← 奥维德

爱经

§3.14.1-3.14.50

恳求恋人隐瞒不忠并以此自欺

诗人恳求爱人,他不反对她不忠,但求她务必隐瞒;即便被当场抓住,也请她坚决口头否认,好让他能甘心受骗并维持幻想。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,1

既然你如此美丽,我不反对你去犯错(对我不忠),

​Sed ne sit misero scire necesse mihi;

但只求让可怜的我没有必要知晓;

​Nec te nostra iubet fieri censura pudicam,

我的审视并不要求你变得贞洁,

​Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.

然而,它还是请求你试着去掩饰。

5

​Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,

任何能够否认自己犯错的人,就没有犯错,

​Solaque famosam culpa professa facit.

只有承认的罪过才会使人声名狼藉。

​Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,

把夜晚隐藏的事情在白日下坦白,

​Et quae clam facias facta referre palam?

并公开诉说你秘密做过的事,这是何等疯狂?

​Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti

即使是准备将身体献给陌生市民的娼妓,

10

​Opposita populum summovet ante sera;

也会先插上门闩将众人拒之门外;

​Tu tua prostitues famae peccata sinistrae

而你却要把自己的过错暴露给恶毒的闲言碎语,

​Commissi perages indiciumque tui?

并亲自去完成对自己罪行的指控吗?

​Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,

愿你心智变得聪明些,或者至少模仿一下贞洁的女子,

​Teque probam, quamvis non eris, esse putem.2

让我能认为你是端庄的,哪怕你并非如此。

15

​Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato,

你所做的事,尽管去做;只是要否认做过,

​Nec pudeat coram verba modesta loqui!

在人前说些得体的话,不要觉得难为情!

​Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum

有些场所是需要放荡的;请用所有的欢愉

​Deliciis inple, stet procul inde pudor!

将那地方填满,让羞耻心远远地避开那里!

​Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis

一旦你从那里出来,立刻让所有的轻浮放纵

20

​Absit, et in lecto crimina pone tuo.

消失无踪,把罪过留在你的床上。

​Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori3

在那里,脱下内衣对你而言不应是羞耻,

​Nec femori inpositum sustinuisse femur;

承受重叠在股上的大腿重量也不是羞耻;

​Illic purpureis condatur lingua labellis,

在那里,让舌头隐藏在绯红的双唇间,

​Inque modos Venerem mille figuret amor;

让爱以千种方式塑造爱欲的姿态;

25

​Illic nec voces nec verba iuvantia cessent,

在那里,既不要让声音,也不要让令人愉悦的言语停息,

​Spondaque lasciva mobilitate tremat!

让床沿伴随着放荡的摇晃而颤动!

​Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,

当你穿上内衣时,也请换上畏惧罪责的神色,

​Et pudor obscenum diffiteatur opus;

让羞耻心否认那猥亵的行径;

​Da populo, da verba4 mihi; sine nescius errem,

欺骗世人,欺骗我吧;让我一无所知地在误解中徘徊,

30

​Et liceat stulta credulitate frui!

并允许我享受这愚蠢的轻信!

​Cur totiens video mitti recipique tabellas?

为什么我总看到书简被送出又收回?

​Cur pressus prior est interiorque torus?

为什么床的外侧和内侧都被压陷了下去?

​Cur plus quam somno turbatos esse capillos

为什么我看到你的头发比睡觉时还要凌乱,

​Collaque conspicio dentis habere notam?

并注视着你的颈项上留有齿痕?

35

​Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;

你几乎把罪证直接推到了我的眼前;

​Si dubitas famae parcere, parce mihi!

如果你顾忌不到自己的名誉,就请顾忌一下我吧!

​Mens abit et morior quotiens peccasse fateris,

每当你承认犯了错,我的神智便会离去,感到死亡的痛苦,

​Perque meos artus frigida gutta fluit.

冰凉的汗珠流过我的四肢。

​Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;

那时我爱着,那时我又徒劳地恨着那不得不爱的人;

40

​Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!

那时我真想死去,但要与你一起!

​Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis

我确实绝不查问,也绝不追究你准备隐藏的事,

​Insequar, et falli muneris instar erit.

被欺骗对我而言就像是一种恩赐。

​Si tamen in media deprensa tenebere culpa,

然而,如果你不巧在过错的现场被抓了个正着,

​Et fuerint oculis probra videnda meis,

而这些丑事又不得不被我的双眼看到,

45

​Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato —

请否认我所看得清清楚楚的事——

​Concedent verbis lumina nostra tuis.

我的双眼将会向你的言语屈服。

​Prona tibi vinci cupientem vincere5 palma est,

对于想要战胜一个渴望被战胜的人的你来说,胜利是轻而易举的,

​Sit modo 'non feci!' dicere lingua memor.

只要你的舌头记住说:“我没有做!”

​Cum tibi contingat verbis superare duobus,

既然你只需用两个词就能赢得胜利,

50

​Etsi non causa, iudice vince tuo!6

即使在情理上赢不了,也在我这个你的法官面前取胜吧!

语法注6 条
  1. 3.14.1ne pecces... recuso

    动词 recuso 搭配 ne 引导的虚拟语气从句(ne pecces),意为“我不反对/不拒绝你犯错”(字面上是“我不拒绝以免你犯错”,即容许对方犯错)。

  2. 3.14.14Teque probam... esse putem

    此处虚拟语气现在时单数第一人称的 putem 承接前文的祈使语气(Sit... imitare...),表示目的或结果,译作“(如此一来)我便能认为”。

  3. 3.14.21tibi sit posuisse pudori

    此处使用了双与格结构:tibi(关系与格)与 pudori(目的/结果与格),意为“对你而言成为耻辱”。此外,完成时不定式 posuisse(以及下一行的 sustinuisse)在诗歌中常代替现在时不定式使用,并无过去时间含义。

  4. 3.14.29Da verba

    拉丁语常用俗语“verba dare”(字面意为“给话语”)意为“欺骗、蒙蔽”。

  5. 3.14.47vinci cupientem vincere

    动词 vincere(战胜/打败)的直接宾语是分词短语 vinci cupientem(渴望被击败的人),这是作者精心设计的双关语,用以表达诗人自己甘愿受骗(即被击败)的心态。

  6. 3.14.50iudice vince tuo

    夺格短语 iudice tuo 意为“在你的法官(即诗人自己)面前/依靠你的法官”。这是一个法庭隐喻,指法官(诗人)已经偏袒被告并渴望判其无罪,因此被告即使理亏(non causa)也必然能胜诉。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.14.1-3.14.50