← 李维

自建城以来史

§34.41.1-34.41.10

阿耳戈斯的涅墨亚竞技会与对和约的争议

阿耳戈斯因获得解放而举办涅墨亚竞技会欢迎罗马军队。然而,亚该亚人和埃托利亚人对留下纳比斯继续统治的和平条件感到不满,文中也提及了关于这场战争在野战中结束的另一种记载。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34.41.1

​laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt1 praefeceruntque ludis ipsum imperatorem.

欢欣鼓舞的城邦宣布,为了迎接罗马军队和将军的到来,举办最负盛名的节日和高贵的涅墨亚竞技会——该竞技会曾因战争的灾难而在预定日期被取消——并让将军本人主持这一运动会。

§34.41.2

​multa erant, quae gaudium cumularent: reducti cives ab Lacedaemone erant, quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; ​redierant, qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo intervallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent,2 cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum.

有许多事情使他们的喜悦倍增:那些最近被毕达哥拉斯以及此前被纳比斯掳走的公民们,已从拉刻代蒙被带回;那些在阴谋被毕达哥拉斯发现、屠杀已经开始后逃亡的人们,也已经归来;他们时隔许久再次看到了自由,以及自由的缔造者罗马人——对于罗马人而言,他们自己正是与僭主开战的原因。就在涅墨亚竞技会举行之日,传令官的声音也宣告了阿耳戈斯人的自由。

§34.41.4

​Achaeis quantum restituti Argi3 in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serva Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant; ​Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare:4 cum Philippo non ante desitum bellari, quam omnibus excederet Graeciae urbibus; tyranno relictam Lacedaemonem; ​regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exilio victuros; ​Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit.

对于亚该亚人来说,阿耳戈斯回归亚该亚共同评议会带来了多么巨大的喜悦,而被留存在奴役之中的拉刻代蒙以及紧贴其侧翼的僭主,就给他们带来了多么不纯粹的快乐;实际上,埃托利亚人在所有的会议上都在痛斥这件事:他们说,与腓力的战争直到他撤出希腊的所有城市才告结束,而拉刻代蒙却被留给了一个僭主;此外,曾留在罗马营帐中的正统国王以及其他最高贵的公民们,将要在流亡中度过余生;罗马人民则成了纳比斯专制统治的帮凶。昆克提乌斯将军队从阿耳戈斯撤回至埃拉提亚,也就是他出发前往斯巴达战争的地方。

§34.41.8

​sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant, ​sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto; ​eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.

有人记载说,僭主并不是从城里出击进行战争的,而是说他将营帐设在与罗马人相对的地方,因等待埃托利亚人的援军而迟疑了很久,最终由于罗马人袭击了他的采粮队而被迫在决战中交锋;在那场战斗中,他被击败并被夺去营帐,随后请求和平,当时已有1万4千名士兵阵亡,4千多人被俘。

语法注4 条
  1. 34.41.1laeta civitas ... indixerunt

    这是“根据意义一致”(对意一致,constructio ad sensum)的例子,单数集合名词主语 civitas 支配了复数动词 indixerunt 和 praefecerunt。

  2. 34.41.3quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent

    关系代词与格 quibus 指代罗马人,作领有与格(或关系与格),而主语代词 ipsi 指代阿耳戈斯人。该从句意为“对于他们(罗马人)而言,他们(阿耳戈斯人)自己正是与僭主开战的原因”。

  3. 34.41.4restituti Argi

    分词的支配性用法(类似于“建城以来”的 ab urbe condita 结构),意为“阿耳戈斯的复归”,而非单纯的“被恢复的阿耳戈斯”。此外,Argi 是地名阿耳戈斯(Argos)的阳性复数主格形式。

  4. 34.41.5lacerare

    历史不定式,与主格主语 Aetoli 搭配,表示未完成过去的时态色彩。随后引导的各条款均为间接引语(宾格加不定式结构),表述其痛斥的具体内容。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.41.1-34.41.10