← 李维

自建城以来史

§33.12.1-33.12.13

盟军会议与关于保留马其顿王位的争论

昆克蒂乌斯召集盟友商讨与腓力的和平条件。埃托利亚人主张彻底铲除马其顿王权,但昆克蒂乌斯予以拒绝,并援引了罗马宽待败者的传统,以及马其顿灭亡后北方蛮族入侵的危险。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33.12.1

​indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios; ​rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam pacem esse, ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque1 esset.

给敌人规定了十五天的停战协定,并安排了与国王本人的会谈;在会谈时间到来之前,他召集盟友举行会议;他提出应当提出怎样的和平条件。阿塔马尼亚人的国王阿米南德用寥寥数语表达了自己的意见:和平应当这样缔结,使得希腊即使在罗马人缺席的情况下,也有足够的力量同时维护和平与自由。

§33.12.3

​Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere, ​quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso;2 quae utraque proclivia esse, si fortuna uti vellet.

埃托利亚人的发言更为严厉,他们作了简短的开场白,说罗马将军做得又对又有条理,因为他同那些在战争中作为盟友的人共同商讨和平计划;但他若相信,除非将腓力杀死或驱逐出王国,否则他能给罗马人留下足够稳固的和平,或给希腊留下足够稳固的自由,那他就在整件事上完全错了;如果他愿意利用好运,这两件事都是轻而易举的。

§33.12.5

​ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.

对此,昆克蒂乌斯说,埃托利亚人发表的意见既没有考虑到罗马人的习惯,也与他们自身不相协调。

§33.12.6

​et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de condictionibus pacis semper, ​non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.

因为他们在之前所有的会议和会谈中,总是讨论和平的条件,而从未主张要进行到彻底消灭为止的战争,并且罗马人除了宽恕被征服者的极古老传统外,还通过给予汉尼拔和迦太基人和平,提供了宽大处理的杰出例证。

§33.12.8

​omittere se Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse.

他说,他把迦太基人放在一边不谈;与腓力本人进行过多少次会谈?而从未讨论过要他退位。

§33.12.9

​an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum3 maximum habere.

难道因为他在战斗中战败,这就成了一场不可调和的战争吗?与武装的敌人必须以敌对的心态交锋;但对待被征服者,最温和的心灵才是最伟大的。

§33.12.10

​libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, ​in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.4

马其顿的国王们似乎对希腊的自由构成了沉重负担;如果这个王国和民族被消除,那么色雷斯人、伊利里亚人,接着是高卢人,这些凶悍而不驯服的民族,就会涌入马其顿和希腊。他们不要通过扫除每一个最近的障碍,反而为更大、更严重的威胁开辟通往自己的道路。

§33.12.12

​interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est.

随后,埃托利亚人的长官法涅阿斯插话,并断言如果腓力在那个时候逃脱,他很快就会进行更严重的叛乱。对此,昆克蒂乌斯说:“在需要商议的时候,停止喧哗。

§33.12.13

​non iis condictionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.”

国王不会被允许他重新发动战争的条件所束缚。”

语法注4 条
  1. 33.12.2tuendae simul pacis libertatisque

    tuendae... pacis libertatisque 是属格的动形容词(动名词形容词化)结构,修饰形容词 potens,表示“同时维护和平与自由的能力”。

  2. 33.12.4nisi Philippo aut occiso aut regno pulso

    Philippo aut occiso aut regno pulso 是由连词 nisi 引导的夺格绝对结构,表示条件:“除非腓力被杀或被驱逐出王国”。

  3. 33.12.9mitissimum quemque animum

    mitissimum quemque animum 中 quisque 与最高级形容词 mitissimum 及名词 animum 结合,意为“每一个最温和的心灵”或“最温和的心灵”,在主动词为不定式的间接引语中作主语。

  4. 33.12.11ne proxima quaeque amoliendo ... aditum ad se facerent

    由连词 ne 引导的虚拟式未完成过去时 facerent 表示间接引语中的命令或劝告(“免得他们……”)。此外,proxima quaeque(每一个最近的事物)是 quisque 与最高级的结合,指“眼前的障碍”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.12.1-33.12.13