← 李维

自建城以来史

§9.6.1-9.6.13

钻轭受辱与罗马军抵达卡普阿

罗马军队遭受了通过轭下的耻辱,在极度绝望中抵达卡普阿,卡普阿人热切地迎接并支援了他们。然而,罗马士兵依然深陷羞耻之中,卡普阿的年轻贵族向元老院报告说,罗马人的斗志与气概似乎已被完全摧毁。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.6.1

​primi consules prope seminudi sub iugum missi, tum ut quisque gradu1 proximus erat, ita ignominiae obiectus, tum deinceps singulae legiones.

首先,执政官们几乎赤身裸体地被送入轭下,接着,每个人按照官阶的高低顺序,以此被置于耻辱之中,然后是各个军团依次通过。

§9.6.2

​circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.

武装的敌人站在周围,指责并嘲笑他们;甚至有许多人被用剑指着,如果他们因处境不公而显得过于愤怒的面容冒犯了战胜者,就会有人受伤甚至被杀。

§9.6.3

​ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus2 agmen omni morte tristior fuit.

如此通过了轭下,而且——这几乎是更令人痛苦的——是在敌人的注视下通过,当他们逃出山口时,尽管他们仿佛是从阴间被拉出来、那时才第一次见到光明,然而,对于看着如此丑陋队伍的他们来说,那光明本身比任何死亡都更加令人悲哀。

§9.6.4

​itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.

因此,尽管他们本可以在入夜前到达卡普阿,但由于对盟友的忠诚感到不确定,加之羞耻心的阻碍,他们在离卡普阿不远的路旁,将缺乏一切所需的身躯瘫倒在地上。

§9.6.5

​quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.

当这一消息传到卡普阿时,对盟友合理的同情战胜了坎帕尼亚人天生的傲慢。

§9.6.6

​confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt; ​et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.

他们立刻好心地给执政官送去了他们的徽章,给随从官送去了束棒,给士兵送去了武器、马匹、衣服和给养;当他们来到卡普阿时,元老院和全体人民都出城迎接,履行了所有合乎礼仪的、私人的和公共的款待义务。

§9.6.8

​neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:

盟友们的友善、温和的面容和宽慰的话语,不仅无法让他们说出一个字,甚至无法让他们抬起眼睛,或回望那些安慰他们的朋友:

§9.6.9

​adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.

在悲伤之外,一种羞耻感如此强烈地迫使他们逃避交谈和人们的聚会。

§9.6.10

​postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur, ​revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; ​iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus3 iugum, sub quod missi essent; ​habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit,4 Romanam virtutem ferociamque: —

第二天,从卡普阿派出的年轻贵族们,为了护送出发的罗马人到坎帕尼亚边界,返回并被召入元老院,向询问的长老们汇报说,罗马人在他们看来要悲伤得多,且精神更加沮丧:队伍行进得如此安静,几乎是一言不发;那种罗马人的天性已经崩溃,他们的斗志与武器一同被夺走;他们不对问候者回礼,不予作答,因恐惧而无人敢开口,仿佛他们的脖子上依然承载着先前被送入其下的那具轭;萨姆奈特人不仅获得了辉煌的胜利,而且获得了永久的胜利,因为他们占领的不是罗马城(如先前的高卢人那样),而是夺走了比这更具战斗力的罗马人的勇气与斗志。

语法注4 条
  1. 9.6.1gradu

    名词 gradus(官阶、阶层)的单数夺格。在此指军事或政治上的“官职级别”,通过比例结构 ut quisque gradu proximus erat, ita... 表明最接近执政官高位的人首先被置于耻辱(通过轭下)之中。

  2. 9.6.3intuentibus

    现在分词 intuens(注视、看着)的复数与格。该与格可理解为表示判断基准的“对于看着的人来说”,或修饰比较级 tristior(更悲惨的)。它表现了罗马士兵自身目睹自己丑陋队伍(deforme agmen)时的视角。

  3. 9.6.12ferentibus adhuc cervicibus

    由名词 cervix(脖子,复数形式常指颈部)的复数夺格与现在分词 ferens(承载、运送)的阴性复数夺格构成的夺格绝对结构。与 tamquam(仿佛)连用,译为“仿佛他们的脖子依然承载着”轭。

  4. 9.6.13quod multo bellicosius fuerit

    中性单数关系代名词 quod 将紧随其后的阴性名词组合 Romanam virtutem ferociamque 概括地作为中性概念来指代。动词 fuerit 使用虚拟式完成时,是因为它处于间接引语(年轻贵族们的报告)之内的从属子句中。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(3 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.6.1-9.6.13