- 底本
- Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.13.1-2.13.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-28
诗人向女神伊西斯和分娩女神埃勒堤亚祈祷,以挽救因私自尝试堕胎而面临生命危险的科琳娜。
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
当她鲁莽地试图打掉怀孕子宫的重担时,
In dubio vitae lassa Corinna iacet.
疲惫的科琳娜正躺在生命垂危之中。
Illa quidem clam me tantum molita pericli1
她背着我企图冒如此大的危险,确实
Ira digna mea; sed cadit ira metu.
该受我的愤怒;但我的愤怒因恐惧而消退。
Sed tamen aut ex me conceperat — aut ego credo;
然而,她怀的孩子要么是我的——要么是我如此相信;
Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
对我而言,可能发生的事往往就被视作事实。
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
伊西斯啊,你所居住的帕莱托尼乌姆和卡诺普斯的肥沃田野,
Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
以及孟菲斯和盛产椰枣的法罗斯,
Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
还有那湍急的尼罗河在宽阔的河床中奔流而下、
Per septem portus in maris exit aquas,
通过七个河口注入大海之处,
Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi —
我凭你的神铃祈求,凭那令人敬畏的阿努比斯的面容——
Sic tua sacra pius semper Osiris amet,2
愿虔诚的奥西里斯永远珍爱你的祭仪,
Pigraque labatur circa donaria serpens,
愿迟缓的蛇在神殿周围游动,
Et comes in pompa corniger Apis eat!
愿长角的阿皮斯作为游行队伍的同伴前行!——
Huc adhibe vultus, et in una parce duobus!3
请将你的目光投向这里,在一身之中拯救两人!
Nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.
因为你将赐予女主人生命,而她将赐予我生命。
Saepe tibi sedit certis operata diebus,
她经常在特定的日子里,虔诚地坐着为你效劳,
Qua cingit laurus Gallica turma tuas.
就在高卢人的队伍环绕你的月桂树的地方。
Tuque laborantes utero miserata puellas,
还有你,怜悯那些因怀胎而受苦的少女们的人,
Quarum tarda latens corpora tendit onus,
隐藏的重担使她们迟缓的身体膨胀,
Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
请温柔地降临并垂听我的祈祷,埃勒堤亚!
Digna est, quam iubeas muneris esse tui.4
她配得上让你命令她成为你恩惠的受益者。
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
我自己将身着白衣,向冒着烟的祭坛献上香火,
Ipse feram ante tuos munera vota pedes.
我自己将把许愿的礼物送到你的脚前。
Adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!'
我将加上铭文:“科琳娜获救,纳索[献此]!”
Tu modo fac titulo muneribusque locum.
你只需为铭文和礼物提供场所。
Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
然而,在如此巨大的恐惧中,如果允许提出忠告的话,
Hac tibi sit pugna dimicuisse satis!5
对你来说,在这场战斗中战斗过就已经足够了!
- 2.13.3clam me tantum molita pericli
起介词作用的副词 clam 接宾格 me,意为“背着我、瞒着我”。tantum 做 molita [est] 的宾语,并带有名词属格 pericli(periculi 的缩写)作为部分属格,表示“如此巨大的危险”。molita 是异态动词的完成时分词,此处省略了 est,用作限定动词。
- 2.13.12Sic tua sacra pius semper Osiris amet
这是在誓言或祈祷的程式化表达中由 sic 引导的愿望虚拟语气(amet),意为“(如果您应允我的祈求)愿虔诚的奥西里斯永远珍爱你的祭仪”。第13行的 labatur 和第14行的 eat 同样是这种愿望虚拟语气。
- 2.13.15in una parce duobus
阴性单数夺格的数词/形容词 una 在上下文里指代科琳娜(domina),意为“在[挽救]这一人的生命之中”。动词 parcere 支配与格(duobus),意为“宽恕/拯救两人”。正如紧接着的第16行所解释的那样,拯救科琳娜也就是拯救诗人自己的生命,因此说“两人”。
- 2.13.22Digna est, quam iubeas muneris esse tui
形容词 digna 带有关系子句,构成 dignus est qui + 虚拟语气(iubeas)的句型(特征/结果关系子句),意为“她配得上让你命令……”。子句内的 muneris esse tui 是属格作表语(领有或属性属格),表示“属于你的恩惠(即成为你拯救的对象)”。
- 2.13.28Hac tibi sit pugna dimicuisse satis
句子的主语是完成时不定式 dimicuisse(战斗完毕)。satis sit 是表示愿望或命令的虚拟语气,意为“愿这已足够”。tibi 是关系与格(“对你而言”)。hac pugna 为夺格,表示手段或地点(“在这场战斗中”)。这是诗人向科琳娜提出的忠告,恳求她以这次危险的尝试(堕胎)为限,不要再冒险。
