- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.8.1-9.8.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大接受了印度使节呈献的奇珍异物后率舟师南下,桑巴格拉埃人望风震恐而降;随后亚历山大诛灭贪暴的总督泰里奥尔特斯,并通过围城战与地道战攻克了波尔蒂卡诺斯及桑布斯国王的坚城。
Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis revertuntur. CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
被遣散归家的印度使节们数日后携带着礼物返回。计有三百名骑兵、一千零三十辆由四匹马牵引的战车、相当数量的亚麻织物、一千面印度盾牌、一百塔兰同白铁,以及体型硕大罕见的狮子和老虎——这两种野兽都被驯服得温顺顺从——此外还有巨蜥的皮和乌龟的甲壳。
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret:1 eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
随后国王命令克拉特鲁斯率领部队在距他本人将要顺流航行的河流不远处行军;他将平日陪伴自己左右的人安置在船上,顺流而下驶入马罗伊人的领地。
Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D sequebantur. in duces spectatos virtute bellica elegerant.2
从那里他来到桑巴格拉埃人那里,这是印度一个由平民而非国王统治的强盛部族。他们拥有六万步兵和六千骑兵;五百辆战车伴随这些部队。他们挑选了在武功上经受考验的人担任领袖。
At, qui in agris erant proximis flumini — frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
然而,那些身处紧邻河流的田野之中的人——他们在河岸上聚落尤为稠密——当他们看到凡目光所及之处整条河流都被船只覆盖,如此众多士兵的武器闪闪发光时,被这前所未见的景象吓得魂飞魄散,以为是神明的军队,是另一位在这些民族中威名赫赫的利伯尔·帕特尔正在降临。
Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
此起彼伏的士兵呼喊声、划桨的击水声以及水手们互相激励的杂乱号子,灌满了他们惊恐的耳朵。
Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currunt furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
于是所有人奔向拿起武器的人,大声疾呼说他们是在发疯、是在与神明交战,载着不可战胜之勇士的船只根本数不胜数。他们在自己的军队中造成了极大的恐慌,以致他们派出使节献出部族投降。
His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris fuerat.
国王将他们纳入保护之下后,于第四日抵达其他部族。这些人并不比其余部族多出分毫勇气。
Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum3 interfici iussit.
因此,在当地建立了一座下令命名为亚历山大里亚的城镇之后,他进入了被称为穆西卡诺伊人的领界。在这里,经由当地人的控告,他查明了自己任命为帕拉帕尼萨代总督的泰里奥尔特斯的罪行,并在他被证实犯下许多贪婪霸道的行径后,下令将其处死。
Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidium inposuit.
巴克特里亚人的长官奥克苏阿尔特斯不仅被宣告无罪,甚至出于宠信而被赐予了更为广阔的统治辖区。随后在降服了穆西卡诺伊人之后,国王在他们的城里部署了驻军。
Inde per silvas ad asperam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere,4 expugnavit.
接着,穿过森林,大军抵达了印度一个凶悍的部族。波尔蒂卡诺斯是他们的国王,他率领大批同胞退守一座设防坚固的城市。亚历山大在开始围攻后的第三天将其攻克。
Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem. Sed antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant: per quarum ruinas Macedones evasere in arcem. Qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur.
波尔蒂卡诺斯逃入卫城后,派使节前往国王处商议投降条件。但在使节见到国王之前,两座塔楼伴随着震天巨响轰然倒塌;马其顿人穿过废墟攻入卫城。卫城被攻占后,波尔蒂卡诺斯率少数人抵抗时被杀。
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
于是,在摧毁卫城并将全部战俘变卖为奴后,亚历山大进入了桑布斯国王的疆域,在将诸多城镇收归保护后,他通过开掘地道攻克了该部族最坚固的城池。
Barbaris simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
对于不谙军事工程的异族人而言,这看起来犹如怪物般的奇迹;因为几乎在城市的正中央,武装士兵从地下破土而出,此前竟没有留下任何开凿地道的蛛丝马迹。
LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.5
克利塔库斯记载称,在该地区有八万印度人被斩杀,大批战俘被公开拍卖为奴。
- 9.8.3imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret
在动词 imperat 之后省略了从属连词 ut,直接连接虚拟语气动词 duceret(并列间接命令从句)。中间插入的副词性短语 haud procul amne... 作 duceret 的状语。
- 9.8.4in duces spectatos virtute bellica elegerant
介词短语 in duces 充当 elegerant 宾语的谓语性补足语(意为“作为领袖”)。宾格分词 spectatos(意为“经受检验的、公认卓越的”)作名词化宾语,指代有武功的人。
- 9.8.9multaque avare ac superbe fecisse convictum
分词 convictum 修饰省略的代词 eum(指代前文的 Teriolte,受主动词 interfici iussit 支配),并带完成时不定式 fecisse 及其宾语 multa 作为罪状的说明(“被证实做出了诸多……”)。
- 9.8.11tertio die, quam coeperat obsidere
时间表达结构,相当于 tertio die postquam coeperat obsidere(“在他开始围攻后的第三天”),在 quam 之前省略了副词/介词 post。
- 9.8.15sub corona venisse
venisse 是动词 veneo(被出售、被拍卖)的完成时不定式。sub corona venire 为罗马军事习语,指战俘头戴花冠(corona)作为奴隶被公开拍卖。
