← 李维

自建城以来史

§44.42.1-44.42.9

柏修斯的逃亡与马其顿步兵的溃灭

在皮德纳战败后,马其顿国王柏修斯和骑兵部队成功逃脱,而步兵在方阵瓦解后被逼至海边,遭受了惨烈的屠杀。罗马军团给敌人造成了巨大伤亡,而自身的损失则极小。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§44.42.1

​ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.

然而,正如步兵在各处遭到屠杀(除了那些扔掉武器逃跑的人之外),骑兵却几乎毫无损失地撤离了战场。

§44.42.2

​princeps fugae rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus.

逃跑的领头人正是国王本人。他已经带着神圣骑兵队从皮德纳奔向佩拉;科提斯和奥德里萨伊的骑兵紧随其后。

§44.42.3

​ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites.1

马其顿的其他骑兵队也保持着完整的队列撤离,因为夹在中间的步兵战线(对他们的屠杀拖延了胜利者)使[罗马人]忘记了去追击骑兵。

§44.42.4

​diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant; ​et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati,2 ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt.

漫长的时间里,方阵从正面、侧面和后方被斩杀。最后,那些从敌人手中逃脱的人,赤手空拳地向海边逃去,有些人甚至走入水中,向舰队里的人伸出双手,哀求饶命;当他们看到小舟从各艘船上纷纷驶来,以为他们是来接纳自己以俘虏而非杀死他们时,便走入更深的水中,有些人甚至游了过去。

§44.42.6

​sed cum hostiliter e scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.

但当他们遭到小舟上的人充满敌意的屠杀时,能游回去的人又游回陆地,却落入了另一种更悲惨的灾难中:因为象群被驯象员赶到岸边,将上岸的人践踏并踩碎。

§44.42.7

​facile convenit3 ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta.

显而易见,罗马人在单次战役中从未消灭过如此多的马其顿人。大约有两万人被杀;多达六千名从战场逃往皮德纳的人被活捉,另有五千名在逃亡中流散的人被俘。

§44.42.8

​ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt.

胜利者中死亡不超过一百人,其中绝大多数是佩利尼人;受伤的人则要多得多。

§44.42.9

​quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent:4 nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.

如果战斗开始得更早一些,使胜利者有充足的白昼时间进行追击,敌人的全部军队都会被歼灭;而现在,逼近的夜色既庇护了逃跑者,又使罗马人因地形陌生而迟疑追击。

语法注4 条
  1. 44.42.3inmemores fecerat sequendi equites

    "inmemores" 是 "fecerat" 的宾语补足语(修饰省略的宾语 "victores",即胜利者),支配动名词属格 "sequendi"(追击)。"equites" 是对格,作为动名词 "sequendi" 的宾语。因此,整句意为“使[胜利者]忘记了去追击骑兵”,需避免误读为“骑兵忘记了追击”。

  2. 44.42.5ad excipiendos sese venire rati

    "rati" 是异态动词 "reor"(认为)的完成分词(主格复数),修饰主句的主语(走入水中的士兵)。"venire" 构成带对格的不定式结构,其逻辑主语是前句的 "scaphas"(小舟)。"ad excipiendos sese" 是由 "ad" 引导表示目的的动形容词(gerundive)结构,意为“为了营救他们(士兵自己)”。

  3. 44.42.7facile convenit

    非人称动词 "convenit"(达成一致、公认)与副词 "facile" 连用,后接的对格不定式从句 "nunquam una acie tantum Macedonum interfectum [esse]" 作为其实质主语(主语从句)。

  4. 44.42.9deletae omnes copiae forent

    过去虚拟条件句(与过去事实相反)的归结从句。"forent" 是诗歌或历史叙述中常用的 "essent" 的替换形式,"deletae forent" 相当于被动语态过去完成时 "deletae essent"(本就会被全歼)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:44.42.1-44.42.9