- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.12.1-40.12.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-11
在珀尔修斯结束发言后,德米特里乌斯流泪开始自辩。他指出兄长指控中的种自我矛盾之处,并力证自己的清白。
Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset.
在珀尔修斯结束发言后,在场者的目光都投向了德米特里乌斯,仿佛他马上就要作出回应一般。
deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent,1 atque ita orsus est.
随后是长久的沉默,因为众人皆能看出他泪流满面,无法开口。最后,在众人的催促下,不得不说的主客观形势终于战胜了他的悲痛,他便这样开始了。
“omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
“父亲,告发者已经预先夺走了此前所有属于被告的救助手段。他用旨在置人于死地的虚假眼泪,使我真实的眼泪在您眼中显得可疑。
cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur,2 ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.
虽然他自己自打我从罗马返回以来,就通过与部下的秘密谈话日夜设设谋,却反而将我装扮成不仅是一个阴谋者,更是一个昭彰的强盗和刺客。
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam.
他用他自己的危险来恐吓您,以便通过您这位同样的人,加速迫害他无辜的兄弟。他说他在世上任何地方都没有退路,好让我甚至在您这里也得不到任何留存的希望。
circumventum, solum, inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret?
他用对外部恩宠的嫉恨,来加重我这个被围困、孤立无援者的负担——而这种恩宠非但无益,反而有害。现在,他将今晚的罪名与对我生平的其他指责混为一谈,这该是多么具有告发者的手段啊!这不就是为了让这桩罪案(您很快就会知道其真相究竟如何)因我平生的其他行径而显得可疑,同时用今晚这虚构和捏造的论据,来支撑起对我抱负、意图和计划的那些空洞指责吗?
simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta.
同时,他也力图让这次指控显得非常突然且毫无准备,毕竟它确实是因今晚的恐惧和突发混乱而产生的。
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:3
然而珀尔修斯,如果我真的是父亲和王国的叛徒,如果我曾与罗马人、以及父亲的其他敌人勾结设谋,那就不该等待今晚的这个故事,而应该在此之前就指控我犯有叛国罪:
si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quaereretur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses.
如果除开今晚之事,那项指控本来就是空洞的,且只会暴露出你对我的嫉恨而非我的罪行,那么在今天,它也应该要么被忽略,要么被推迟到另一个时间,以便就其本身进行调查:究竟是我对你设下了阴谋,还是你对我设下了阴谋——这确实是一种前所未有的、奇特的仇恨。
ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam.
然而,在这突如其来的混乱中,我将尽我所能,把我被你混淆的事情分离开来,并揭示今晚的阴谋究竟是你的还是我的。
occidendi sui4 consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse?
他企图让人觉得我曾密谋杀害他,也就是说,通过除掉长兄——根据万民法、马其顿人习俗,乃至按他所说根据您的决定,王位本将属于他——好让我这个弟弟来继承那个被我杀害的人的位置。那么,他演讲的另一部分又是什么意思呢,他在其中声称我巴结罗马人,并因对他们的信任而产生了继承王位的希望?
nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?
因为,如果我既相信罗马人拥有如此巨大的力量,能将他们想要的任何人安插为马其顿国王,又对自己在他们那里的受宠程度如此自信,那我又何需犯下弑亲之罪呢?
an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem?
难道是为了让我戴上因杀害兄弟而染血的王冠吗?是为了让我遭到那些人的憎恶和唾弃吗?——如果我恰好在他们那里享有因真实或至少是伪装的正直而赢得的青睐的话。
nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.
除非您相信,提图斯·昆克蒂乌斯——您现在指责我受其指示和建议支配的人,尽管他自己与其兄弟相处时表现出了极大的手足情深——会是我杀害兄弟的唆使者。
idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit:
同样是这个人,他不仅罗列了罗马人的青睐,还罗列了马其顿人的判断以及几乎所有神明和世人的共识,正是因为这一切,他才相信自己在竞争中无法与我匹敌。
idem, tamquam aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat.
同样是这个人,却指控我仿佛在所有其他事情上都居于劣势,因而逃向犯罪这最后的希望。
vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
您是否希望将这次审理的原则定为:我们两人中,谁害怕对方显得更配得上王位,谁就被判定为制定了除掉兄弟的计划?”
- 40.12.2cum dicere iuberent
虚拟式未完成过去时 iuberent 的主语在上下文上是在场者(eorum, qui aderant,包括国王腓力)。不定式 dicere 的逻辑主语是德米特里乌斯本人,在此省略。
- 40.12.4cum ipse ... insidietur
带有现在时虚拟式 insidietur 的 cum 从句与主句的直陈式现在时 induit 结合,表示对照或让步(“当他自己……谋划时”),凸显了珀尔修斯自身的阴谋活动与对德米特里乌斯的诬陷之间的反差。
- 40.12.9oportuit ... non exspectatam fabulam esse ... sed proditionis me ante accusatum
受非人称动词过去时 oportuit(“本应该”)支配的一连串“宾格加不定式”(AcI)结构。exspectatam [esse](被动完成不定式)和 me ... accusatum [esse](被动完成不定式)均作为主语。在第10节中,praetermitti 和 differri 同样作为其补足成分受 oportuit 支配。
- 40.12.13occidendi sui
动形容词 occidendi 与反身代词属格 sui(此处为单数)的结合。sui 指向主句的主语珀尔修斯(vult 的主语),作为宾格性属格,意为“杀害他(珀尔修斯)”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
