← 李维

自建城以来史

§31.12.1-31.12.10

洛克里神殿遭劫的调查与消除凶兆的禳解

关于洛克里普罗塞耳皮娜神殿遭掠夺事件进行调查与赎罪的决定,以及为平息各地报告的各种异兆而举行的宗教仪式(包括吟唱赞美诗)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31.12.1

​litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam,1 nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla extare.

随后,在元老院宣读了负责布鲁提乌姆行省的法务官昆图斯·米努基乌斯的信件:在洛克里的普罗塞耳皮娜宝库中,有人在夜间秘密盗走了钱财,且没有任何痕迹表明谁是这一罪行的策划者。

§31.12.2

​indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis,2 et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.

元老院极其愤怒地感到神圣冒犯行为从未停止,甚至连普莱米尼乌斯这个如此明显且最近的罪行与惩罚并存的先例,也未能震慑住人们。

§31.12.3

​C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad praetorem in Bruttios scriberet senatui placere, quaestionem de expilatis thensauris eodem exemplo haberi, quo M. ​Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, reponi; si quo minus3 inventum foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri.

执政官盖乌斯·奥雷利乌斯被赋予任务,写信给布鲁提乌姆的法务官,传达元老院的决定,即对遭到掠夺的宝库进行调查,其方式应与三年前法务官马尔克斯·蓬波尼乌斯所采用的方式相同;凡是找到的钱财,都应归还原处;如果找到的不足,则予以补足,并且如果认为合适,应按照祭司团此前决议的方式举行赎罪祭祀。

§31.12.5

​curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt.4 in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, ​Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; ​Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus.

对赎罪该神殿被亵渎之事的关注,因大约在同一时间在多处报告的异兆而更加高涨。在卢卡尼亚人那里,人们报告说天空曾燃烧起来;在普里韦尔努姆,即使在晴天,整天太阳也呈红色;在拉努维乌姆的救主朱诺神殿中,夜间传出了巨大的声响。在多处已经开始报告动物生下畸形幼仔:在萨宾人中,生下了一个性别不明的婴儿,不知是男是女,还发现另一个十六岁的人同样性别模糊;在弗鲁西诺,生下了一只长着猪头的小羊;在西努埃萨,生下了一只长着人头的小猪;在卢卡尼亚的公有地上,生下了一匹长着五只脚的小马。

§31.12.8

​foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae5 visa; ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.

这一切都被视为丑恶而畸形的,是自然界迷失方向而产生异类的表现;在所有这些之中,半阴阳人最被嫌恶,并被命令立即抛入大海,正如最近在盖乌斯·克劳狄乌斯和马尔克斯·利维乌斯担任执政官期间,带有类似异兆的婴儿被抛弃一样。

§31.12.9

​nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime secundum id prodigium factae essent, imperarunt. carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri.

尽管如此,他们还是命令十人委员会针对这一异兆查阅神谕书。十人委员会根据神谕书下令举行与最近在类似异兆之后所举行的相同的神圣仪式。此外,他们命令由二十七名处女在城中吟唱赞美诗,并将礼物送给天后朱诺。

§31.12.10

​ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

执政官盖乌斯·奥雷利乌斯根据十人委员会的答复,负责落实了这些事情。赞美诗在当时由普布利乌斯·里基尼乌斯·特古拉创作,正如在父辈记忆中利维乌斯所创作的那样。

语法注5 条
  1. 31.12.1sublatam

    间接引语(对格通格结构)中省略了 esse(即 sublatam esse),承接前文的信件(litterae ... Q. Minucii),用以转述信中的内容。

  2. 31.12.2non cessari ab sacrilegiis

    此处使用了无人称被动动词不定式 cessari,字面意思是“(人们)并没有停止神圣冒犯行为”,即“神圣冒犯行为未曾间断”。

  3. 31.12.4si quo minus

    意为“如果发现有什么不足/缺少”的惯用表达。quo 是表示度量差别的夺格,minus 是副词。

  4. 31.12.5curam expiandae violationis eius templi prodigia... accenderunt

    倒装的复杂句式。主语是 prodigia(异兆),动词是 accenderunt(激发了),宾语是 curam(关注)。expiandae violationis 是修饰宾语 curam 的属格动用词短语。

  5. 31.12.8errantisque in alienos fetus naturae

    naturae 为性质属格(或表语属格),用来形容这些异兆“具有迷失于产生异类之中的自然性质”,即自然界偏离了常规。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.12.1-31.12.10