- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:32.18.1-32.18.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
执政官放弃了对阿特拉克斯的围攻,选择福基斯的安提基拉作为冬营地,并以此为基地相继攻占和招降了福基斯的各个城镇,而埃拉提亚则进行了抵抗。
cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
由于几乎没有取得任何进展,执政官绝不以平和的心态容忍人们对双方士兵和武器类型进行比较。同时,他既看不见短期内攻克城市的希望,也看不出在远离大海且因战争灾难而荒废的地方冬营有什么可行的方法。
itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa,1 quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.
因此,在放弃包围之后,因为在整个阿卡纳尼亚和埃托利亚的海岸线上没有一个港口,能同时既容纳为军队运送给养的所有运输船,又为各军团提供冬营的住所,位于福基斯、面向科林斯湾的安提基拉,似乎最适合这一目的,因为它距离色萨利和敌人的领地不远,且对面是隔着狭窄海域的伯罗奔尼撒,背后有埃托利亚和阿卡纳尼亚,两侧则是洛克里斯和波奥蒂亚。
Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae.
在第一次冲击中,他未经战斗就占领了福基斯的法诺泰亚。安提基拉在围攻中没有造成太多的延误。随后,安布里苏斯和休安波利斯被收复。
Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.
达乌利斯由于坐落在高耸的山丘上,既不能用梯子也不能用攻城工事来攻克。
lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus2 adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.
通过用投射武器骚扰守军,当诱使他们出击时,轮流退却与追击,并进行无决定性结果的轻微交锋,使他们陷入了如此疏忽和轻蔑的境地,以至于罗马人与退却者混在一起冲进了大门。
et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt. Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur3 aut ducem aut exercitum Romanum.
福基斯其他一些无名的小城堡也更多地是由于恐惧而非武力降服。埃拉提亚关闭了大门,而且看起来,除非受到武力强迫,否则他们不打算在城墙内接纳罗马将军或其军队。
- 32.18.4Anticyra ... visa
省略了 'est' (visa est) 的主节动词,以 'Anticyra' 为主语。它作为夺格绝对结构 'relicta obsidione' 和原因从句 'quia' 之后的主句。'visa' 作为被动动词,意为‘显现’或‘似乎’。
- 32.18.8eo neglegentiae et contemptus
副词 'eo'(达到如此程度)支配部分属格 'neglegentiae' 和 'contemptus',并与后文引导结果的 'ut' 从句相呼应。
- 32.18.9recepturi... videbantur
主格不定式(NCI)结构,其中省略了 'esse' 的将来分词 'recepturi' 充当系动词/被动动词 'videbantur'(他们似乎)的补足语,表示意图。
