← 李维

自建城以来史

§34.49.1-34.49.11

承诺罗马撤军与维护自由的告诫

昆克蒂乌斯向希腊诸城邦的代表解释了为何允许斯巴达僭主纳比斯存活,并通过承诺罗马军队的彻底撤离来消除埃托利亚人的怀疑,同时告诫希腊人要明智地维护自由并避免内讧。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34.49.1

​nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset,1 fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse; ​nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, ​quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset,2 remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit, ​proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse; ​Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, ​qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.

昆克蒂乌斯并非不知道人们的这种心理状态,他承认,如果能在不毁灭拉刻代蒙的情况下做到这一点,那么与僭主讲和的话题本是不该传入他们耳中的;但如今,既然除了毁灭这座最重要的城邦之外无法将其铲除,那么让一个被削弱、几乎所有害人能力都被剥夺的僭主留存下来,似乎也比听任城邦在比其所能承受的更为猛烈的疗法中消亡、并在争取自由的斗争本身中毁灭要好。在对过去的回顾之后,他接着说道:他打算启程前往意大利,并撤走全部军队;他们将在十天之内听到德米特里阿斯和哈尔基斯的守备队撤走的消息,并且他将当着他们的面立即将空无一人的阿克罗科林斯移交给阿卡亚人,以便让所有人知道,撒谎的习惯究竟是属于罗马人还是埃托利亚人——后者曾散布流言,称罗马人民不配被托付自由,罗马人不过是取代马其顿人成为新的主人。

§34.49.7

​sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse;3 reliquas civitates monere,4 ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, ​quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam, et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem esse.

然而,对那些人来说,无论是他们所说的还是所做的,都从未有过任何顾忌;他告诫其余的城邦,要根据行动而不是言辞来衡量和理解朋友,从而明白谁是值得信任的,谁是需要防范的。他们应当适度地使用自由;适度的自由对个人和城邦都是有益的,而过度的自由不仅对他人是沉重的负担,对拥有它的人来说也是毁灭性的。

§34.49.9

​concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientis nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore; ​discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applicet quam civi cedat.

在各城邦中,领袖和各阶层之间应当互相协商以求和睦,所有城邦应当为了共同的利益而努力。面对团结一致的人,任何国王或僭主都不会足够强大;不和与内讧为图谋不轨者提供了所有便利,因为在内部斗争中处于劣势的一方,宁愿依附于外部力量,也不愿向同胞市民让步。

§34.49.11

​alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

他们应当用自己的悉心照料去守护和保持这由异国武力赢得、由异国信义归还的自由,以便让罗马人民知道,自由是赋予了配得上它的人,而他们的恩赐也得到了妥善的托付。

语法注4 条
  1. 34.49.1si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset

    针对过去事实的虚拟语气条件从句(虚拟式过去完成时 potuisset)。主句处于间接引语中(对格加不定式结构 mentionem ... non fuisse),原本的直陈式过去完成时(或 fuerat/fuisset)在此转为了不定式。

  2. 34.49.3vehementioribus, quam quae pati posset

    比较级 vehementioribus 后接由关系代词 quae 引导的从句。意为“比其所能承受的更为猛烈的(疗法)”。虚拟式 posset 表示特征或比较从句中的限制。

  3. 34.49.7quicquam umquam pensi fuisse

    部分属格 pensi(形容词 pensus 的中性单数属格)依附于代词 quicquam,构成习惯表达,意为“值得考虑/重视的任何事物”。这与 nihil pensi habere/esse(不予考虑、不重视)属于同类用法。

  4. 34.49.7reliquas civitates monere

    在间接引语的语境中,monere 既可以作为以昆克蒂乌斯为主语的历史不定式,也可以作为在省略主句说话动词的情况下继续引导间接引语的不定式。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.49.1-34.49.11