← 奥维德

治疗失恋

§740-814

避开情诗剧场与节制饮食及全篇结语

作者探讨了贫穷的影响、避开剧场和情诗的必要性、如何克服嫉妒,以及对饮食和饮酒的调节,并宣告这部关于爱情治疗的著作圆满结束。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
740

​Hic vomit epotas dira Charybdis aquas.

在此处,可怕的卡律布迪斯吐出它吞下的海水。

​Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,

有些事情,是任何人的强迫都无法命令得来的,

​Saepe tamen casu facta iuvare solent.

然而,由于偶然发生的事,却往往能够提供帮助。

​Perdat1 opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,

若是淮德拉失去财富,涅普顿啊,你就会宽恕你的孙子,

​Nec faciet pavidos taurus avitus equos.

祖父的公牛也不会让马匹惊慌失措。

745

​Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:

若你曾使克诺索斯的女儿一贫如洗,她本会明智地去爱:

​Divitiis alitur luxuriosus amor.

奢靡的爱情是由财富滋养的。

​Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?

为何无人追求赫卡勒,也无女子去夺取伊罗斯?

​Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

确实是因为一个穷困,另一个也贫寒。

​Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:

贫穷没有办法去滋养自己的爱情:

750

​Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.

然而这还不至于价值高到让你愿意变得贫穷。

​At tanti2 tibi sit non indulgere theatris,

但你要把不沉溺于剧场看作具有同等的分量,

​Dum bene de vacuo pectore cedat amor.

直到爱情完全从空虚的胸膛中离去。

​Enervant animos citharae lotosque lyraeque

弦琴、莲管笛与竖琴使人心软弱,

​Et vox et numeris brachia mota suis.

还有歌声,以及随其节奏舞动的双臂。

755

​Illic adsidue ficti saltantur amantes:

在那里,人们不停地扮演着虚构的恋人并翩翩起舞:

​Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet.

演员用他的技艺向你展示,你所应当防范的事物是多么令人愉悦。

​Eloquar invitus: teneros ne tange poetas!

我虽不情愿但也直言:不要触碰那些多情的诗人!

​Summoveo dotes impius ipse meas.

我这个不虔敬的人,竟然亲自驱逐了我自己的天赋。

​Callimachum fugito: non est inimicus Amori:

避开卡里马科斯吧:他并非爱神的敌人:

760

​Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces.

还有科斯岛的诗人啊,你和卡里马科斯一样有害。

​Me certe Sappho meliorem fecit amicae,

的确,萨福曾让我对女友更加温顺,

​Nec rigidos mores Teïa Musa dedit.

忒伊亚的缪斯也未曾赋予我严苛的道德。

​Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,

谁能安然无恙地阅读提布鲁斯的诗歌,

​Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?

或者是你的诗,你的全部作品里只有辛西娅?

765

​Quis poterit lecto durus discedere Gallo?

读罢加卢斯的诗,谁又能铁石心肠地离去?

​Et mea nescio quid carmina tale sonant.

而我的诗作,不知怎的也回响着这样调子。

​Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo,

除非我们事业的导师阿波罗欺骗了诗人,

​Aemulus est nostri maxima causa mali:

情敌才是我们最大痛苦的根源:

​At tu rivalem noli tibi fingere quemquam,

但你不要为自己臆想任何情敌,

770

​Inque suo solam crede iacere toro.

只管坚信她独自躺在自己的榻上。

​Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,

奥勒斯特斯因此更加热烈地爱着赫耳弥奥涅,

​Esse quod alterius coeperat illa viri.

因为她已开始属于另一个男人。

​Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,

墨涅拉俄斯,你为何痛苦?你本是不带妻子去了克里特,

​Et poteras nupta lentus abesse tua.

原本能对新娘的缺席安之若素。

775

​Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere

直到帕里斯将她夺走,你现在终于无法忍受

​Non potes: alterius crevit amore tuus.

没有妻子的日子:你的爱因他人的爱而增长。

​Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,

阿喀琉斯也曾为被夺走的布里塞伊斯为此哭泣,

​Illam Plisthenio gaudia ferre viro;

哭诉她正给普利斯忒涅斯之子带来欢愉;

​Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,

他并非徒然哭泣,相信我:阿特雷斯之子做了那件事,

780

​Quod si non faceret, turpiter esset iners.3

若是不做,便会显得卑劣而软弱无能。

​Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:

换作我定也会这样做,我并不比他更聪明:

​Invidiae fructus maximus ille fuit.

