← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.8.1-7.8.16

准备渡河与斯基泰使者的谏言

亚历山大整备渡河事宜并重新提振了士气,此时斯基泰使团到来,其长者发表言论斥责国王无止境的野心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.8.1

​Ceterum cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit.

然而,当他再也无法维持与内心相违的表情时,便退入了特意设在河岸边的帐篷中。

§7.8.2

​Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, quanta hominum multitudo esset.

在那里,他在没有任何旁观者的情况下权衡着心中的各项决断,度过了一个不眠之夜;他频频掀起帐篷的兽皮,眺望敌军的营火,并能从中推测出敌人的人数有多么庞大。

§7.8.3

​Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus1 procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum.

拂晓将至,他披挂胸甲走至士兵面前,这是他在近来负伤后首次露面。

§7.8.4

​Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret.

将士们对国王的崇敬如此深厚,以至于他的亲临轻而易举地驱散了他们此前所畏惧的对危险的顾虑。

§7.8.5

​Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt.

于是他们欢欣鼓舞,眼中流着喜悦的泪水向国王致意,并且群情激昂地主动请缨投入他们此前曾抗拒的战事。

§7.8.6

​Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.

国王宣告将用木筏运送骑兵与方阵,并下令轻装士兵依靠充气皮囊泅渡。

§7.8.7

​Plura nec dici res desideravit nec rex dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.

局势无需多言,国王也因身体健康欠佳而无法多讲。然而在士兵们极大的热情下,木筏迅速扎合,三日之内便造好了多达一万两千具。

§7.8.8

​Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.

正当他们为渡河备好了一切之时,二十名斯基泰使节依照其部族习俗策马穿过营地,要求向国王通报,称他们希望向国王当面传达讯息。

§7.8.9

​Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculos: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus modicus habitus haudquaquam famae par videbatur.

他们被引入帐篷并奉命就座后,双眼紧盯着国王的面容:我以为,这是因为在那些以体魄大小来衡量心智的人看来,国王不甚高大的身材完全不符合他的赫赫威名。

§7.8.10

​Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.

但斯基泰人并不像其他蛮族那样仅有粗鄙无知的见识:据说他们中的某些人亦能领悟智慧,只要是一个常年武装的民族所能领悟的限度。

§7.8.11

​Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet: quae, utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus.

因此,据史料记载他们在国王面前发表的言论,对于我们的风尚,以及拥有更为温雅的时代与心智的我们的演说家而言,或许显得格格不入。然而,纵使他们的演辞或可受到鄙弃,我们的诚实记述却不容贬损;故无论传流下来的内容如何,我们都将不加篡改地予以呈现。

§7.8.12

​Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet:2 altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres et hoc adsecutus scire velles, ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque concupiscis, quae non capis.

于是,据我们所闻,他们中年纪最长者开口说道: “如果诸神原本希望你的体格能匹敌你心中的贪欲,那么整个世界都将无法容纳你:你将一只手触碰东方,另一只手触碰西方;而在达成此举后,你又会想要探寻如此伟大的神明之光芒究竟隐藏于何处。即便在当下,你也在贪图你所无法容纳之物。

§7.8.13

​rend="double; Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam: deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum.

你从欧洲觊觎亚洲,又从亚洲跨入欧洲;此后,若你征服了全人类,你还将与森林、白雪、河流和野兽作战。

§7.8.14

​Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas.

怎么?难道你不知道大树生长需要漫长的岁月,连根拔起却只需一小时?只盯视其果实而不衡量其高度的人是愚蠢的。当心你在力图攀登树顶时,会同你所抓住的树枝一同坠落。

§7.8.15

​Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido.

即便雄狮有时也会成为最微小鸟雀的食粮,而铁亦会被铁锈销蚀。没有任何事物坚固到即使面对弱小者也不会遭遇危险。

§7.8.16

​Quid nobis tecum est?3 Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus nec imperare desideramus.

我们与你之间有何相干?我们从未涉足你的土地。对于生活在辽阔森林中的人而言,难道不允许不知晓你是谁、从何而来吗?我们既不能做任何人的奴隶,也无意去统治任何人。”

语法注3 条
  1. 7.8.3thoracem indutus

    过去分词 indutus 在此作反身或中动态意义使用(意为“穿戴着”),后接直接宾语宾格名词 thoracem(即所谓的“希腊式宾格”或“中动直接宾语”)。相比被动意义的“被穿上铠甲”,它表达的是主语亚历山大自己穿戴铠甲的主动动作。

  2. 7.8.12Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet

    非真实条件句(虚拟语气)。条件从句(voluissent)使用过去完成时虚拟式,表示与过去事实相反的假设;主句动词(caperet, contingeres, velles)则使用未完成过去时虚拟式,表示与现在事实相反的状态(“世界也将容纳不下你”),构成了混合型条件句。

  3. 7.8.16Quid nobis tecum est?

    结合领属与格 nobis 与伴随介词短语 tecum 的习惯表达(quid est alicui cum aliquo),构成反问句,意为“我们与你有何干系?”或“我们之间有何往来?”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.8.1-7.8.16