← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.7.20-7.7.39

消除凶兆与梅内德穆斯军的覆灭

亚历山大驳斥了臣下因担忧其健康而对渡河提出的劝阻及不祥预兆,随后获得了吉兆,但紧接着便接到了梅内德穆斯的军队遭斯皮塔梅尼斯伏击而覆灭的噩耗,并封锁了这一败局的消息。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.7.20

​Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, ​Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex,1 incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum, ​si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat.

当渐感不支的国王以依然破碎的声音说完这些话时,几乎只有离他最近的人才能听清,众人便纷纷开始劝阻国王放弃这一极为轻率的谋划,尤其是埃里吉乌斯,他眼见以自己的威信无法打动国王固执的心意,便试图引入国王无法自控的迷信,声言神灵亦反对这一谋划,若渡过河流便昭示着巨大的危险。埃里吉乌斯进入国王帐篷时曾遇见阿里斯坦德罗斯,得知牺牲的内脏凶兆毕现;埃里吉乌斯所报告的正是从这位占卜官处得知的消息。

§7.7.23

​Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet.

亚历山大喝止了他,他不仅感到愤怒,而且因自己极力隐瞒的迷信之举遭到曝光而羞愧难当,遂下令召见阿里斯坦德罗斯。

§7.7.24

​Qui ut venit, intuens eum: Non rex, inquit, sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo.2

占卜官到来后,国王注视着他说道: “我并非以国王的身份,而是作为私人秘密命你进行献祭:其中所预示之事,你为何向我以外的人吐露?由于你的泄密,埃里吉乌斯获悉了我的隐秘要事;凭赫拉克勒斯起誓,我确信他是在用他自己的恐惧作为内脏的解说者。

§7.7.25

​Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse, quae dixeris.

至于你,作为一个有智慧的人,我向你发出尽可能严厉的告诫:由你亲自向我说明你从中得知了什么,以免你日后能够否认自己曾说过的话。”

§7.7.26

​Ille exanguis attonitoque similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur: Magni, inquit, laboris, non inriti discrimen instare praedixi:3 nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat.

阿里斯坦德罗斯面色惨白,宛若惊呆了一般站立着,因恐惧而甚至发不出声音;最终,在唯恐拖延国王期待的同一种恐惧驱使下,他说道: “我所预言的,是一场伴随巨大劳苦而非徒劳无益的危机即将临头;使我惶恐不安的,与其说是我的卜筮之术,倒不如说是对陛下的敬爱。

§7.7.27

​Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.

我看到了陛下病体的衰弱,也深知维系在陛下独身一人身上的担子有多重;我唯恐陛下难以承受当前的危局。”

§7.7.28

​Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos.

国王命他信任自己的好运,并说神灵会如往常一样赐予他荣耀。

§7.7.29

​Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.

随后,正当国王与这几位友人商议如何渡河之时,阿里斯坦德罗斯赶来,断言自己从未见过比这更吉利的内脏,与先前的完全不同:此前显现的是忧虑之由,如今的祭献则极为圆满顺遂。

§7.7.30

Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.

然而,紧接着向国王报告的消息,却使他功业中连绵不断的幸运蒙上了一层污点。

§7.7.31

​Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.4

如上文所述,国王曾派遣梅内德穆斯去围攻巴克特里亚叛乱的罪魁祸首斯皮塔梅尼斯;而斯皮塔梅尼斯获悉敌军来临后,为了不被困在城墙之内,同时确信可以在预知敌人必经之路对其进行截击,便隐蔽扎营。

§7.7.32

​Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.

一条林间道路极适宜遮蔽伏兵,他便将达哈人隐藏在那里。他们的战马各驮载两名武装士兵,两人轮流猝然跳下战马,扰乱骑兵战的阵序。

§7.7.33

​Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit.

士兵的敏捷足可匹敌战马的飞驰。斯皮塔梅尼斯命令这些人绕过树林,使他们同时在敌人的侧翼、正面和后方现身。

§7.7.34

​Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede.

梅内德穆斯四面受困,甚至在人数上亦处于劣势,但他依然长久坚持抵抗,不断高呼:对于被地形诡计所欺骗的人而言,除了以斩杀敌人来作为光荣赴死的慰藉之外,别无他求。

§7.7.35

​Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat.

他自己骑乘着一匹异常强壮的战马,多次松开缰绳冲入蛮族的方阵,重创并击溃了敌人。

§7.7.36

​Sed cum unum omnes peterent, multis vulneribus exanguis Hypsiclem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram.

但当所有人都针对他一人发起攻击时,他因多处受伤失血过多,便敦促友人中一个名叫许普西克勒斯的人骑上自己的战马借逃跑以自保。在交代此事之际,他气绝身亡,尸体从马上滑落于地。

§7.7.37

​Hypsicles poterat quidem effugere, sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, ne inultus occideret: itaque subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit et memorabili edita pugna obrutus telis est.

许普西克勒斯本可以逃脱,但痛失挚友的他决意赴死。他唯一的挂念便是不至毫无复仇地死去;于是他策马猛踢马刺,冲入敌阵中央,在一场令人难忘的激战之后,终被乱枪淹没。

§7.7.38

​Quod ubi videre, qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit.

幸存未遭杀戮的人见到这副景象,便占领了一座略高于周围的土丘;斯皮塔梅尼斯将他们团团包围,企图以饥饿迫使其投降。

§7.7.39

​Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his, qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.

在那场战斗中,两千步兵和三百骑兵阵亡。亚历山大以精明的计谋掩盖了这一惨败,并向从战场归来的人下达死刑警告,严禁泄露实情。

语法注4 条
  1. 7.7.21cuius potens non erat rex

    形容词 potens 支配属格(cuius,代指先行词 superstitionem),意为“对……具有支配力/能控制”。全句意为“国王无法自控的迷信”,表明埃里吉乌斯利用了亚历山大在患病与危机中难以克制迷信冲动的心理弱点。

  2. 7.7.24quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo

    习语 certum habeo(“我确信”)接对格加不定式结构(ACI: quem... uti)。关系代词 quem(指代 Erigyius)充当 uti 的逻辑主语;uti 支配夺格宾语 metu suo,而 extorum interprete 作述语性同位语(“把自己的恐惧当作内脏的解说者”)。

  3. 7.7.26Magni, inquit, laboris, non inriti discrimen instare praedixi

    Magni laboris(其中 non inriti 亦与 laboris 一致)为性质/描述属格,修饰 discrimen。句式结构表明“迫在眉睫的是一场伴随巨大劳苦、而非劳而无功的危机”,阿里斯坦德罗斯以此辩解自己的预兆并非预示行动失败(inriti),而只是指过程充满艰难(magni laboris)。

  4. 7.7.31simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus

    分词 fretus(“确信/依仗”)通常支配夺格,此处接不定式短语 excipi posse(“确信能够予以截击”)。excipi 的逻辑主语由上下文隐含指敌军(梅内德穆斯)。qua 为关系副词,引导从句“在他料定对方必经之处”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.7.20-7.7.39