← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.5.1-8.5.12

推行拜跪礼与克里昂主张神化之演说

亚历山大在巩固后方并为印度远征备妥军备之后,企图推行波斯式的俯伏拜跪礼以确立自身的神格,并在宴席上指使希腊谄媚者克里昂发表演说为这一神化举动辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.5.1

Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci obsides simul habiturus et milites.

此外,〔亚历山大〕正准备进军印度并由此前往外洋,为了防止后方发生任何可能阻碍其计划的动乱,他下令从所有行省征募三万名年轻男子并全副武装押送至他跟前,意图让他们同时兼作人质与士兵。

§8.5.2

​Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit.

然而,他派遣克拉特鲁斯去讨伐叛离他的豪斯塔内斯与卡塔内斯;其中豪斯塔内斯被俘,卡塔内斯阵亡。波利伯孔亦将名为布巴凯内的地区收归版图。

§8.5.3

​Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.

于是,在平定了一切之后,他将心思转向了对印度的战事。那一地区被认为不仅黄金丰饶,而且亦富于宝石与珍珠,其修饰更偏于奢华而非庄丽。

§8.5.4

​Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant:1 itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur.

深知底细的人说,那里的士兵装备闪烁着金光与象牙的光芒;因此,为了不至于在任何一方面落于人后(既然他在其余诸事上均占优势),他在盾牌上增覆了银板,为战马配上了黄金马衔,亦将胸甲有的饰以金,有的饰以银。跟随国王参与这场战事的武装部队达十二万人之众。

§8.5.5

​Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis, ​iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.

如今一切筹备就绪,他认为自己早已在不良心智中所构想的企图业已成熟,便开始谋划当以何种方式攫取天神的荣耀。他不仅希望自己被称为朱庇特之子,更希望人们深信不疑,仿佛他既能统治人们的言辞,亦能同样统治其心灵一般;他下令马其顿人仿效波斯人的习俗,伏身于地、满怀敬畏地向他致敬。对于贪图此类事物的人,有害的谄媚从未缺席——这是君王永恒的祸患,谄媚倾覆君王权势的频率往往远甚于敌人。

§8.5.7

​Nec Macedonum haec erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, ​Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur.2 Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant.

这并非马其顿人的过错——因为他们之中无人能够容忍背离祖制分毫——而是希腊人的罪过,他们以败坏的德行玷污了高尚学艺的职责:即阿尔戈斯人阿吉斯(仅次于柯伊里卢斯的最恶劣诗篇的编造者),以及来自西西里的克里昂(此人不仅因生性卑劣,更因族性缺陷而沦为谄媚之徒),连同他们城邦的其余糟粕,他们被国王甚至硬塞到了王室亲眷和统领最大规模军队的将领之间。正是这些人当时向国王敞开了天界之门,妄言赫拉克勒斯、利伯父神以及卡斯托尔与波卢克斯都将向这位新神祇屈尊逊让。

§8.5.9

Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci, principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur.

因此,在一个节日里,他下令极尽奢华地布置一场盛宴,不仅马其顿人与希腊人这些友人中的显贵受邀出席,连敌方贵胄亦在座。当国王与他们一同入席宴饮片刻之后,便退出了宴席。

§8.5.10

​Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. Merita deinde percensuit: quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.3

克里昂正如预先安排好的那样,以满怀赞颂与景仰的辞令开启了话头。随后他历数了国王的功绩:并称报答这些功劳的唯一途径,便是他们坦承自己所认识到的这位乃是神祇,以便用微不足道的焚香代价来酬谢如此浩大的恩泽。

§8.5.11

​Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset.

他还宣称,波斯人将自己的君王列于神灵之中加以崇拜,不仅是出于虔敬,亦是出于明智;因为帝国权能的尊严乃是公共安全的庇护所。甚至连赫拉克勒斯和利伯父神,也是在战胜了同代人的嫉妒之后才被奉为神祇的;后世对每个人的信从程度,恰恰取决于当代人所作的担保。

§8.5.12

​Quodsi ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum.

假若其他人犹疑不决,他本人将在国王步入宴席之际率先伏身于地。其余所有人亦当效仿,尤其是那些富有智慧之士:因为对君王的崇敬楷模应当由他们率先树立。

语法注3 条
  1. 8.5.4Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant

    关于 militum 的句法归属,语法上既可与 Periti 连读作属格(“士兵中有见识者”),亦可作间接引语中宾格主语 res 的领属属格(“彼方士兵之装备物”)。此处采取后一种解读,因为后文紧接着描写亚历山大为了不落于人后,特意用金银装饰自己军队的器械(盾牌、马衔、胸甲),表明上下文对比的核心正是双方士兵的装备(res militum)。

  2. 8.5.8quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur

    关系代名词 quae 的先行词是 purgamenta(糟粕、渣滓)。与格短语 propinquis... ducibus 受复合动词 inserebantur(插入、插置)支配,表示这些谄媚之徒被国王强行安插进王室亲眷以及统领大军的统帅之列,甚至位居其侧,生动刻画了朝廷内外亲信秩序的颠倒。

  3. 8.5.10exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi

    将来主动分词 pensaturi(作为将要偿报者)为主格阳性复数,与从句 confiterentur 的逻辑主语(在座的宴席宾客)保持一致。动词 pendo/pensare(衡量、报偿)与名词 inpensa(花销、支出)构成词源上的双关与音韵呼应(paronomasia),修辞上强调这是极具诱惑的交换:仅凭微不足道的焚香代价(exigua turis inpensa),即可酬谢君王如此宏大的恩德(tanta beneficia)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.5.1-8.5.12