- 底本
- Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.3.1-2.3.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
诗人劝说被阉割的看守人巴戈阿斯,既然他既无男子的欢愉,也无从军的道路,不如顺从女主人以施恩于她,并默许情人们的相爱。
Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
悲哉,你这非男非女之人,竟看守着女主人,
Mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
且无法体会维纳斯那双方交融的欢愉!
Qui primus pueris genitalia membra recidit,
那第一个割去男孩生殖器官的人,
Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
本该由他自己去承受他所造成的创伤。
Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
你本会对顺从十分温柔,并对恳求者心怀慈悲,
Si tuus in quavis praetepuisset1 amor.
只要你的爱意曾对任何女子预先燃起过些许温存。
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
你非为骏马而生,亦无益于强力的武备;
Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
战场的长枪并不适合你的右手。
Ista mares tractent; tu spes depone viriles.
那些东西且让男子去执掌吧;你当放下男儿的志向。
Sunt tibi cum domina signa ferenda2 tua.
你必须同你的女主人一起,扛起属于你的军旗。
Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
用你的恩德去填满她,愿她的恩宠对你有所裨益;
Si careas illa, quis tuus usus erit?
若你失去了她,你又有什么用武之地?
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
她亦有美貌,且正值适于欢愉的华年;
Indigna est pigro forma perire situ.
美丽不该在消极的荒废中消逝,这太不相称。
Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
纵然你被视作累赘,她本也可以欺瞒你;
Non caret effectu, quod voluere duo.
两人共同期盼的事,绝不会落空。
Aptius ut fuerit3 precibus temptasse, rogamus,
既然用恳求来试探本会更加合适,因此我们恳求,
Dum bene ponendi munera tempus habes.
趁你还拥有极好地施予恩惠的时机。
- 2.3.5esses... praetepuisset
条件从句中的 praetepuisset(虚拟式过去完成时)表示与过去事实相反的假设,而主句中的 esses(虚拟式未完成过去时)则表示与现在事实相反(或过去持续状态)的设想。
- 2.3.10signa ferenda
signa ferenda 是表示义务的动形词(gerundive),搭配施事与格 tibi。此处借用了军事术语 signa ferre(扛起军旗、行军),讽刺地暗示阉人唯一的“战场”便是侍奉女主人。
- 2.3.17ut fuerit
fuerit 为虚拟式完成时,表示过去的某种可能性(“本会是”)。此处的 ut 作解释性或原因性使用(“既然”或“正如”),用以说明诗人为何选择温和的哀求而非强迫手段。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
