← 李维

自建城以来史

§43.4.1-43.4.13

希腊诸城受虐诉状与元老院救援阿布德拉

法官在西班牙等地的宽大处理受到称赞,而卢克雷蒂乌斯和霍尔滕西乌斯在希腊的残酷战争行径在元老院遭到谴责,元老院随即派遣使节去恢复被掠夺的阿布德拉人的自由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43.4.1

* tis tantum extitit * pavorem ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint.1

*……只是出现*,那些进入营地并展示首级的人引起了极大的恐慌,以至于如果军队立即开动,营地本可以被占领。

§43.4.2

​tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem venerunt.

那时也发生了大规模的逃亡;也有人认为应该派遣使节通过恳求来请求和平;许多城邦听到这个消息后便纷纷归降。

§43.4.3

​quibus purgantibus2 sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, ​profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.

当他们为自己辩护并将罪责归咎于两个人的疯狂(这两人自愿挺身接受惩罚)时,法务官宽恕了他们,他立即出发前往其他城邦,在所有人服从命令的情况下,带着平静的军队巡视了这片不久前还因巨大的骚乱而燃烧的和平土地。

§43.4.5

​haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius3 avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.

法务官的这种宽厚,使他得以在不流血的情况下征服了一个最凶悍的部族,这让平民和元老院议员们感到格外高兴,因为执政官利基尼乌斯和法务官卢克雷蒂乌斯在希腊进行的战争要残酷和贪婪得多。

§43.4.6

​Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret.

护民官们在集会上不断抨击缺席的卢克雷蒂乌斯,尽管他被以公务在身为由允许缺席;但当时即使是邻近的事情也是如此不为人所知,以至于他当时正在自己安提乌姆的领地上,用战利品将洛拉基纳河的水引到安提乌姆。

§43.4.7

​id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit.

据说他以十三万阿斯的价格承包了那项工程;他还用战利品中的画像装饰了阿斯克勒庇俄斯的神殿。

§43.4.8

​invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:

阿布德拉的使节们在元老院议事堂前哭诉,抱怨他们的城镇被霍尔滕西乌斯攻陷并劫掠,从而将怨恨和恶名从卢克雷蒂乌斯身上转嫁到了他的继任者霍尔滕西乌斯身上:

§43.4.9

​causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos.

即城邦毁灭的原因在于,当他要求十万银币和五万摩狄麦子时,他们请求给予时间,以便就此事向执政官霍斯蒂利乌斯和罗马派遣使节。

§43.4.10

​vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse.4

他们几乎还没到达执政官那里,就听说城镇已被攻陷,首领们被斩首,其余的人被当作奴隶卖掉。

§43.4.11

​indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt.

元老院认为此事极其不公,便对阿布德拉人做出了与前一年对科罗奈亚人相同的决议,并命令法务官昆图斯·麦尼乌斯在集会上面前宣布同样的内容。

§43.4.12

​et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi.

两位使节盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯和塞克斯图斯·尤利乌斯·凯撒被派去恢复阿布德拉人的自由。

§43.4.13

​iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aecum censere.

他们被授命通知执政官霍斯蒂利乌斯和法务官霍尔滕西乌斯:元老院认为对阿布德拉人发动的是一场非正义战争,并认为应当搜寻所有处于奴隶状态的人并恢复其自由。

语法注4 条
  1. 43.4.1potuerint

    在结果从句(ut 从句)中,尽管主句动词是历史时态(fecerunt),但这里使用了虚拟式完成时。这种用法用于强调在某种条件下“实际上本可以……”的虚拟语气结论(过去反事实条件句的归结从句)。

  2. 43.4.3quibus purgantibus

    使用关系代词连接(quibus)的独立夺格结构。以先前句中提及的“civitates”为先行词,作为对情况的说明,并起到连接上下文的作用。

  3. 43.4.5eo gratior ... quo crudelius

    表示程度或比例的相关结构。'eo' 和 'quo' 伴随着比较级或比较副词(gratior 和 crudelius),构成“越是……就越是……”的意思。

  4. 43.4.10sub corona venisse

    罗马习语,意为“作为奴隶被卖掉”。该表达源于战争俘虏在被拍卖时头上戴着花冠(corona)的军事习俗。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 4 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.4.1-43.4.13