- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.10.1-33.10.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
腓力在意识到战败后逃跑,而昆克蒂乌斯试图宽恕表示投降的马其顿士兵,但由于混乱导致了屠杀。作者列举了不同历史学家关于伤亡和俘虏人数的异说,并指出自己采用了更为可靠的波利比乌斯的记载。
Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset; deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.
腓力首先率领少数步兵和骑兵占领了一座在群山中较高的山丘,以便观察己方左翼的命运如何;随后,当他注意到溃散的逃亡,以及周围所有的山脊都因军旗和武器而闪耀时,他自己也于那时退出了战场。
Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat.
昆克蒂乌斯在追击退兵时,突然因为看到马其顿人竖起长枪,由于不确定他们意欲何为,且因这一新奇的情况而让军旗暂停了片刻;接着,当他得知这是马其顿人表示投降的习俗时,他本有意宽恕这些战败者。
ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet,1 impetus in eos est factus, et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.
然而,那些不了解敌军已放弃战斗以及将军意图的士兵向他们发起了冲锋,在最前面的人被砍杀后,其余的人四散逃跑。
rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui proelio superessent.2 Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt; ea magna iam ex parte direpta ab Aetolis inveniunt.
国王全速奔逃,前往坦佩。他在冈诺伊停留了一天,以接纳可能在战斗中幸存下来的人。胜利的罗马人怀着对战利品的期待冲进敌军营地,却发现那里的大部分财物已被埃托利亚人劫掠一空。
caesa eo die octo milia hostium, quinque capta. ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. si Valerio qui credat3 omnium rerum inmodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta — ibi modestius mendacium est —
当天敌军有八千人被杀,五千人被俘。胜利者中约有七百人阵亡。如果有人相信那位无节制地夸大一切数量的瓦莱里乌斯,那么当天敌军有四万人被杀;而被俘者——那里的谎言还算比较温和——
quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.
为五千七百人,军旗二百四十九面。克劳狄乌斯也记载敌军被杀三万二千人,被俘四千三百人。
nos non minimo potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.
我们并不是因为数字最小才特意相信它,而是追随了波利比乌斯,他不仅在所有罗马事务上,尤其是在希腊所发生的事情上,都是一位可靠的史家。
- 33.10.5ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet
形容词 ignaris(与 militibus 一致)支配了带对格不定式从句 omissam [esse] pugnam 以及间接疑问句 quid imperator vellet。虽然 ignarus 通常支配属格,但在此处它具有动词性,直接引导这些名词性从句。
- 33.10.6ad excipiendos, si qui proelio superessent
ad excipiendos 是由 ad 引导的表示目的的动形容词短语。其修饰的代词(如 eos)被省略了,而后面的条件从句 si qui ... superessent(如果有幸存者)在实际上起到了限定和补充这个被省略的先行词的作用。
- 33.10.8si Valerio qui credat
条件从句中的动词 credat 使用了现在虚拟式,表示潜在或假设的条件(“如果有人相信”)。与之相反,主句使用了直说式完成时 sunt caesa,用以将史料中的声称作为陈述的事实来报道,从而导致了语式的语意不对称。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
