- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.42.1-1.42.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-05
塞维乌斯通过联姻策略和对埃特鲁里亚人的战争胜利巩固了权力,并创立了作为城邦阶级和地位划分基础的人口普查(凯恩苏斯)制度。
nec iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire1 opes et ne, qualis Anci liberum2 animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin3 invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus — iam enim indutiae exierant — aliisque Etruscis sumptum.
此时塞维乌斯不仅通过公法手段,而且通过私人策略来巩固自己的权势;为了防止安库斯子嗣对塔尔奎纽斯的那种敌意在塔尔奎纽斯的子嗣中重演到自己身上,他将两个女儿嫁给了王室青年,即路基乌斯和阿伦斯·塔尔奎纽斯兄弟;然而,他并没有通过人类的谋略打破命运的必然性,免不了对王权的嫉恨甚至在家庭内部也使一切变得虚伪和充满敌意。极为合时的是,为了目前局势的稳定,罗马与维伊人(因为此时休战协定已经到期)以及其他埃特鲁里亚人开战。
in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut, quem ad modum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter4 gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
在那场战争中,图利乌斯的英勇与运气大放异彩;在击溃了敌人的大军之后,他作为无可争议的国王回到罗马,无论他是想考验元老院还是平民的态度。随后,他着手进行和平时期远为重大的事业,以便正如努马曾是神圣法律的创立者一样,后世能传颂塞维乌斯为城邦中一切地位与阶级差别的奠基人,在这些阶级之间,尊严和财富的等级差异得以彰显。
census enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit vel paci decorum vel bello.
因为他创立了人口普查(凯恩苏斯),这对于未来如此伟大的帝国来说是一项极其有益的制度,自此以后,战争与和平的职责不再像以前那样按人头分摊,而是根据财产状况来履行;随后,他根据普查结果划分了阶级、百人队以及这种无论对和平还是战争都堪称体面的秩序。
- 1.42.1munire
历史不定式(historical infinitive),主语是 Servius。其功能相当于未完成过去时或历史现在时直陈。
- 1.42.1Anci liberum
古旧的属格复数形式(以 -um 代替 -orum)。后面的 Tarquini liberum 亦同。
- 1.42.2quin
在否定表达(nec rupit)之后与虚拟语气 faceret 连用,引导结果或阻碍从句,表示“免不了……”或“未能阻止……”。
- 1.42.4quibus inter
介词倒装(anastrophe),介词 inter 放置在作其宾语的关系代词 quibus 之后。结构等同于 inter quae(或 quos)。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