那便是嫉妒所带来的最大果实。

​Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat

因为,当他发誓自己从未碰过布里塞伊斯,

​Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.4

并以权杖起誓时,他不认为权杖就是神明。

785

​Di faciant, possis dominae transire relictae

愿神明保佑,使你能跨过被你离去的

​Limina, proposito sufficiantque pedes.

女主人的门槛,愿你的双脚能撑得起你的决心。

​Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire,

你定能做到;只要坚持这意愿:现在要勇敢地前行,

​Nunc opus est celeri subdere calcar equo.

现在需要给疾驰的骏马加上马刺。

​Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro

且当那洞穴里有食莲人,那洞穴里有塞壬塞妖;

790

​Esse puta; remis adice vela tuis.

在你的双桨上扬起风帆吧。

​Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,

还有此人,过去因他作为情敌曾让你痛苦万分,

​Vellem desineres hostis habere loco.

我希望你不再把他当作敌人看待。

​At certe, quamvis odio remanente, saluta;

但确实,纵然恨意仍在,也要向他问候;

​Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.

当你如今已能向他献上亲吻,你便康复了。

795

​Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni

瞧,我也将给出食物指引——好让我尽到医术的

​Munere, quos fugias quosque sequare, dabo.

职责——哪些你该避开,哪些你该食用。

​Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,

无论是达乌尼亚的球根,还是从利比亚海岸送来的,

​An veniat Megaris, noxius omnis erit.

亦或来自墨伽拉,所有的球根都将是有害的。

​Nec minus erucas aptum vitare salaces,

同样也该避开催欲的芝麻菜,

800

​Et quicquid Veneri corpora nostra parat.

以及任何让我们的肉体为维纳斯做好准备的事物。

​Utilius sumas acuentes lumina rutas,

服用能明目的芸香,

​Et quidquid Veneri corpora nostra negat.

以及任何让我们的肉体拒绝维纳斯的事物,这会更为有益。

​Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris?

你问我对巴克科斯之物的馈赠有何指示?

​Spe brevius monitis expediere meis.

比你预料的更快,你将通过我的忠告得到解脱。

805

​Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas

美酒让心灵为维纳斯做好准备,除非你饮用极多,

​Et stupeant multo corda sepulta mero.

以至于沉没在大量纯酒中的心智变得麻木。

​Nutritur vento, vento restinguitur ignis:

火因风而生,亦因风而灭:

​Lenis alit flammas, grandior aura necat.

微风滋养火焰,暴风则将它摧毁。

​Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas

要么滴酒不醉,要么一醉方休,好让它夺走

810

​Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet.

你的忧虑;若介于两者之间,则有害无益。

​Hoc opus exegi: fessae date serta carinae;

我已完成了这部著作:给疲惫的船只戴上花冠吧;

​Contigimus portus, quo mihi cursus erat.

我们已抵达港口,那正是我航行的终点。

​Postmodo reddetis sacro pia vota poetae,

日后你们当向神圣的诗人献上虔敬的还愿,

​Carmine sanati femina virque meo.

那些因我的诗歌而痊愈的女子与男子啊。

语法注4 条
  1. 743Perdat

    现在时虚拟语气,表让步或假设(“如果淮德拉失去了财富”)。虽然与 §745 中的 fecisses(过去完成时虚拟语气)同样具有虚拟语气的色彩,但此处与直陈式将来时 parces 连用。

  2. 751tanti

    价值属格(“如此有价值”)。与现在时虚拟语气 sit 结合,表示命令(“你要把……看作具有同等分量”),其实际主语是不定式短语 non indulgere。

  3. 780quod si non faceret, turpiter esset iners

    关系代名词 quod(指代 fecit 的内容,即占有布里塞伊斯)置于 si 从句前,整体构成过去持续状态的虚拟条件句(faceret... esset)。此处讽刺地说明阿伽门农实际上确实占有了她。

  4. 784sceptrum non putat esse deos

    双格不定式结构,sceptrum 为主语,deos 为补语(“他不认为权杖是神明”)。权杖本身非神,因此暗示阿伽门农认为以权杖起誓说谎(实际上碰了布里塞伊斯却发誓未碰)不会招致神罚。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:740-814