← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§9.8.16-9.8.30

剧毒武器造成的创伤与托勒密的痊愈

亚历山大平定穆西卡诺伊人的再度叛乱后,以诈败之计攻克桑布斯境内的城市,但敌人的淬毒武器造成惨重威胁;托勒密负伤后因亚历山大梦得解毒草药而痊愈,该城降服,全军随即挺进帕塔拉人领地并进至河心岛。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.8.16

​Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem expectare se iusserat, repetit.

穆西卡诺伊人再度叛乱;皮同被派去镇压他们,他将俘获的该部族首领兼叛乱的发起者押解给国王。亚历山大将此人处以十字架刑后,再度返回他曾命令舰队等候他的河流。

§9.8.17

​Quarto deinde die secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno imo erat Sambi. Nuper se ille dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas.

随后在第四天,他顺流而下抵达一座位于桑布斯王国最深处的城镇。桑布斯本人不久前已然归降,但当地居民抗拒统辖并关闭了城门。

§9.8.18

​Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet.1

国王蔑视其人数有限,命令五百名阿格里安兵逼近城墙,并在缓缓后撤中将敌人引诱至城墙之外,因为如果敌人以为他们是在溃逃,必定会出城追击。

§9.8.19

​Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, M capti, ceteri moenibus urbis inclusi.

阿格里安兵遵照指令挑衅敌人后突然转身撤退;蛮族在无序散乱的追击中撞上了另一支部队,国王本人正在其中。战斗重新打响,三千名蛮族中有六百人被歼灭,一千人被俘,其余人被围困在城墙之内。

§9.8.20

​Sed non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit: quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat2 a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent.

然而,这场胜利在结局上并非也如第一眼看起来那般令人欣喜;因为蛮族在剑刃上淬了毒。因此负伤者相继毙命,而医生们却无法探明如此迅速致命的死因,因为哪怕是轻微的皮肉之伤也无可救药。

§9.8.21

​Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse. Sed forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat.

蛮族原本希望能够截杀疏忽而鲁莽的国王。但国王虽恰巧身先士卒地奋战在最前线,却毫发无损地脱险了。

§9.8.22

​Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat.

特别是托勒密,虽然左肩仅受轻伤,所面临的危险却远甚于伤势本身,这使国王的关切完全转移到了他身上。他与国王血脉相连,有些人甚至相信他是腓力的血脉;可以确定的是,他确系腓力的一名侍妾所生。

§9.8.23

​Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat.

他同时是国王的近身侍卫和最勇猛的战士,而在和平的治理之道上比在行军作战中更为杰出而显赫:他生活俭朴低调,待人尤为宽宏大度、平易近人,毫无王室傲慢之气。

§9.8.24

​Ob haec regi an popularibus carior esset, dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.3

鉴于这些品质,究竟是国王还是军中同胞更爱戴他,着实令人难以定论;彼时他确实首次体会到了将士们的情义,以至于在危难关头,马其顿人似乎早已预示了他日后登上的高位显赫。

§9.8.25

​Quippe non levior illis Ptolomaei fuit cura quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri.

因为他们对托勒密的忧虑丝毫不亚于国王。国王因激战和焦虑而心力交瘁,当他坐在托勒密身旁时,下令搬来一张自己可以小憩的卧榻。

§9.8.26

​In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset:4 ​colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.

他一躺上卧榻,随即便沉沉入睡。醒来之后,他讲述自己在睡梦中看见一条口衔草药的巨蛇显现,并向他指示这草药正是解毒良方;他还描述了草药的颜色,声称如果有人找到它,自己便能认出来。随后草药被寻得——因当时许多人同时展开了寻找——国王将其敷在伤口上,剧痛即刻平息,不消片刻伤口便已结痂愈合。

§9.8.28

​Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Patalium perventum est. Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes profugerat: ​itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.

蛮族眼见最初的指望落空,便献出自身与城池投降。大军由此推进到邻近的帕塔拉人部落。国王名叫索埃里斯,他弃城逃入了山林;于是亚历山大占领了城镇并洗劫了田野。随后大批牛羊被掠去,还发现了巨量粮食。

§9.8.30

​Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.

接着,在任用了熟谙水路的向导之后,国王顺流航行至几乎位于河道正中央隆起的一座岛屿。

语法注4 条
  1. 9.8.18secuturum profecto, si fugere eos crederet

    转述间接引语中的条件句归结从句(体现国王的预期设想)。直接形式的 sequetur, si credet 转变为将来分词加省略的不定词 secuturum [esse],条件从句则在历史时态的支配下采用未完成过去时虚拟式 crederet。

  2. 9.8.20excogitari poterat

    excogitari 系受动词 poterat 支配的现在时被动不定式,根据文意明确作被动解(“死因无法被查明/想出”)。

  3. 9.8.24adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur

    在由 adeo ut 引导的结果从句中,动词 videor 采用人称结构(personal construction):Macedones 为主语,带完成时不定式 ominati esse(“马其顿人似乎预言了……”)。虚拟式现在时 videantur 表达叙述者当下的审视与判断。

  4. 9.8.26quam veneni remedium esse monstrasset

    从属于 exponit(历史现在时)的间接引语内部的关系从句,动词采用过去完成时虚拟式 monstrasset(即 monstravisset 的缩略形),表明该解毒说明是国王转述的梦中景象的内容,而非叙述者的客观插话。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.8.16-9.8.30