← 奥维德

变形记

§13.896-13.968

格劳克斯的变形与向斯库拉求爱

加拉忒亚结束叙述且众仙女散去后,新晋海神格劳克斯对斯库拉一见钟情并展开追求,倾诉了自己因神草与海神洗礼由渔夫蜕变为神的经历,但遭斯库拉拒绝后愤而前往喀耳刻的宫殿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
896

​Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem

那就是阿喀斯。然而即便如此,他仍然是阿喀斯,

​versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”

化为了一条河流,河水至今保留着昔日的名字。’

​Desierat Galatea loqui, coetuque soluto

加拉忒亚说完了,聚会解散,

​discedunt placidisque natant Nereides undis.

涅瑞伊得斯仙女们离去,在平静的波涛间游水。

900

​Scylla redit (neque enim medio se credere ponto

斯库拉返回了(因为她不敢将自己托付给茫茫大海),

​audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,

她要么赤裸着身体漫步在吸水的沙滩上,

​aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus

要么在疲倦时寻找海浪深处幽蔽的角落,

​gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.

在封闭的水波中冷却四肢。

​Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,

看啊,劈开海峡的深海新居民格劳克斯出现了,

905

​nuper in Euboica versis Anthedone membris,

他的身躯不久前才在优卑亚的安忒冬经历了变化;

​Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret

他一见少女便为其所惑,

​et quaecumque putat fugientem posse morari

心中充满渴望,

​verba refert; fugit illa tamen veloxque timore

口中吐出一切自以为能阻拦她逃跑的言辞。然而她依旧逃奔,因恐惧而敏捷,

​pervenit in summum positi prope litora montis.

登上了靠近海岸的一座山峰顶端。

910

​Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,1

海峡前方耸立着一座巨大的峰峦,

​longa sub arboribus convexus in aequora vertex:

汇聚于单一的山巅,在树荫下蜿蜒伸向广阔的海面:

​constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne

她驻足于此,仗着地形安全,

​ille sit, ignorans, admiraturque colorem

不知对方究竟是怪物还是神明,

​caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,

惊叹于他的肤色、遮蔽双肩与脊背的浓密长发,

915

​ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

以及他下身末端竟是一条盘曲的鱼尾。

​Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,

格劳克斯察觉到了,便倚靠在身旁的一处礁石上说道:

“non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,

‘少女啊,我不是怪物,也不是凶猛的野兽,

​sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus

而是水中的神祇:在海中,不论是普罗透斯、特里同,

​ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.

还是阿塔玛斯之子帕莱蒙,拥有的权能都不比我更显赫。

920

​Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis

然而从前我曾是凡人,

​deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.

但一心向往深邃的海域,只在那里劳作。

​Nam modo ducebam ducentia retia pisces,

我时而收拢拖拽游鱼的渔网,

​nunc in mole sedens moderabar harundine linum.

时而坐在岩礁上用芦苇竿操持钓线。

​Sunt viridi prato confinia litora, quorum

有一处与葱绿草地相连的海滩,

925

​altera pars undis, pars altera cingitur herbis,

一边被波涛环抱,另一边围着青草,

​quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,

那里的青草从未被生角的牝牛啃食损坏,

​nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;

温顺的绵羊与毛茸茸的山羊啊,你们也未曾采食;

​non apis inde tulit conlectos semine flores,

蜜蜂不曾从那里采摘含粉的花朵,

​non data sunt capiti genialia serta, neque umquam

未曾给头颅献上欢宴的花环,

930

​falciferae secuere manus; ego primus in illo

执镰之手也从未将它割除;

​caespite consedi, dum lina madentia sicco,

是我第一个坐上那片草皮,一边晾晒浸湿的钓线,

​utque recenserem captivos ordine pisces,

一边为了依次数清捕获的游鱼,

​insuper exposui, quos aut in retia casus

将那些或因偶然落入网中、

​aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.

或因轻信咬上弯钩的鱼摊放在草地上。

935

​Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?):

这事犹如虚构(但虚构对我又有何益?)

