← 李维

自建城以来史

§33.30.1-33.30.11

十人使团的抵达与对菲利普的和平条款

来自罗马的十位使节到达,确立了对菲利普的和平条款,包括希腊城邦的解放、限制军事力量与船只、以及赔款金额,并指出历史学家瓦莱里乌斯·安蒂亚斯与克劳狄乌斯的不同记载。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33.30.1

​paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ​ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum1 sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; ​deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: ​eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere,2 quid senatui et decem legatis placuisset; ​captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et navis omnis tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; ​ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; ​mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, ​dimidium pensionibus decem annorum.3 Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena,4 in praesens viginti milia pondo.

几天后,十位使节从罗马抵达,根据他们的建议,向菲利普授予了和平,条件如下:所有在欧洲和亚洲的希腊城邦都应享有自由和它们自己的法律;对于那些曾处于菲利普统治下的城邦,菲利普应在伊斯德米亚运动会之前撤出驻军,并将空置的城邦移交给罗马人;他还应撤出在亚洲的那些城邦,即埃乌罗莫斯、佩达萨、巴尔居利亚、伊亚索斯、米里纳、阿比多斯、萨索斯和佩林托斯;因为决定这些城邦也应当自由;关于基奥斯人的自由,昆克提乌斯应写信给比提尼亚国王普鲁西阿斯,告知元老院和十位使节做出了何种决定;菲利普应将俘虏和逃兵归还给罗马人,并移交除五艘船及一艘由于庞大而几乎无法操纵的皇家巨舰(该舰由十六排桨驱动)之外的所有甲板船;他拥有的武装人员不得超过五千人,且不得拥有任何大象;未经元老院命令,他不得在马其顿国境之外发动战争;他应向罗马人民支付一千塔兰同,其中一半立即付清,另一半在十年内分期支付。瓦莱里乌斯·安蒂亚斯记载,国王被课以每年四千磅银子的贡税,共计十年;克劳狄乌斯写道,三十年内每年四千二百磅,且立即支付两万磅。

§33.30.9

​idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio — novus is tum rex erat — bellum gereret.

同一作者(克劳狄乌斯)写道,条款中还特别添加了一条:菲利普不得与阿塔罗斯之子欧墨尼斯(他当时是新国王)进行战争。

§33.30.10

​in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos, ​et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum, Scyrum.

为履行这些条件,罗马人接受了人质,其中包括菲利普之子德米特里。瓦莱里乌斯·安蒂亚斯补充说,艾吉纳岛和大象被作为礼物赠送给了未在场的阿塔罗斯,罗得斯人获得了斯特拉托尼基亚和菲利普占领的其他卡里亚城市;雅典人获得了帕罗斯、因布罗斯、提洛、斯基罗斯诸岛。

语法注4 条
  1. 33.30.2earum

    为部分属格(整体属格),指代作为关系从句先行词的希腊人城邦("civitates")。

  2. 33.30.4placere... scribere

    由于所有和平条款均以间接引语呈现,此处采用了对格加不定式(AcI)结构。"placere" 为无人称动词,以 "eas... liberas esse" 为其主语;"scribere" 是以 "Quinctium" 为逻辑主语的不定式。

  3. 33.30.8pensionibus decem annorum

    表示手段或方式的夺格,意为“通过十年的分期付款”。此处省略了诸如 "solvendum esse" 的动词。

  4. 33.30.8Claudius... ducena

    对比前文的 "Valerius Antias... tradit",此处并列了另一位历史学家克劳狄乌斯(Claudius Quadrigarius)的记载。省略了诸如 "tradit" 或 "scribit" 的动词,而 "quaterna milia pondo et ducena"(4200磅)是表示对国王课税数额的对格。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.30.1-33.30.11