latrantibus inguina monstris

忽见自己的下体竟被狂吠的怪物所亵渎;

​adspicit ac primo credens non corporis illas

起初她以为那些并非自己肉身的一部分,

​esse sui partes refugitque abigitque timetque

便退缩、驱赶并畏惧那些恶犬猖狂的大口;

​ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una

但她逃避什么,便将什么牵扯在身旁;

​et corpus quaerens femorum crurumque pedumque,

当她探寻大腿、小腿与双足的肢体时,

65

​Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:

却在那些部位发现如刻耳柏洛斯般的血盆大口。

​statque canum rabie subiectaque terga ferarum

她伫立在群犬的狂暴之中,

​inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

残缺的下腹与隆起的腹部束缚着下方兽类的脊背。

​Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae

痴情的格劳克斯痛哭流涕,

​viribus herbarum fugit conubia Circes;

避开了用药草之能行事过于狠毒的喀耳刻的婚约;

70

​Scylla loco mansit cumque est data copia primum,

斯库拉则留在原地,一俟时机来临,

​in Circes odium sociis spoliavit Ulixen;

便出于对喀耳刻的仇恨夺去了尤利西斯的同伴;

​mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,

随后她本要将特洛伊人的战船一并沉没,

​ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,

若非她在此之前已化为礁石——那座礁石至今仍矗立如石,

​transformata foret:4 scopulum quoque navita vitat.

舟子连那礁石也加以躲避。

75

​Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim

特洛伊人的船队用桨征服了这块礁石与贪婪的卡律布狄斯之后,

​evicere rates, cum iam prope litus adesset

正当逼近奥索尼亚海岸之际,

​Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.

却被狂风吹回了利比亚的沙岸。

语法注4 条
  1. 14.13videar modo dignior esse

    由 modo 引导并搭配虚拟式现在时 videar 的限制性从句(条件从句的一种),意为“只要我被认为配得上”。它谦抑地限定了格劳克斯祈求生效的条件与前提。

  2. 14.30Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari

    直陈式未完成过去时 dignus eras 与 poteras 在表示适格、义务或能力的词上取代虚拟式,表达本应发生或完全可能发生的事态(“你本配得上受人主动求欢,而且你完全有此能力”)。

  3. 14.58ter noviens

    由乘数副词 ter(三次)与 noviens(九次)结合构成的表达,意为“3×9=27次”,反映了古代巫术与仪式中对数字3与9相乘之神秘力量的重视。

  4. 14.72mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, / ni prius in scopulum ... transformata foret

    过去非真实条件句,归结句(主句)采用未来主动分词搭配直陈式过去完成时(fuerat mersura),条件从句采用虚拟式过去完成时(transformata foret = esset)。直陈式凸显了该事件险些发生的千钧一发之势(“若非她已先化为礁石,她本会沉没特洛伊战船”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:14.1-14.77