- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:7.42.1-7.42.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-25
李维提及了保民官格努基乌斯提出的平民会议决议,如禁止利息和限制兼任官职,并介绍了另一派编年史的记载,该记载称并未任命独裁官且兵变发生于罗马城内。
praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem, ne faenerare liceret; item aliis plebi scitis cautum,1 ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse.
除这些之外,我在某些史家的记载中发现,平民保民官卢基乌斯·格努基乌斯向平民会议提交了法案,规定高利放贷为非法;同样,通过其他平民会议决议也做出了规定:任何人不得在十年内担任同一官职,也不得在一年内兼任两个官职,且确实允许两位执政官皆由平民选举产生。如果这一切都被让步给平民,显然这次叛乱拥有不小的力量。
aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum,2 sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur, sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti villam, sed in aedis C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis conprehensum, ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos3 loco munito consedisse, nec ab ducibus mentionem concordiae ortam, sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam, et permixtos dextras iungere ac conplecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.
在其他编年史中则记载,既没有任命瓦莱里乌斯为独裁官,而是由执政官们处理了所有事务,那群阴谋者也不是在来到罗马之前,而是在罗马本城被行动起来武装暴动的;且在夜间遭受袭击的不是提图斯·昆克蒂乌斯的别墅,而是盖乌斯·曼利乌斯的住宅,他被阴谋者们劫持,以迫使其成为首领;他们从那里出发,在第四里程碑处一处设防的地方驻扎下来,并且和解的话题并非由将领们提起,而是突然之间,当全副武装的两军列阵前进时,彼此致意,士兵们开始混杂在一起,流着泪互相握手和拥抱;执政官们见士兵们无意战斗,被迫就重建和睦之事向元老院作了汇报。
adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter antiquos rerum auctores constat.4 et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit,5 et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
事实上,在古代历史撰写者中一致公认的是,这只不过是一场兵变,且兵变已得到平息。而关于这场兵变的传闻,以及同萨姆奈特人展开的严峻战争,使一些民族脱离了与罗马的结盟;除了长期以来已经不可靠的拉丁同盟之外,普里韦尔努姆人甚至通过突然袭击,蹂躏了罗马的邻近殖民地诺尔巴和塞提亚。
- 7.42.2item aliis plebi scitis cautum
这是由 invenio (7.42.1) 引导的间接引语的延续,cautum 后省略了 esse。无人称被动式 cautum esse 的主语是由 ne quis... neu... utique... 引导的从句。
- 7.42.3aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum
无人称句 proditum est(被记载/流传)支配着一系列充当其主语的对格与不定式从句,包括 dictatorem Valerium dictum [esse]、omnem rem actam [esse]、multitudinem... consternatam esse 以及 7.42.4-6 中的一系列不定式。
- 7.42.5profectos
分词 profectos 是对格复数阳性,指代其逻辑主语阴谋者们(coniuratos)。它构成了依赖于 proditum est 的对格与不定式结构的一部分,相当于 profectos [esse] consedisse。
- 7.42.7nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter antiquos rerum auctores constat
无人称动词 constat 的主语是对格与不定式从句 nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam [esse]。介词短语 inter antiquos rerum auctores 意为“在古代历史撰写者中”,表示他们之间达成了共识。
- 7.42.8et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit
主语由两个名词短语组成,即 et huius fama seditionis 和 et susceptum... grave bellum。动词 avertit 采用单数形式,与较近的主语(bellum)一致,或将这两种原因视为一个整体情况。
