- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.4.16-8.4.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大宽待了在王座上复苏的冻僵士兵,并在西西米特雷斯的援助下补偿军队损失后进军萨卡人地区;随后在降服的总督奥克夏特斯举办的宴席上,国王对罗克珊一见倾心,并以促进两族联合为名与她明媒正娶。
Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit.
那名士兵在很长一段时间里既不知道自己在何处休息,亦不知道自己为谁所收留。最终,当生命的热力重获之时,他一见到王座与国王本人,便惊骇地跃起。
Quem intuens Alexander: Ecquid intellegis, miles, inquit, quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.1
亚历山大凝视着他说道:“士兵,你可懂得,与波斯人相比,你们在一位国王统治下的命运是何等优越?对他们而言,坐在国王的椅子上乃是死罪,但对你而言却成了救命之恩。”
Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. Et promisso fides extitit.
次日,国王召集亲信友人与诸军统领,下令宣布由他本人赔偿所有损失之物。这一诺言得到了践行。
Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt.
因为西西米特雷斯送来了大批驮兽、两千峰骆驼以及牛羊畜群;这些物资被平均分配,使士兵们摆脱了损失与饥饿。
Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre perlaetus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.
国王因西西米特雷斯的回报而大喜过望,下令士兵携带六日的熟食口粮,前往讨伐萨卡人。在洗劫了这一整片地区之后,国王将战利品中的三万头牲畜赠予西西米特雷斯作为礼物。
Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam, ut duo ex tribus filiis secum militarent, exegit.
随后他抵达了贵族总督奥克夏特斯所管辖的地区,后者将自身托付给国王的权力与信义。国王恢复了他的统治权,仅要求他的三个儿子中有两人随同自己服军役。
Satrapes etiam eo, qui penes ipsum relinquebatur, tradito barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat:
这位总督甚至将留给自己的那一个也一并奉上,并以蛮族的奢华筹备了款待国王的宴席。
id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbarie raro.
当这场宴饮在极为融洽的气氛中举行时,他下令引见三十名出身高贵的少女。其中便有他自己的女儿,名叫罗克珊,身姿殊异出众,仪态端庄优雅,在蛮荒之地实属罕见。
Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est.
尽管她是与一众精挑细选的少女一同出场,却依然吸引了所有人的目光,尤其是国王的视线;国王在命运的顺境之中已不太能克制自己的欲望,而凡人面对顺境往往不够戒慎。
Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse.
因此,那位曾以纯粹的长辈之情审视大流士的妻子及两位待嫁女儿(其美貌除了罗克珊之外无人能比)的国王,此时竟对一个若与王室血统相比实属卑微的年轻女子陷入了如此放纵的爱恋,以致宣称波斯人与马其顿人通过联姻结合有助于稳固王国:唯有通过这一方式,方能消除被征服者的耻辱与征服者的傲慢。
Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse: ne inferri nefas arbitrentur victi, matrimonii iure velle iungi.2
他还声称,自己血脉所自出的阿喀琉斯亦曾与女俘结合;为了不让被征服者认为这是加诸其身的侮辱,他愿依明媒正娶之礼缔结婚姻。
Insperato gaudio elatus pater sermonem eius excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus —, quem divisum gladio uterque libabat.
这位父亲因意料之外的喜悦而欣喜若狂,应允了国王的话语;国王在情欲的炽热之中,下令依照祖俗呈上面包——这在马其顿人中是结合之人最为神圣的信物——它经利剑切开后,双方各自品尝。
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent.
我认为,创立这一民族习俗的人是希望借由俭朴易得的食物向结合产业的男女表明,他们应当满足于何等微薄之物。
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva geniturus, qui victoribus imperaret.3
亚洲与欧洲的国王便是以这种方式,将一名在宴席玩乐之间被引荐入场的女子纳为明媒之妻,注定要由一名女俘生出将来统治征服者的人。
Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.
友人们因国王在酒席筵宴之间从降人中挑选岳父而深感羞耻,但自克利图斯被杀、言论自由荡然无存之后,他们便以那最显奴性的容颜唯唯称诺。
- 8.4.17consedisse capital foret, tibi saluti fuit
以完成时不定式 consedisse 作为主语的并列结构。前半句使用未完成时虚拟式 foret 表达虚拟或潜在情况('在他们看来[illis 关系与格],坐下理当是死罪'),后半句则转用直陈式完成时配合双与格结构(tibi 利害与格与 saluti 目的/结果与格),叙述真实结果('对你而言却成了救命之恩')。
- 8.4.26ne inferri nefas arbitrentur victi, matrimonii iure velle iungi
承接前文 diceret(声称)的间接引语。主干不定式结构为 (se) matrimonii iure velle iungi('他愿依明媒正娶之礼缔结婚姻'),宾格主语 se 承前省略。前面的 ne arbitrentur 引导否定目的从句('免得被征服者认为这是加诸其身的侮辱'),victi 为该从句的主语。
- 8.4.29geniturus, qui victoribus imperaret
将来时主动分词 geniturus 修饰主句主语 rex,表示注定的命运或意图('注定要生出……')。关系从句中的 imperaret 为未完成时虚拟式,构成特征或目的关系从句,修饰 geniturus 所隐含的宾语('一位将统治征服者的人')。
