- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.5.1-7.5.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大的军队在极端缺水和酷热中穿过粟特荒漠抵达奥克苏斯河,并利用塞满干草的皮囊渡河。与此同时,贝苏斯的亲信斯皮塔梅内斯密谋反叛,利用虚构的圈套着手诱捕贝苏斯。
Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat nocturno itinere exercitum ducens.
于是,将巴克特里亚人的地区托付给阿尔塔巴佐斯之后,亚历山大将辎重与行李连同守军留于该地,自己率领轻装部队进入粟特人的荒漠地区,引领全军夜行军。
Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit.
正如前文所述,水源的匮乏因绝望而非饮水的渴望点燃了干渴。在整整四百斯塔迪亚的路途中,竟无哪怕微末的水汽存在。
Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.
夏日骄阳的酷烈蒸烤着沙地;当沙地开始灼烧时,一切皆如被连绵大火吞噬般被焚烤。
Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est.
随之,大地的过度炽热激起浓雾掩蔽了光亮,平原的景貌与辽阔深邃的大海别无二致。
Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: ora visceraque penitus uruntur.
夜行军看似尚可忍受,因为晨露与清晓的凉意宽慰了身躯。然而随着天光大亮,酷热腾起,干旱榨干了一切天然的水分:口舌与脏腑深处皆受灼烧。
Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: pigebat et consistere et progredi.
因此,起初是心志、继而是身躯开始崩溃:驻足亦苦,前行亦难。
Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.
少数受到熟悉该地者告诫的人预备了水;这暂时压制了渴感,但随着酷热加剧,对水分的渴望再度燃起。于是,众人所有的全部葡萄酒和油皆被吞饮入腹,饮用之甘美竟至使人不再畏惧将来的干渴。
Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere.
继而,因贪婪地吞下液体而身体沉重,既无法支撑武器,亦无法迈步前行;与那些被强灌入体内之物逼得呕吐不止的人相比,缺水之人反倒显得更为幸运。
Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:1
友人环伺在为如此巨祸而忧心忡忡的国王身旁,祈求他谨记,其自身心志之伟大乃是疲竭军队的唯一救药:
cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent.
此时,在先行前往为营寨选址的人员中,有两人带着皮囊运水而来,企图以此搭救他们明知同在此队伍中正饱受干渴之苦的儿子。
Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit.
当他们遇见国王时,其中一人解开皮囊,将随身携带的器皿注满并递给国王。国王接了过来;在询问他是为谁运水后,得知他是为儿子们运送。
Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.
于是国王将斟满的杯子如原样奉还,说道: “我既不能忍心独饮,又无法将这微少之物分给众人:你们快跑去将因孩子们而带来的水给你们的孩子吧。”
Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera. Sed exercitus magna pars non potuerat consequi: in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa,2 is quibuscumque aqua portari posset, ac suis opem ferre.
傍晚时分,他本人终于抵达奥克苏斯河。但大半军队未能跟上;他下令在高山之上点燃烽火,使那些艰难尾随者知晓自身距离营寨并不遥远,又令前锋队伍中人迅速以饮食恢复元气,一部注满皮囊,一部盛满器具——凡可携水之物皆备——以向同袍施以援手。
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
然而那些暴饮无度者皆因窒息而亡,此等死亡之数远甚于他在任何战役中所损失者。
At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit.
然而国王依然身披胸甲,未进饮食,驻足于军阵行进之处,直至全军完全通过方才退去休憩躯体,且怀着巨大的心绪波动整夜未眠警惕戒备。
Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos stramentis refertos dividit.
次日他亦未见宽慰,因既无舟楫,又因沿河土地赤裸极缺木料而无法架桥。于是他采纳了唯有绝境方能启示的计策:分发了尽可能多塞满干草的皮囊。
His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.
士卒们俯卧其上泅渡过河,先渡者在旁戒备,直至其余人等渡毕。以此方式,直至第六日方将全军完全渡送至对岸。
Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso: sed nullis meritis perfidia mitigari potest, quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.3
正当他下定决心进军追击贝苏斯之际,得悉了粟特人境内所发生之变故。斯皮塔梅内斯在所有友人中向来蒙受贝苏斯异乎寻常的礼遇;然而奸诈非任何恩宠所能感化;不过其背叛在此时已不那么令人憎恶,因对杀害自身君王之贼贝苏斯,无人认为行任何悖逆之事为不义。其罪行假托以显赫的旗号,即为大流士复仇,但他所痛恨者乃贝苏斯之运势,而非其罪愆。
Namque ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt.
盖因他一获悉亚历山大已越过奥克苏斯河,便将深受贝苏斯信任的达塔弗内斯与卡塔内斯引入谋划之事。二人欣然应允,急切尤甚于所求,并纠集了八名极其骁勇的青年,布下如此圈套。
Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes:4 a semet occupatos esse et vinctos teneri.
斯皮塔梅内斯前往贝苏斯处,屏退左右,声称自己探知达塔弗内斯与卡塔内斯正图谋不轨,意欲将贝苏斯生擒献给亚历山大,并称二人已被自己先发制人擒获并拘禁羁押。
- 7.5.9animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse
由 orabant ut meminisset(恳求他谨记)所引出的带对格不定词(间接引语)。animi sui magnitudinem 为不定词的主格对格,unicum remedium 为宾格补足语,deficientis exercitus 为目的格属格或与 remedium 搭配的限制性属格。
- 7.5.14eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa
承接前文 iubet 的对格加不定词结构。eos 为主格对格,由分词 firmatos 修饰;inplere 为不定词。alios... alios 作为 eos 的分配性同位语(一部分人装满皮囊,另一部分人盛满容器),utres 和 vasa 分别作为宾语。
- 7.5.20sed fortunam, non scelus oderat Bessi
属格 Bessi 在语序上位于 scelus 之后,但统摄两个对照的直接宾语 fortunam 与 scelus(痛恨的是贝苏斯的运势,而非贝苏斯的罪恶)。oderat 的主语依上下文为斯皮塔梅内斯。
- 7.5.22insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes
由 ait se conperisse 所统摄的间接引语(对格不定词)。Dataphernen et Catanen 为 insidiari 的主格对格,分词 agitantes(谋划着)亦在对格复数上与之呼应,并引导目的从句 ut... traderent。
