← 李维

自建城以来史

§38.44.1-38.44.11

关于安布拉基亚的元老院决议与曼利乌斯请求凯旋式

埃米利乌斯利用弗拉米尼乌斯不在场的机会,通过了有利于美塞拉基亚人的决议。随后,前执政官曼利乌斯返回罗马并请求举行凯旋式,但他的十位使节中的大多数人表示反对。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§38.44.1

​Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret,1 certamine consulum biduum absumptum est; ​nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.

埃米利乌斯指责其敌手狡猾的恶意仿佛人人皆知,并声称他将通过拖延来消耗时间,以免在敌对执政官任内返回罗马,因此执政官之间的争论耗费了两天时间;在弗拉米尼乌斯在场的情况下,似乎无法做出任何决议。

§38.44.3

​captata occasio est, Cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ​ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;2 ​signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, Cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri,3 et quod ii censuissent, fieri.

机会被抓住了,当时弗拉米尼乌斯恰好因病缺席,在埃米利乌斯的提议下,元老院通过了一项决议:将所有财产归还给安布拉基亚人;他们应当享有自由并使用自己的法律;只要罗马人和拉丁名字的盟友免税,他们就可以在陆地和海上征收他们想要的港口税;至于他们控诉被从神圣庙宇中夺走的雕像和其他装饰物,决定等马尔库斯·富尔维乌斯返回罗马后,提交给祭司团讨论,并按照他们的决定执行。

§38.44.6

​neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.

执政官对此仍不满足,后来在人员稀少的情况下,又追加了一项元老院决议,认为安布拉基亚不应被视为被武力攻占。

§38.44.7

​supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.

随后,根据十人委员会的法令,由于严重的瘟疫正在蹂躏城市和田野,为人民的健康举行了为期三天的祈祷仪式。

§38.44.8

​Latinae inde fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.

随后举行了拉丁节。执政官们摆脱了这些宗教事务,并在完成征兵后——因为两人都更愿意使用新兵——出发前往行省,并遣散了所有的老兵。

§38.44.9

​post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui Cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, ​et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, ​contradixerunt pars maior decem legatorum,4 qui Cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.

执政官出发后,前执政官格奈乌斯·曼利乌斯来到罗马;当法务官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在贝罗纳神庙为他安排了元老院会见,且他本人在陈述了自己的功绩后,要求为此向不朽的神明表示敬意,并允许他举行凯旋式进入城市时,曾与他在一起的十位使节中的大多数人表示反对,尤其是卢基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥和卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯。

语法注4 条
  1. 38.44.1ne consule inimico Romam veniret

    伴随无现在分词夺格独立结构(consule inimico,由名词加形容词构成)的否定目的从句。表示“以免他(富尔维乌斯)在敌对者担任执政官期间(即埃米利乌斯任期内)回到罗马”。

  2. 38.44.4dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent

    带有虚拟语气(essent)的连词 dum 引导限制性条件从句(“只要……”、“在……的条件下”)。代词属格 eorum 指代前文的 portoria(港口税),受形容词 immunes(“免除……”)支配。

  3. 38.44.5placere ad collegium pontificum referri

    承接交代元老院决议内容的 ut 从句,转入间接引语(对格与不定式结构)的主句。被动不定式 referri 与 fieri 作为无宾格不定式 placere(“决定……”)的实际主语起作用。

  4. 38.44.11contradixerunt pars maior decem legatorum

    一种“依意一致”(synesis)的现象:主语 pars maior 在语法上是单数名词,但动词却使用了复数形式 contradixerunt,这是因为其在意义上指代复数概念(十位使节中的大多数人)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.44.1-38.44.11