- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.6.1-30.6.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-03
迦太基军队将火灾误认为偶然事故而陷入混乱,西庇阿率领的罗马军队乘机发起猛攻。两座营地被彻底摧毁,迦太基与努米底亚联军遭受了毁灭性的伤亡。
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere1 et ipsi sua sponte incendium ortum, et clamor inter caedem et vulnera sublatus, an ex trepidatione nocturna esset,2 confusis sensum veri adimebat.
当迦太基人的哨兵首先看见反射出的火光,随后其他因夜间骚乱而被惊醒的人也看见时,他们因同样的误解,也认为这场火灾是自行发生的。而在屠杀与受伤之中发出的呐喊声,让人不知其是否源于夜间的恐慌,从而剥夺了那些混乱中之人的真实判断力。
igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset,3 omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quae restinguendo igni forent,4 portantes, in agmen Romanum ruebant.
因此,每个人都赤手空拳,因为他们没有怀疑任何敌对行动,从所有的城门中,沿着离自己最近的道路冲了出来,手里只拿着那些可以用来灭火的工具,径直撞向罗马军队的队列。
quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit;
在他们全部被杀之后(这不仅是出于敌对的仇恨,也是为了不让任何一个信使逃脱),西庇阿立即侵入了在如此混乱中无人看守的城门。
ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
火被扔向最近的房屋后,蔓延开来的火焰起初仿佛散落在数处般闪烁,随后顺着相连的房屋蔓延,突然在一次大火中将一切吞噬。
ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obstruebant itinera portarum; quos non oppresserat ignis, ferro absumpti binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio effugerunt.
被烧焦的人和牲畜,起初由于狼狈的逃窜,随后由于堆积的尸体,堵塞了城门的通道;那些未被火焰吞噬的人,则被刀剑消灭。两座营地在同一次灾难中被毁灭。然而,两位统帅以及在如此多万武装士兵中仅存的半武装的两千步兵和五百骑兵,在大多受伤且被火焰灼伤的情况下,得以逃脱。
caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingenti; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.
大约有四万人被杀或被火焰吞噬,五千多人被俘,其中包括许多迦太基贵族和十一名元老院议员;缴获了一百七十四面军旗,两千七百多匹努米底亚马;生擒了六头战象,八头被刀剑与火焰消灭。大批武器被缴获,统帅将它们全部作为献给伏尔甘的祭品付之一炬。
- 30.6.1credere
历史不定式(infinitivus historicus)。其主语为 vigiles 和 excitati alii,其功能等同于直陈式未完成过去时 credebant,用于在叙事中表现紧迫感和迅速的动作。
- 30.6.2an ex trepidatione nocturna esset
由 an 引导的间接疑问从句,带虚拟式未完成过去时 esset。通常这种从句依赖于表示言语或思考的动词,但在本句中,它说明了主语 clamor sublatus(发出的呐喊声)的属性或起因(“是否由于夜间的恐慌”),从而构成 confusis... adimebat 的逻辑背景。
- 30.6.3ut quibus nihil hostile suspectum esset
表示原因的关系从句。ut 与关系代名词(此处为与格 quibus,与 nihil hostile suspectum esset 连用表示动作发出者或利害关系人)和虚拟式 esset 相结合,表示“因为他们未曾怀疑有任何敌对行动”这一原因。
- 30.6.3quae restinguendo igni forent
关系从句中表示目的或适宜性的表达。forent 是 essent(虚拟式未完成过去时)的替代形式。restinguendo igni 是动名形词的与格短语,表示目的或适合性,意为“用于灭火的(物资)”。