​gramine contacto coepit mea praeda moveri

:一接触到草地,我的猎物便开始蠕动、

​et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.

翻转身体,像在海水中一样在陆地上挣扎前行。

​Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas

正当我迟疑而惊奇之际,

​turba suas dominumque novum litusque relinquunt.

整群鱼儿都逃回属于它们的波涛中,舍弃了新的主人与海岸。

940

​Obstipui dubitoque diu causamque requiro,

我目瞪口呆,良久心存疑惑并探求其缘由:

​num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.

是某位神祇所为,还是草木的汁液使然?

“Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque

“然而,”我说,“什么草竟拥有这般力量?”

​pabula decerpsi decerptaque dente momordi.

我便伸手采下草叶,用牙齿咀嚼采下的青草。

​Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,

喉咙刚刚咽下这奇异的汁液,

945

​cum subito trepidare intus praecordia sensi

我便突然感到内脏在胸中震颤,心灵被另一种天性的爱恋所俘获;

​alteriusque rapi naturae pectus amore,

我无法长久驻留:

​nec potui restare diu “repetenda” que “numquam

“永不再归的大地啊,”我说,“别了!”

​terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi.

便将身躯沉入波涛之下。

​Di maris exceptum socio dignantur honore,

海神们垂怜于我,赐予我同列的尊荣,

950

​utque mihi quaecumque feram mortalia, demant,

并恳请俄刻阿诺斯与忒堤斯除去我所带有的一切凡人属性:

​Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,

我接受了他们的洗礼,

​et purgante nefas noviens mihi carmine dicto2

在为我诵念了九遍涤除罪愆的咒语之后,

​pectora fluminibus iubeor supponere centum;

我被吩咐将胸膛置于百条河流之下;

​nec mora, diversis lapsi de partibus amnes

顷刻间,

955

​totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.

从各方奔流而下的江河与整个大海的波涛尽数倾泻在我的头顶之上。

​Hactenus acta tibi possum memoranda referre,

迄今为止所发生的可资纪念之事,我只能向你叙述到这里;

​hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.

我能记住的也仅限于此,我的心智未能感知其余的事情。

​Quae postquam rediit, alium me corpore toto

当我苏醒过来时,

​ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.

我察觉自己浑身上下已与不久前的自己大相径庭,心灵也不复如初。

960

​Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam

那时我才第一次看见这海绿锈色的胡须,

​caesariemque meam, quam longa per aequora verro,

看见我扫过茫茫海域的长发,

​ingentesque umeros et caerula bracchia vidi

雄健的双肩与湛蓝的手臂,

​cruraque pinnigero curvata novissima pisce.3

以及最后弯曲成披鳍鱼尾的双腿。

​Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,

然而这副容貌有何用处,讨得海神欢心又有何益,

965

​quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?”

成为神明又有何用,如果你竟不为这一切所动心?’

​Talia dicentem, dicturum plura, reliquit

格劳克斯倾诉着这些,正欲倾吐更多,

​Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa

斯库拉却已弃神而去;他狂怒不已,被拒绝所激怒,

​prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

奔向提坦之女喀耳刻那充满妖异的宫殿。

语法注3 条
  1. 13.910apicem conlectus in unum

    apicem ... in unum 为诗歌超距词序的介词短语 in unum apicem(介词 in 后置),与具中动/反身意义的分词 conlectus 连用,用以描摹山峰(vertex)耸拔收拢为单一峰顶的形态。

  2. 13.952purgante nefas noviens mihi carmine dicto

    此为嵌入了现在分词短语 purgante nefas 的独立夺格结构(carmine dicto)。数词副词 noviens 修饰分词 dicto(“唱诵了九遍”),mihi 则是表示关涉或受益的与格,指净化仪式施加于“我”。

  3. 13.963cruraque pinnigero curvata novissima pisce

    novissima 为形容词 novus 的最高级,在此非表示时间上的“最新的”,而是空间与位置上的“最末端的”,修饰 crura(双腿)。pinnigero... pisce 为方式/手段夺格,生动说明其下肢末端弯曲化作具鳍鱼尾的异象。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:13.896-13.968