← 李维

自建城以来史

§33.29.1-33.29.12

波奥蒂亚针对罗马士兵的袭击与昆克提乌斯的报复

由于波奥蒂亚地区针对罗马士兵的游击式杀戮不断升级,罗马将领昆克提乌斯发起军事行动,要求交出凶手并赔偿罚金,最终在阿凯亚人的调停下以减少罚金换取了和平。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33.29.1

​efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnis ad execrabile odium Romanorum, credentis1 non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant; ​proximum bello quod erat,2 in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantis usus excipiebant.

这起谋杀激起了底比斯人和所有波奥蒂亚人对罗马人的刻骨仇恨,因为他们相信,该部族的领袖泽乌克西普斯是在罗马将领的授意下策划了这起罪行。但要发动反叛,他们既没有实力也没有领袖;于是他们转向了最接近战争的手段——强盗行径。他们开始袭击士兵,有的在宿营处,有的则是因各种往来事务在冬营地周围游荡。

§33.29.3

​quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; ​postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.

有的人在路上直接被埋伏者拖入广为人知的藏身处杀死,还有一部分人被骗到人迹罕至的旅馆中杀害;到了后期,这些恶行不仅源于仇恨,更源于对掠夺物的贪婪,因为士兵们在往来时通常为了经商而在腰带里装有银币。

§33.29.5

​cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi3 castris miles.

起初只有少数人失踪,随后失踪人数与日俱增,整个波奥蒂亚开始臭名昭著,士兵们走出营门时比在敌国领土上还要提心吊胆。

§33.29.6

​tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.

于是昆克提乌斯派遣使节到各城邦调查强盗事件。在科帕伊斯湖周围发现了极多被杀者的尸体;在那里,从泥中挖出和从湖水中捞出的尸体上都绑着石头或双耳罐,以便靠重力沉入深处;此外还发现许多罪行是在阿克莱菲亚和科罗内亚犯下的。

§33.29.7

​Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus — tot enim interempti erant — quingenta talenta Boeotos conferre.

昆克提乌斯起初命令将罪犯移交给他,并要求波奥蒂亚人交纳五百塔兰同,作为对死去的五百名士兵的赔偿——因为确实有这么多人被杀。

§33.29.8

​quorum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se4 bello persecuturum Boeotos, ​et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo diversa agmina iere.

当这两项要求均未实现,且各城邦仅在口头上辩解称没有任何行动是出于公意时,他向雅典和阿凯亚派遣了使节,向盟友表明他将以正义和神圣的战争讨伐波奥蒂亚人。随后,他命令阿庇乌斯·克劳狄乌斯率领部分军队前往阿克莱菲亚,而他自己则率领另一部分军队包围了科罗内亚。在此之前,他已经摧毁了从埃拉提亚出发的两路军队所经过的田野。

§33.29.10

​hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt.

波奥蒂亚人被这一灾难所震慑,当到处都充斥着恐慌和逃亡时,他们派遣了使节。当这些使节未被允许进入营地时,阿凯亚人和雅典人赶到了。

§33.29.11

​plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia, ni impetrassent5 pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant.

阿凯亚人在求情时拥有更大的影响力,因为他们已经决定,如果不能为波奥蒂亚人争取到和平,他们也将同时加入战争。

§33.29.12

​per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.

通过阿凯亚人的斡旋,波奥蒂亚人也获得了接近并与罗马人交涉的机会。在命令他们交出罪犯并以罚金名义交纳三十塔兰同之后,和平得以达成,围攻也随之撤销。

语法注5 条
  1. 33.29.1credentis

    这是宾格复数 credentes 的古体拼写,作为现在分词修饰前面的 Thebanos Boeotosque omnis。它引导宾格加不定式结构 Zeuxippum ... conscisse。

  2. 33.29.2proximum bello quod erat

    关系代词 quod 指代 latrocinium(强盗行径)。“最接近战争的手段”指的是在没有实力进行正规战争的情况下,他们所诉诸的游击式伏击。

  3. 33.29.5egredi

    该不定式与前半句 infamis esse Boeotia omnis coepit 共用动词 coepit,构成了 miles [coepit] egredi(士兵开始外出)的省略结构。

  4. 33.29.8se

    不定式从句中的宾格 se 是反身代词,指代主句的主语昆克提乌斯。socios 是 testarentur 的间接宾语,而 Boeotos 是 persecuturum 的直接宾语。

  5. 33.29.11ni impetrassent

    ni 是 nisi 的缩写形式。虚拟式过去完成时表示过去时间里的假设(如果未能争取到),作为主句过去完成时 decreverant(他们已经决定)的从属条件。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.29.1-33.29.12