- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.50.1-34.50.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-08
希腊人为昆克蒂乌斯慈父般的告别演说而感动落泪,并承诺寻找并归还沦为奴隶的罗马公民以示感激。随后,罗马守备队撤出阿克罗科林斯,昆克蒂乌斯着手准备军队返回意大利。
has velut parentis voces cum audirent, manare1 omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent2 dicentem.
当他们听到这些犹如父亲般的话语时,所有人都流下了喜悦的泪水,以至于连说话的昆克蒂乌斯自己也因感动而呜咽。
paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios,3 ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
在片刻之间,人们纷纷赞同他的话,并互相告诫要将这些如同神谕般传达的话语铭记在胸怀与心灵深处。
silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; ne ipsis quidem honestum esse4 in liberata terra liberatores eius servire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
随后,全场安静下来,他请求他们搜寻在他们当中处于奴役状态的罗马公民,并在两个月内送到他在色萨利的地方;因为在一片获得解放的土地上,其解放者却沦为奴隶,这即使对他们自己而言也是不体面的。所有人齐声欢呼,表示除了其他事情外,特别为此感谢他,因为他们被提醒去履行如此虔敬且必要的义务。
ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal cum ab suis non redimerentur, venum dederat.
在布匿战争中被俘的人数极其庞大,由于他们未被自己人赎回,汉尼拔便将他们变卖为奴。
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse,5 cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit.
波利比乌斯记载,当他们将归还给主人的每人赎金定为五百第纳里乌斯时,这件事让阿卡亚人花费了一百塔兰同,这可以作为他们人数众多的证据;因为按照这个比例,仅阿卡亚就有一千二百人。
adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.
现在按比例推算,整个希腊很可能拥有多少这样的人。
nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt6 praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire.
会议尚未散会,他们回头便看见守备队正从阿克罗科林斯下来,直接被带往城门并离去。
quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem, qua venerat, via Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri; inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit, ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
将领跟随在他们的队伍后面,全体民众随行护送,欢呼他为救星和解放者,在向他们致意并遣散他们之后,他沿着来时的同一条路回到了埃拉提亚。随后,他派遣副将阿庇乌斯·克劳狄乌斯率领全部军队出发。他命令其穿过色萨利和伊庇鲁斯进军至奥里库姆,并在那里等候他;因为他打算从那里将军队运送回意大利。他还写信给他的兄弟、副将兼舰队司令卢修斯·昆克蒂乌斯,让其从希腊的所有海岸将运输船集中到同一地点。
- 34.50.1manare
历史不定式,相当于未完成过去时直陈式(manabant),用于生动地描写泪水涌出的情景。
- 34.50.1confunderent
ut 引导的结果从句中的虚拟式未完成过去时。其主语是 lacrimae(泪水),dicentem 是修饰宾格 ipsum(正在说话的昆克蒂乌斯本人)的现在分词。
- 34.50.2monentiumque aliorum alios
属格分词 monentium 与 approbantium 并列,共同修饰 fremitus(嘈杂声)。aliorum alios 表示相互关系(“一些人告诫另一些人”),并引导 ut 从句。
- 34.50.4ne ipsis quidem honestum esse
间接引语中的宾格加不定式结构,说明请求(petiit)的原因。不定式短语 liberatores eius servire(其解放者沦为奴隶)作主语,honestum 为谓语形容词。
- 34.50.6centum talentis eam rem Achaeis stetisse
动词 stare 与价格夺格(centum talentis)和利害与格(Achaeis)连用,表示“花费、值(多少钱)”。
- 34.50.8nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt
典型的“倒装 cum”(cum inversum)句式,主句使用过去完成时(dimissus erat),而 cum 从句则使用直陈式现在时(历史现在时 respiciunt),用以强调突发和意料之外的事情。
