- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.4.22-7.4.40
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大翻越高加索经历严重饥荒后进入巴克特里亚,驻扎期间接获斯巴达在希腊叛乱及斯基泰人来援贝苏斯的险报,但同时也收到了埃里吉乌斯在单挑中斩杀萨蒂巴尔赞内斯的捷报。
Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat.
正如上文所言,亚历山大虽已越过高加索山脉,但亦因粮食匮乏,全军几近陷入饥荒。
Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur: tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur.
士卒们将芝麻榨出的汁液如同橄榄油一般涂抹肢体,然而每瓮这般的汁液作价二百四十第纳尔,蜂蜜每瓮三百九十第纳尔,葡萄酒每瓮三百第纳尔;小麦则全然不见或所剩无几。
Siros vocabant barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint:1 in his conditae fruges erant.
蛮族人称地窖为‘西罗’,他们将之极其巧妙地藏匿起来,以致除掩埋者自身之外无人能寻得:粮食便储藏于其中。
In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam.
在谷物匮乏之际,士卒们仅靠河鱼和野草维生。及至这些食物亦告罄,众人便奉命宰杀驮运辎重的牲口;在抵达巴克特里亚人境内之前,他们便靠这些牲口的肉苟延残喘。
Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera armentorum pabulo cedunt.
巴克特里亚地区的风貌多样而复杂。有些地方林木与葡萄藤滋养着丰饶甜美的果实,繁多的泉水灌溉着肥沃的土壤,较为温和的土地播种小麦,其余部分则留作牲畜的牧场。
Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt: quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt.
随后,同一片土地的大部为不毛的荒沙所占据:因荒凉干旱,该地既不养人,亦不生五谷。然而当风从本都海吹来时,便将平原上所有散布的沙砾席卷聚拢;堆积之处,远望如巍峨山丘,先前行途的一切足迹荡然无存。
Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lux.
因此,穿越平原者宛若航海之人,在夜间仰观星象,依其行迹而指引旅程;夜色之阴晦几乎比白昼之光亮更为明朗。
Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit.
故而该地在白昼反而无法通行,因既无足迹可循,星辰的光华又隐没于昏暗之中。此外,若有人遭遇那源自海上的狂风,便会被流沙吞没。
Sed, qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani equites XXX milia expleverant.
但在土地较为温和之处,繁衍着众多的人口与马匹。因此巴克特里亚骑兵曾足足达到三万之众。
Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen.
该地区的首府巴克特拉城本身坐落于帕拉帕尼苏斯山下。巴克特鲁斯河绕城垣而过。该河赋予了城池与地区以名称。
Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio — nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.
正当国王在此驻扎营寨之际,从希腊传来了伯罗奔尼撒人与拉哥尼亚人叛乱的消息——因为当那些前来通报骚乱伊始的人启程之时,叛军尚未被击败——同时又传来另一重眼前的惊恐,称居住在塔奈斯河彼岸的斯基泰人正在逼近,为贝苏斯提供增援。与此同时,卡拉努斯与埃里吉乌斯在阿里亚人部落中所建立的战功亦告送达。马其顿人与阿里亚人之间展开了一场激战。
Transfuga Satibarzanes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset,2 in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum.
叛徒萨蒂巴尔赞内斯统领着蛮族军队;当他望见战局双方势均力敌、陷入胶着迟滞时,便策马冲至阵前,摘下头盔,喝止了投掷标枪的部众,挑战是否有人愿与之一对一搏杀,并宣称自己在决斗中将免冠赤首。
Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem ostentans: Venit, inquit, dies, quo aut victoria aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam.
埃里吉乌斯虽年事已高,但在心魄与体魄之强健上不逊于任何年轻将士,他无法容忍蛮族统帅的狂傲。他摘下头盔,露出满头白发,说道:‘这一天终于到来,我将借由胜利或极其荣耀的战死,展现亚历山大拥有怎样的挚友与将士。’
Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi.3
言毕,他策马直冲敌将。人们甚至会以为两军皆已受命收起兵刃;实际上双方立刻退后让出空地,全神贯注于不仅是两位将领、更是自身命运的结局,因为他们注定要承受他人决斗的成败。
Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret.
蛮族将领率先掷出长矛;埃里吉乌斯微微偏头避开,随即策马扬蹄飞驰,挺起平持的萨里沙长枪正中蛮族将领咽喉,枪尖从其颈后贯穿而出。
Praecipitatus ex equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed ille extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit.
那蛮族将领虽被撞落马下,却仍负隅顽抗。然而埃里吉乌斯将长矛从伤口拔出,再次刺入其口中。萨蒂巴尔赞内斯伸手握住矛身,为了更快毙命而助推了敌人的一击。
Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt.
失去了统帅的蛮族军队——他们此前追随统帅更多是出于逼迫而非自愿——此时未尝忘却亚历山大的恩泽,遂向埃里吉乌斯缴械归降。
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent.4
国王虽为这些战功感到欣喜,对斯巴达人的举动却绝非高枕无忧,但他仍以坚毅的心胸承受了他们的叛离,声称斯巴达人唯有在获悉他本人已达印度边境之后,方敢暴露其图谋。
Ipse Bessum persequens copias movit: cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.
他亲自率军出发追击贝苏斯;此时埃里吉乌斯手提蛮族首级前来迎接,此乃战争中最为丰硕的荣耀。
- 7.4.24ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint
在由 nisi 引导的从句中,指示代词先行词(ii)被省略,关系从句 qui defoderunt 直接充当该条件/除外从句的实质主语(“除非是掩埋者自身”)。整个结构嵌套在 ut 引导的结果从句内部。
- 7.4.33pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset
由 vidisset 统辖的宾格加不定式结构(pugnam ... stare)。动词 stare 带有谓语形容词 segnem 以及表伴随情况的夺格短语 utrimque aequis viribus,生动地表示战斗处于胶着、停滞不前的状态(“战斗双方势均力敌、停滞迟缓”)。
- 7.4.35quippe alienum discrimen secuturi
将来分词 secuturi 与主句主语(两军士卒)保持一致,与 quippe 连用,表示必然的宿命或缘由(“因为他们注定要承受/遵从他人的成败危局”)。
- 7.4.39non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent
由 dicens 引出的间接引语。ausos [esse] 的逻辑主语宾格(Spartanos 或 eos)被省略。此外,因处于间接引语中的时间从句(ante ... quam)内,从属动词采用了过去完成时虚拟式缩略形 cognossent(= cognovissent)。
