← 李维

自建城以来史

§8.2.1-8.2.13

与萨姆奈特人续约及拉丁同盟的入侵

罗马决定与萨姆奈特人重新结盟,并不干涉其对西迪基尼人的行动。然而,西迪基尼人向拉丁人投降并与其结盟,拉丁人协同坎帕尼亚人入侵萨姆奈特领土,迫使萨姆奈特人再次向罗马求援,却只得到了模棱两可的答复。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.2.1

​cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit:

当法务官提图斯·埃米利乌斯就萨姆奈特人的要求咨询元老院,且元老院议员们议决应当恢复与他们的同盟时,法务官对萨姆奈特人答复道:

§8.2.2

​nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum Romanum stetisse, nec contradici, quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur; ​quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi, quo minus1 Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.

并非由于罗马人民的原因才未能与他们保持持久的友好,既然他们自身因自己的过错而招致的战争已感厌倦,那么也不反对重新恢复友好关系;至于西迪基尼人,没有任何阻碍去妨碍萨姆奈特人民拥有关于和平与战争的自由决定权。

§8.2.4

​foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad legati redissent. Samnites copiis iisdem, ​quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae;2

缔结同盟后,当他们返回家园时,罗马军队立即从那里撤出,并接受了一年的军饷和三个月的粮食,这是执政官为了给休战提供时间、直到使节归来而约定好的。萨姆奈特人率领着他们曾在对罗马人战争中所使用的相同军队,向西迪基尼人进军,坚信能够迅速占领敌人的城市。

§8.2.6

​tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.

随后,西迪基尼人首先开始向罗马人投降;接着,在元老院议员们因其来得太迟且纯属迫于最终无奈而予以拒绝后,投降便转向了已经自发武装起来的拉丁人。

§8.2.7

​ne Campani quidem — adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat — his se armis abstinuere.

甚至连坎帕尼亚人——对萨姆奈特人伤害的记忆如此深于对罗马人恩惠的记忆——也没有在这场军事行动中保持克制。

§8.2.8

​ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere.

由这所有民族组成的一支由拉丁人统帅的庞大军队侵入了萨姆奈特人的领土,通过掠夺造成的破坏多于通过战斗造成的破坏;尽管拉丁人在交战中处于优势,但为了避免频繁交战,他们不违心地撤离了敌人的领地。

§8.2.9

​id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati, quae hostes essent passi, precibus infimis petiere, ​ut satis ducerent Romani victoriam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuisse,3 ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent; ​Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent.

这一间隔时间给了萨姆奈特人向罗马派遣使节的机会;当他们来到元老院时,抱怨自己作为同盟国却遭受了与敌人相同的待遇,并以最谦卑的祈求请求:罗马人应当满足于从萨姆奈特人手中夺走了对坎帕尼亚和西迪基尼之敌的胜利,而不应允许他们甚至被最懦弱的民族所击败;如果拉丁人和坎帕尼亚人在罗马人民的统治之下,就应当通过命令阻止他们进入萨姆奈特领土,但如果他们拒绝服从命令,就应当用武力加以约束。

§8.2.12

​adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque, ne arcendo abalienarent:

对此给出了一个模棱两可的答复,因为罗马人耻于承认拉丁人已不在其控制之下,且担心通过阻止他们会使其疏远:

§8.2.13

​Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere, sed per deditionem in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu nolint, quieturos; in foedere Latino nihil esse, quo bellare, cum quibus ipsi velint, prohibeantur.

坎帕尼亚人的情况有所不同,他们并非通过条约而是通过投降进入保护之下的;因此,坎帕尼亚人,无论愿意与否,都将保持安静;而拉丁同盟条约中没有任何内容禁止他们与他们自己想要的人作战。

语法注3 条
  1. 8.2.2per populum Romanum stetisse, quo minus

    短语“stare per aliquem, quo minus...”是无人称惯用表达,意为“因为某人的缘故而妨碍了……,使得无法……”。在此作为受主句动词“respondit”引导的带对格的不定式短语,并受到否定词“nec”的修饰,表示“并非由于罗马人民的原因才未能保持持久的友好”。

  2. 8.2.5potiundae

    虽然动词“potior”在古典拉丁语中通常支配夺格(或属格),但此处它被用作及物动词,其动名形动词(gerundive)形式与“urbis”(属格、女性、单数)相一致。整体构成了“占领敌方城市之(希望)”的属格形容结构。

  3. 8.2.10victoriam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuisse

    此处“Samnitibus”是表示剥夺/分离的与格(dativus separationis),与表示夺取的动词“eripere”连用,表示“从萨姆奈特人(的手中)夺走(胜利)”。对格“victoriam”是“eripuisse”的直接宾语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.2.1-8.2.13