← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§5.9.1-5.9.17

纳巴尔扎内斯的叛逆与波斯营地的分裂

面对大流士决一死战的号召,阿尔塔巴佐斯誓死追随,而纳巴尔扎内斯却建议将王权暂让予贝苏斯,激起大流士的雷霆之怒;在全军陷入分裂与叛乱危机之际,阿尔塔巴佐斯力挽狂澜以维持秩序并劝慰国王。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.9.1

Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: Nos vero, inquit, pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus.

在大流士说这番话时,眼前危局的景象同时震撼了在场所有人的心胸与意志,以至于既无计谋也无人出声,这时,最年长的朋友、我们上文提过曾是腓力宾客的阿尔塔巴佐斯开口说道: “我们必将身着最华贵的衣裳,佩戴我们所能备齐的最隆重的武器装备,追随国王奔赴疆场,抱定这样的信念:期盼胜利,亦不拒绝死亡。”

§5.9.2

​Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant,1 ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi,2 sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.

其余的人一致赞同这一言论,然而同在会议中的纳巴尔扎内斯,因已与贝苏斯结成了空前罪恶的同谋,决定通过二人统领的士兵将自己的国王逮捕并捆绑起来。他们的算计是:若亚历山大追击他们,便献出活着的国王以讨得胜者的欢心——因为这位胜者必会极高地看待擒获大流士这一功绩;但若他们能够逃脱他的追击,便在大流士被杀后自己夺取王权,重启战端。

§5.9.3

​Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: Scio me, inquit, sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit.

在长期反复谋划这起弑君大罪之后,纳巴尔扎内斯为这罪恶的企图开辟途径,说道: “我知道自己将要提出一个初听上去绝不顺合您耳的意见;但医者亦用峻烈之药医治更重之病,舵手在畏惧触礁沉船时,亦以抛弃货物赎回一切尚可保全之物。

§5.9.4

​Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat.

然而,我劝告您并非是要让您蒙受损失,而是让您以稳妥之策保全自身与您的王国。我们在神明相逆中投入战事,顽固的厄运不停地逼迫着波斯人:需要有全新的开端与征兆。请暂且将占卜权与统治权托付给他人,此人只需被称为王,直至敌军从亚洲撤退,随后作为胜者将王位归还于您。

§5.9.5

​Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.

而且,理智昭示这很快便会实现:巴克特拉完好无损,印度人与塞种人尽在您的掌控之下,如此众多的部族、如此众多的军旅、如此众多以千计的骑兵与步兵已准备好重振局势的力量,以至于余留的战争力量比已消耗的还要庞大。

§5.9.6

​Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:

我们为何要如野兽般盲目冲向不必要的毁灭?勇士的本色应当是蔑视死亡,而非厌弃生命:

§5.9.7

​saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.

胆怯之人往往因不堪劳苦之厌倦而自暴自弃。但真正的英勇绝不轻弃任何未经尝试的途径。无论如何,死亡是万物的终局,能不带迟疑地走向它便已足够。

§5.9.8

​Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus: rebus conpositis iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium.

因此,如果我们前往最安全的庇护所巴克特拉,便让我们出于权宜立该地区的行政官贝苏斯为王:待局势平定后,他自会将这受托的统治权归还给您这位合法的君王。”

§5.9.9

​Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: Pessimum, inquit, mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?

大流士按捺不住心中的怒火是不足为奇的,尽管这句大逆不道之言底下究竟潜藏着多大的罪恶,他当时尚不知晓。因此他怒斥道: “最恶劣的奴才,你终于找到了渴求的时机来显露你的弑君之心了吗?”

§5.9.10

​strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent.3

他拔出短剑,眼看就要将他杀死,若非贝苏斯与巴克特里亚人迅速将他围住;他们表面上装作悲伤而苦苦哀求的模样,实际上若大流士执意下手,便要将其捆绑。

§5.9.11

​Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent secretum inituri consilium.

在此期间纳巴尔扎内斯悄然溜走,贝苏斯不久也随之退出:他们命令自己统率的军队与其余大军分离开来,准备进行秘密商议。

§5.9.12

​Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur?

阿尔塔巴佐斯发表了切合当下处境的言论,一再提醒大流士认清时局,开始劝解他:无论这些人是何种货色,但终究是他自己的人,应当心平气和地忍受他们的愚蠢或过失;亚历山大已逼近他身旁,即便全军齐备亦是难以对付的劲敌,如果追随他逃亡的人再离心离德,又将会怎样呢?

§5.9.13

​Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.

大流士勉强听从了阿尔塔巴佐斯的话,虽然此前已决定拔营,但因众人军心大乱,依然停留在原地。然而他同时被悲伤与绝望击垮,将自己关在营帐中。

§5.9.14

​Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.

因此,在无人号令统辖的军营中,人心浮动,不再像以往那样为共同利益共商大计。

§5.9.15

​Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium.

希腊士兵的首领帕特龙命令部下拿起武器,做好执行军令的准备。

§5.9.16

​Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem.

波斯人已自行退避:贝苏斯与巴克特里亚人在一起,试图拉拢波斯人,展示巴克特拉与未受破坏之地的丰饶财富,同时也指明留守之人所面临的危险。几乎所有波斯人的心声都是一致的:背弃君王乃是不赦的大罪。

§5.9.17

​Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.

在此期间,阿尔塔巴佐斯履行着主帅的一切职责:他在波斯人的营帐间穿梭巡视,时而规劝个别士卒,时而告诫全体军众,直到充分确定他们会遵从号令才罢休。同样,他也费尽周折说服大流士进食,并将心思转向事务。

语法注3 条
  1. 5.9.2cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant

    尽管语法主语 Nabarzanes 为单数,但由于伴随格介词短语 cum Besso 在语义上构成了并列主语,谓语动词 decreverant 按照语义呼应(constructio ad sensum)采用了复数形式。

  2. 5.9.2magni profecto cepisse Dareum aestimaturi

    magni 为价值属格(genitivus pretii),修饰带不定式的宾格从句 cepisse Dareum(擒获大流士之事),表示他们料想亚历山大定会极高地估量这一功绩。

  3. 5.9.10interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent

    在非真实条件句中,归结分句未用虚拟式过去完成时,而是使用了直陈式未完成过去时(未来分词 interfecturus + videbatur),用以突显动作在险些发生之际被条件从句(ni ... circumstetissent)及时阻断的紧迫现实感。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.9.1-5.9.17